Series VI Band 4 · No. 432.
Disquisitio de Locis Tertulliani contra Marcionem lib. IV. cap. 40. ubi agitur de figura in Eucharistia
[Herbst 1677 bis Sommer 1680 (?)]
[Herbst 1677 bis Sommer 1680 (?)]
Disquisitio de Locis Tertulliani
contra Marcionem lib. IV. cap. 40.
ubi agitur de figura in Eucharistia
Marcionis haeresis erat alium esse Deum creatorem, autorem Legis, alium Deum optimum, autorem Evangelii cujus filius Jesus Christus. Ejusdem alia erit haeresis, corpus Christi phantasticum fuisse, nec eum revera passum esse. In has haereses fuse pugnat Tertullianus libris quinque contra Marcionem, sed maxime contra priorem, nam alterius obiter tantum, ita ferente occasione, meminisse solet, velut per digressionem. Idque hoc loco facit lib. IV. cap. 40. ubi cum multis disseruisset, non posse subsistere duos illos aemulos Deos, legisque et Evangelii antitheses, Marcioni somniatas, vel ideo quod legem et prophetas Christus in Evangelio implevit, tandem ita pergit:
Professus ergo (: Christus :) se concupiscentia concupisse (: id est valde concupisse :)
edere pascha ut suum (: id est ut rem suo scopo, Evangelico scilicet, convenientem :)
indignum enim ut quid alienum concupisceret Deus (: indignum enim Deo, optimo
scilicet, Evangelii autore, rem alienam, ab aemulo Deo profectam, pascha scilicet,
sequi :) acceptum panem et distributum discipulis corpus illum suum fecit (: id est ut intra
finxit, per figuram dixit :) , hoc est corpus meum, dicendo, id est figura corporis mei (: id
est hoc est figura corporis mei :). Figura autem (: corporis :) non fuisset (: tunc panis :)
nisi veritatis esset corpus (: nisi verum aliquod esset corpus Christi :). Caeterum (: alioqui
enim :) vacua res, quod est (: qualis est :) phantasma (: corpus Christi phantasticum :)
figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit (: finxit id est per
figuram dixit :) quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis.
(: Sensus est, quod si objiceret Marcion, vel ideo Christum dixisse per figuram, quod
panis sit corpus suum, quia nullum aliud revera habebat corpus, quam figuratum istud;
Respondebimus ei, debuisse ergo etiam figuratum istud corpus, quod unicum ex Marcionis
sententia habebat, pro nobis tradere. Caeterum hinc saltem notabimus, Tertullianum
dicere, quod Christus panem sibi corpus finxerit, id est figuraverit, per figuram
fecerit vel dixerit. Nam de figura toto contextu loquenti, non video quid aliud commode
significare hic possit fingere, quam figurate dicere, neque enim hoc loco significat
figmentum dicere; neque etiam effingere vel efformare, quia manifeste satis fingendi vox
ad figuram toties nominatam alludit. :) Faciebat ad vanitatem Marcionis (: id est utile
erat, opus erat, ad vanitatem Marcionis confirmandam :) ut panis crucifigeretur. (: Haec
mihi saltem transsubstantiationi adversa videntur, nam dicit Tertullianus si panem corpus
sibi finxit quia corporis carebat veritate, debuit panem tradere pro nobis, debebat panis
crucifigi. Si crucifigi debebat panis, utique ex quo Christum eum corpus suum finxerat,
adhuc erat panis. :) Cur autem panem corpus suum appellat (: *appellat, inquit, non*
*fecit, ut significaret non re, sed appellatione fecisse; unde cum supra dixisset, fecisse*
~~panem corpus suum, statim explicuit sese, ~~fecisse corpus suum, id est figuram
corporis sui*, et mox finxisse, id est figurate dixisse; et nunc, appellasse. Et*
*certe panem revera esse, seu vere et proprie appellari corpus Christi, etiam Romanis
dogmatis hodie adversum est. Quod si ergo panis corpus Christi appellatur, hoc nisi
tropice fieri non potest :) et non magis peponem quem Marcion cordis loco habuit*
*(: proverbium est de stolido, eum, peponem, genus fructus insipidi, pro corde gestare :)
non intelligens veterem esse figuram corporis Christi (: id est nihil novum esse, quod*
*Christus panem per figuram corpus suum hic appellat. Unde iterum confirmatur quod dixi
ex sententia Tertulliani figuram esse cum dixit Christus hoc est corpus meum :) *dicentis
per Hieremiam*: (: cum jam ante eodem modo sit locutus per os Hieremiae dicentis :)*
*adversus me cogitaverunt cogitatum (: cogitationem :) *dicentes: venite conjiciamus lignum
in panem ejus scilicet crucem in corpus ejus.* (: Hic iterum non pauca notanda,*
*primum, quod Tertullianus studio dicit non Hieremiam dixisse, sed Christum per
Hieremiam dixisse: panem pro corpore ut ostendat, quod jam notavi, Christum non nunc*
*nova, sed jam a se ipso usurpata figura uti; unde etiam infert contra Marcionem, quod
idem sit ille veteris et novi Testamenti Deus, ex hoc ipso scilicet perfecto phrasium
consensu. Scilicet a digressione quam immiscuerat, de vero non phantastico corpore
Christi; ad quaestionem primariam de eodem Legis et Evangelii Deo paulatim rediens.
Hoc erat unum, quod hic notari volebam; alterum hoc est, quod eorum interpretatio huc
non quadrat, qui volunt Tertullianum hoc toto loco urgere, quod Christus figuram veteris
testamenti implevit, faciendo quod panis qui tunc erat tantum figura corporis Christi,
nunc fieret revera corpus Christi, nam si hoc volebat, textus ille Jeremiae nil facit ad rem,
neque enim dici potest, Christum hunc locum per Sacramenti constitutionem implevisse,
quippe quem ipse Tertullianus non ad Eucharistiam sed ad crucem refert; verum hoc
tantum, Christum hunc locum esse secutum, seu ad exemplum ejus locutum, et vetere
figura usum, dum panem corpus suum dixit. :) Sic et in calicis mentione (: mentione*
*scilicet, ut ante appellatione, id est figurata :) *testamentum constituens sanguine suo
obsignatum* (: nempe testamentum fuit calicis sive vini, institutum in coena, sed obsig-*
natum sanguine, scilicet in cruce :). Substantiam corporis confirmavit (: id est probavit
*verum et substantiale non phantasticum sibi corpus esse :). *Nullius enim corporis sanguis
esse potest, nisi carnis: nam et si qua qualitas corporis non carnea opponetur nobis,
certe sanguinem nisi carnea non habebit* (: scilicet si Marcion opponeret, se non negare*
*Christo corpus aliquod verum, negare tamen ei corpus humanum, ex carne et ossibus,
confutabitur ex eo, quod sanguis nisi corpori carneo tribui non potest :). *Ita consistit
probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. Ut
autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas aderit Esaias* (: rursus innuit,*
*non nunc primum hanc figuram adhiberi, qua vinum pro sanguine sumitur :). *Quis, inquit,
qui advenit ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, sic decorus in stola vinolenta
cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua et indumenta sicut de foro torcularis pleno
conculcato. Spiritus enim propheticus velut jam contemplabundus dominum ad passionem
venientem, carne scilicet vestitum ut in ea passum, cruentum habitum carnis in
vestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis, tanquam de foro
torcularis, quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendant.* (: Hic iterum*
*noto quod supra; non posse huc applicari eorum sententiam, qui arbitrantur, cum Tertullianus
hic de figura loquitur, intelligere non figuram grammaticam, sed legalem, quod
scilicet Christus fecerit ut panis et vinum quae sub lege significabant tantum corpus et
sanguinem Christi, hic revera fiant. Nam ut illam Hieremiae, ita et hanc Esaiae figuram
non per Eucharistiam impletam esse dicit Tertullianus, sed per passionem. Tantum ergo
ostendit figuram qua Christus panem pro corpore suo, et vinum pro sanguine adhibet,
veterem esse. :) *Multo manifestius Genesis in benedictione Judae, ex cujus tribu carnis
census Christi processurus jam tum Christum in Juda delineabat. Lavabit inquit in vino
stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum: stolam et amictum carnem
demonstrans, et vinum sanguinem. Ita et nunc sanguinem suum in vino consecravit*, (: id*
est sub vino sanguinis sui sacramentum, mystice expressit :) qui tunc vinum in sanguine
(: cum dixit sanguinem uvae :) figuravit. (: Dicitur hic Christus vinum in sanguine figurasse,
*et sanguinem in vino consecrasse, captandae antitheseos elegantis causa, alioqui
dicendum erat, sanguinem in vino olim figurasse et nunc consecrasse. Et consecrasse hic
nihil aliud vult quam figurasse, in sacramento. Sacramentum enim est Symbolum sacrum
solenne, ut aqua in baptismo, vinum et panis in Eucharistia. Qui vero putant opponi hic
consecrationem figurationi, ut realem transmutationem figuratae, prioribus refutantur,
utrobique enim figuram esse, ex mente Tertulliani satis ostendimus. :)
Alius locus Tertulliani
lib. 3. cap. 19. contra Marcionem
*Hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, dicturis praedicans Judaeis, venite mittamus lignum in panem ejus, utique in corpus* (: hunc locum Hieremiae in lib. IV. cap. 40. paulo* *fusius explicatur, quemadmodum audivimus :). *Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro* (: id est quale Marcion admittit aut interpolavit :) panem corpus suum appellans* *(: rursus ecce, appellans, ut intelligamus, appellatione tantum esse corpus :) *ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse*, (: scilicet in sacramento :) *cujus retro* (: id est jam olim :) corpus in panem prophetes figuravit (: dominus scilicet, panem* *figuravit in corpus, seu corporis figuram id est significationem pani dedit, dicendo corpus, intelligendo panem, prophetes contra corpus figuravit in panem, dicendo panem quod est corpus :) ipso Domino hoc sacramentum (: id est hanc sacram figuram prophetae :)* postea interpretaturo. (: Egregie explicat hic locus sacramentum nihil aliud esse *quam figuram sacram, quia jam prophetam hoc sacramentum fecisse dicit, id est hac sacra figura usum esse, quam Dominus postea solenniter stabilivit. :)
Eadem verba reperiuntur in libro Tertulliani contra Judaeos paucis omissis,
nam ita habet:
*Sic enim Christus in Evangelio revelavit panem corpus suum appellans, cujus retro
corpus in panem prophetes figuravit.* (: Omissis verbis: *ut hinc jam eum intelligas
corporis sui figuram pani dedisse* etc. Haec jam loca efficiunt, ut credibile arbitror quod*
repraesentare in alio Tertulliani loco significet, figurare, tametsi alioqui sciam, idem
etiam significare posse quod exhibere. Ita ergo ille lib. I. cap. 14. contra Marcionem. :)
Sed ille quidem (: Christus quem Marcion a Deo creatore dissidere finxerat :)
**nec aquam reprobavit creatoris qua suos pedes abluit, nec oleum quo suos unguit, nec
mollis et lactis societatem qua suos infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat,
etiam in sacramentis propriis* (: id est symbolis sacris :) *egens mendicitatibus
Creatoris* (: id est a Deo creatore res suo instituto necessarias velut mendicare coactus :).
Alius est locus Tertulliani memorabilis de resurrectione carnis cap. 37. Disputat
*capite praecedenti contra eos qui ex eo quod Christus dixerat in coelo non nupturos, nec
ducturos, sed fore angelis similes; intulerant in coelo carnem non resurrecturam. Nunc
illis respondet, qui ajebant carnem in coelo esse inutilem, nam et Christum ipsum dixisse
(Johannis cap. 6.), carnem nihil prodesse. His ita respondet Tertullianus:
Sic et si (: etiam cum :) carnem ait nihil prodesse (: Johann. 6. :) ex materia dicti* (: ex occasione ac subjecto illius textus :) dirigendus (: sumendus :) est sensus (: interpretatio :). Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem ejus, quasi vere *(: non figurate :) carnem suam illis (: discipulis :) edendam determinasset (: ideo :) *ut in spiritum disponeret statum salutis* (: ut ad spiritum referret rationem salutis, non ad* *carnem :) *praemisit, spiritus est qui vivificat, atque ita subjunxit: caro nihil prodest, ad vivificandum scilicet. Exequitur etiam* (: explicare pergit :) *quid velit intelligi spiritum; verba quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt* (: id est per spiritum intelligit,* *verbum suum :). *Sicut et supra: qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam et aeternam et in judicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens* (: dicens esse :) vivificatorem quia spiritus et vita (: est :) *sermo; eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae** (: vitae causa :) appetendus, et devorandus auditu (: figurate scilicet comedenda est caro *Domini, id est sermo audiendus :) *et raminandus intellectu et fide digerendus. Nam et paulo ante carnem suam panem quoque coelestem appellabat urgens usque quaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptio rum praeverterunt divinae vocationi.* (: Ex pane ergo secundum Tertullianum (in hoc* *Johannis loco) Christus panem fecit per allegoriam tantum. Etiam Romanae Ecclesiae scriptores (ut Card. Perronius) ad hunc locum respondentes fassi sunt Tertulliano hanc quae Johannis VI. introducitur manducationem carnis Christi allegoricam tantum visam. Sed addunt eundem Tertullianum hunc locum non accepisse de Eucharistia, cum tamen veteres plerique de ea acceperint, et ipsum Concilium Ephesinum. Quod sententiam eorum confirmat, qui pro figura pugnant, cui locus Johannis plus satis favet. :)
Tantum de locis Tertulliani circa Eucharistiam, locus Tertulliani lib. *de resurrect.
~~carnis* cap. 8. caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut anima Deo saginetur
haud dubie ex tot aliis explicationem recipit, nec aliud dicit, quam quod ipsi
scripturae textus, quos tamen ipsemet toties figuraliter explicat.