Series VI Band 4 · No. 429.

S. Basilius ad cap. 4. Isaiae

Februar 1677

Latin

 Februar 1677 Febr. 1677

S. Basilius Magnus ad cap. 4. Isaiae (verb. quia abluet Dominus sordes filiorum et filiarum Sion etc.) equidem, inquit peccata per ignorantiam commissa utique cum sint *veluti sordes quaedam quae animae splendorem exterminant, et nativo ejus decori officiunt egent purgatione per lotionem. Quae vero ad mortem ducunt peccata, eorum nempe qui post acceptam cognitionem certa animi destinatione flagitia committunt, sanguis vocantur, et haec quidem plecti necesse est ardore seu exaestuatione judicii.*

Vides eum mortalia definire, quae contra conscientiam committuntur. Ardorem tamen judicii intelligit, purgatorium resurrectionis, subjicit enim tales purgari per ignem.