Series VI Band 4 · No. 433.
Persona«. Paraphrasis ad Vallam
[Herbst 1677 bis Sommer 1680 (?)]
[Herbst 1677 bis Sommer 1680 (?)]
Persona
Persona significat eam qualitatem qua homo differt ab homine tum in anima tum in corpore tum in extra positis, ut Hector ad Priamum persona filii est, ad Astyanactem patris, ad Andromachen persona mariti, ad Paridem persona fratris, ad Sarpedonem persona amici, ad Achillem inimici. Sunt autem et personae in divinitate et quidem qualitates, non substantiae, si Vallae credimus, pater filius spiritus sanctus. Sed ita abjicienda falsa et graecula qualitatis definitio, quae possit abesse citra subjecti corruptionem, Lux enim et Calor a sole nunquam abest. Haec Valla lib. 6. « - ».