Series VI Band 4 · No. 428.

Loca nonnulla Confessionum Reformatarum ipsiusque Calvini quae indicant substantiam corporis et sanguinis Christi a nobis percipi in sacra coena hyperphysico quodam modo

[1677 bis 1687 (?)]

Latin

CALVINI QUAE INDICANT SUBSTANTIAM CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI A NOBIS PERCIPI IN SACRA COENA HYPERPHYSICO QUODAM  [1677 bis 1687 (?)] Loca nonnulla Confessionum Reformatarum ipsiusque Calvini quae ~~indicant substantiam corporis et sanguinis Christi a nobis percipi in sacra coena hyperphysico quodam modo*

*Confessio nomine Ecclesiarum Gallicarum Regi Carolo IX ~~oblata~~~~ ~~Poissiaci 1561. Subscripta a Theodoro Beza et aliis Ecclesiae Ministris, artic. 36. Quamvis nunc (+ Christus +) sit in coelis, ibidem etiam mansurus, donec veniat Mundum judicaturus, credimus tamen eum arcana et incomprehensibili spiritus sui virtute nos~~ ~~nutrire et vivificare sui corporis et sanguinis substantia, per fidem apprehensa.

~~~~Confessio Belgica~~ prout in Synodo Dordracena fuit recognita et approbata,~~ ~~artic. 35. Omne id in nobis efficit (+ Christus +) quodcunque sacris suis signis nobis repraesentat, quamvis modus ipse mentis nostrae captum superet; nobisque~~ sit incomprehensibilis, sicut et operatio spiritus Dei occulta et incomprehensibilis ~~est. Interea vero nequaquam erraverimus dicentes, id quod editur esse proprium et naturale corpus Christi, id quod bibitur proprium ejus sanguinem, at manducandi~~ ~~modus talis est, ut non fiat ore corporis, sed spiritu per fidem.

Consensus factus in synodo Sendomiriensi inter Ministros Ecclesiarum~~ ~~Majoris et Minoris Poloniae, Lituaniae et Samogitiae 1570. Quantum ad infelix illud dissidium, de coena attinet, convenimus in sententia verborum, ut illa orthodoxe intellecta a patribus, et inprimis ab Irenaeo, qui duabus rebus, scilicet terrena et coelesti, hoc mysterium constare dixit, neque elementa signave illa nuda et vacua esse asserimus, sed simul reipsa credentibus exhibere et praestare fide, quod significant. Denique ut expressius clariusque loquamur, convenimus, ut credamus et confiteamur ~~substantialem praesentiam* Christi non significari duntaxat, sed vere in coena vescentibus repraesentari distribui et exhiberi, symbolis adjectis ipsi rei minime nudis, secundum sacramentorum naturam. (: Subjiciunt deinde Autores hujus consensus, sese approbare Confessionis Saxonicarum Ecclesiarum missae ad Concilium Tridentinum anno 1551. articulum de coena domini, quem etiam, inquiunt, pium agnoscimus et recipimus. Porro sequentia ibi verba extant :)

Confessio Saxonica ad Concil. Trid. missa articulo de coena dom. a Reformatis Sendomiriae approbato. Docentur etiam homines (a nostris) sacramenta esse Actiones divinitus institutas, et extra usum institutum res ipsa[s] non habere rationem sacramenti; sed in usu instituto in hac communione vere et substantialiter adesse Christum et vere exhiberi sumentibus corpus et sanguinem Christi.

Hic consensus Sendomiriensis a Ministris Augustanae Bohemicae et Helveticae Confessionis fuit approbatus et a nobilibus pariter ac multis ministris subscriptus. Et Posnaniae eodem anno ministris congregatis, placuit, ut vitentur termini ab hoc consensu alieni. Idem consensus confirmatus in Synodo Generali Cracoviae 1573, in Synodo Petricoviensi 1578, Wlodislaviensi 1583, ubi artic. 4. de Harmonia confessionum Evan gelicarum in Helvetia paulo ante edita in eam sententiam itum dicitur: Nos in Polonia et Lithuania divino favore certam habemus concordiae normam ac vinculum consensum Sendomiriensem etc. Quo tanquam vexillo pacis in unum domini exercitum conjuncti feliciter utimur. Proinde isti Harmoniae caeterisve concordiae formulis subscribere ac eas in nostras Ecclesias inferre supervacaneum esse censemus. Et in Synodo Generali Toruniensi 1595 in actis die 23 Augusti. In reliquis autem in quibus discrepare illae videntur (Confessiones Augustana Bohemica et Helvetica) praesertim in articulo de coena domini nobis consensum Sendomiriensem Medicinam afferre nosque invicem nobiscum conglutinare ac ab omnibus haereticis ... . . sejungere. Et mox in ejusdem synodi primo statim Canone confirmatur hic consensus sanciturque neminem ad ministerium admittendum qui non subscribat.

Confessio fidei ac religionis Baronum ac Nobilium regni Bohemiae Ferdinando I. Viennae oblata 1535 et a Bucero et Reformatis Theologis valde probata id cum cura agit, ut iis contradicat, a quibus corporis Christi praesentiam credere [negatur], et quidem praefatio Ministrorum Ecclesiae Picardorum ut vocant in Bohemia et Moravia inter alia ita habet: Commenti sunt et hoc malevoli qui nullum criminandi finem faciunt, quod nostrates omnes sacramenta ipsa, ut a Christo instituta, ita praecepta, nihili faciant ... . . Ut in sacramento sacrae synaxeos seu coenae domini praesentiam veri corporis ac sanguinis Christi non adesse haud dubie credant etc. Haec pauca de multis recensuimus, quae ab adversariis eo conficta et in vulgus sparsa sunt, quo a nobis omnium animos abalienarent. In ipsa autem Confessione artic. 13 de coena domini ita habetur: Docent etiam quod his verbis Christi quibus esse panem corpus suum et vinum speciatim sanguinem suum esse pronuntiat, nemo de suo quicquam affingat admisceat aut detrahat, sed simpliciter his verbis Christi, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinando credat. Horum verborum dum a quibusdam in regno Bohemiae et Marchionatu Moraviae simplex ac Germanus sensus oppugnaretur silerentque hi quorum intererat id scripturarum autoritate tueri ac vindicare; nostri tantum prodiere et scripturis evicerunt, ut sim pliciter his Christi verbis fides habeatur, atque ob id multorum calumnias, ronchos, sannas, obtrectationes apertaque convicia sustinent. Est autem duplex Adversariorum genus qui nostratibus semper nomen Haereticorum dejiciunt. Quidam enim ... . . ferunt nostros multa secus ac intus sentiant verbis eloqui ... . . Quidam rursus fanatici spiritus in verbis Christi non manentes hanc in nostris sacrae synaxeos confessionem defensionemque summo odio prosequuntur. Panem namque et calicem coenae, quam hic cum Paulo dominicam vocamus, verum Christi corpus et sanguinem esse pernegant. Atque hi nostros quibus coeperunt conviciis indesinenter perfundunt. Eos propter hanc coenae dominicae fidem ac confessionem papismi feces, ac bestiae charactere signatos idololatras ... . . appellantes etc.

Quemadmodum autem in Synodo Posnaniensi prudenter sancitum est ne formulae adhiberentur alienae a Consensu Sendomiriensi, ita optandum esset interdum Confessionibus optimis non admisceri glossas satis alienas, et suspicionibus obnoxias. Sic Basileensis Confessio anno 1530 in Comitiis Augustanis oblata ita habet: Confitemur Christum in sacra coena omnibus vere credentibus praesentem esse. Sed anno 1534 edita est aspersis marginalibus notis et glossis ut fatetur praefatio disputationum Basileae in eam habitarum, ubi ad verba: praesentem esse: annotatur: sacramentaliter nimirum et per *memorationem fidei, quae hominis mentem in coelum attollit, nec Christum secundum humanitatem a dextra Dei detrahit*. Ubi tò sacramentaliter non est improbandum, sed istud per memorationem totam vim tollit, et ad nudam commemorationem revocare videtur, nisi admodum indulgenter explicetur.

Confessio denique Reformatorum in Colloquio Thoruniensi 1645 ~~oblata* habet de S. Eucharistia, num. 2. Corpus et sanguis domini *~~verissime et praesentissime* nobis exhibentur. Et num. 10. *nequaquam statuimus nuda, vacua et inania signa, sed potius id quod significant et obsignant simul vere exhibentia*. Et n. 12.* **patet non solum virtutem, efficaciam, operationem, beneficia Christi nobis praesentari et communicari, sed inprimis ipsam substantiam corporis et sanguinis Christi, seu ipsam illam victimam quae pro mundi vita data est et in cruce mactata.

Et licet dicatur no. 7. non statuimus ullam inclusionem inexistentiam, coexistentiam *aut localem et corporalem praesentiam, aut talem elementorum cum corpore Christi unionem, per quam illud oraliter tam ab indignis et impiis quam a piis et fidelibus manducetur*, videntur tamen haec verba non inefficere reali et substantiali perceptioni. Nam localem id est dimensionalem, corporalemque praesentiam rejiciunt etiam Evangelici, nec unionem Elementorum, inclusionemque corporis in pane, exigunt. Tantum de coexistentia videtur esse difficultas, sane si res cum signo exhibetur, utique coexistunt. Videtur ergo talis rejici coexistentia, qua corpus Christi pani sit unitum vel saltem ita conjunctum, ut cum eo in os trajiciatur. Sed haec cum ad modum pertineant, a nobis seponi possunt in coelestem Academiam. Sufficit dum ore panis accipitur, simul corporis Christi substantiam nobis hyperphysice conjungi et praesentem esse; atque adeo perceptionem elementi ore factam esse conditionem percepti corporis Christi. Utrum vero adhuc alia sit conditio necessaria nempe fides adeo ut indigni non participent rursus quaestio est, quae seponi potest.

Nunc ad Calvinum venio, qui id ipsum magno studio egisse videtur ut ostenderet non esse tantum in sacra synaxi signum commemorationis, nec tantum sigillum obsig- nationis, sed ineffabilem modum quo corporis Christi participes sumus. Zwinglius defenderat: Hoc est corpus meum, nihil aliud esse, quam hoc significat corpus meum. Oecolompadius professus erat, nihil inesse in sacra coena quod sit miraculosum aut captum humanum superet. Calvinus vero et verbis, et consensu veteris Ecclesiae inductus, contrarium diserte defendit.

Percurramus Institutionum libri IV. cap. 17.

§ 3. Horum omnium tam solidam habemus testificationem in hoc sacramento, ut certo statuendum sit vere nobis exhiberi, non secus ac si Christus ipse praesens aspectui nostro objiceretur ac manibus attrectaretur. Hoc enim verbum nec mentiri nec illudere nobis potest: Accipite, edite, bibite, hoc est corpus meum quod pro vobis traditur hic est sanguis qui in remissionem peccatorum effunditur. Quod accipere jubet, significat nostrum esse, quod edere jubet, significat unam nobiscum substantiam fieri.

§ 5. Porro nobis hic duo cavenda sunt vitia, ne aut in extenuandis signis nimii, a suis mysteriis ea divellere quibus quodammodo annexa sunt, aut in iisdem extollendis immodici, mysteria interim etiam ipsa nonnihil obscurare videamur. Christum esse panem vitae, quo in salutem nutriantur fideles, nemo est nisi prorsus irreligiosus qui non fateatur. Sed hoc non perinde inter omnes convenit qualis sit ejus participandi ratio. Sunt enim ~~qui manducare* Christi carnem et sanguinem ejus [bibere], ~~uno verbo definiunt* nihil aliud esse quam in Christum ipsum credere, sed mihi expressius quiddam ac sublimius videtur voluisse docere Christus, in praeclara illa concione ubi carnis suae manducationem nobis commendat, nempe vera sui participatione nos vivificari, quam manducandi etiam ac bibendi verbis ideo designavit, ne quam ab ipso vitam percipimus simplici cognitione percipi quispiam putaret. Quemadmodum enim non aspectus sed esus panis corpori alimentum sufficit ita vere ac penitus participem Christi animam fieri convenit, ut ipsius virtute in vitam spiritualem vegetemur. Interim vero hanc non aliam esse quam fidei manducationem fatemur, ut nulla alia fingi potest. Verum hoc inter mea et istorum verba interest, quod illis manducare est duntaxat credere, ego credendo manducari carnem Christi quia fide noster efficitur, eamque manducationem fructum esse et effectum fidei dico.

§ 6. Nec alio sensu Augustinus quem illi patronum sibi advocant credendo nos manducare scripsit, quam ut manducationem istam fidei esse non oris indicaret. Quod neque ipse nego, sed simul addo nos fide complecti Christum non eminus apparentem, sed se nobis unientem, ut ipse caput nostrum, nos vero ipsius membra simus ... . . Scripsit Chrysostomus, Christum non fide tantum sed re ipsa nos suum efficere corpus.

§ 7. Neque illi praeterea mihi satisfaciunt qui nonnullam nobis esse cum Christo communionem agnoscentes eam dum ostendere volunt, nos spiritus modo participes faciunt praeterita carnis et sanguinis mentione. Quasi vero ista de nihilo dicta forent ... . . Tantum mysterium ne animo quidem satis, me comprehendere video et libenter ideo fateor, ne quis sublimitatem ejus infantiae meae modulo metiatur ... . . Nihil demum restat, nisi ut in ejus mysterii admirationem prorumpam, cui nec mens plane cogitando, nec lingua explicando par esse potest.

§ 9. Christi caro jure vivifica dicitur quae vitae plenitudine perfusa est, quam ad nos transmittit.

§ 10. Etsi autem incredibile videtur in tanta locorum distantia ~~penetrare ad nos Christi carnem ut nobis sit in cibum, meminerimus quantum supra sensus omnes nostros emineat arcana Spiritus S. virtus et quam stultum sit ejus immensitatem modo nostro velle metiri. Quod ergo mens nostra non comprehendit concipiat fides, spiritum vere unire quae locis disjuncta sunt*.

*§ 16. Alii ... . . fatentur panem coenae vere substantiam esse terreni et corruptibilis elementi, nec quicquam in se pati mutationis sed sub se habere inclusum Christi corpus. ~~Si ita sensum suum explicarent: *dum panis in mysterio porrigitur annexam esse exhibitionem corporis quia inseparabilis est a signo suo veritas* non valde pugnarem, sed quia in pane corpus ipsum locantes ubiquitatem* *illi affingunt naturae suae contrariam, addendo autem sub pane, illic occultum latere volunt tales astutias ex suis latebris paulisper extrahere necesse est ... . . Satis apparet, locali Christi praesentiae insistere. Unde id? nempe quia non aliam carnis et sanguinis participationem concipere sustinent, nisi quae vel loci conjunctione atque contactu, vel crassa aliqua inclusione constet.

§ 18. Tametsi carnem suam a nobis sustulit, et corpore ad coelum ascendit ad dexteram tamen patris sedet, hoc est in potentia et majestate et gloria patris regnat. Hoc regnum nec ullis locorum spatiis limitatum, nec ullis dimensionibus circumscriptum quin Christus virtutem suam ubicunque placuerit in coelo et in terra exerat, quin se praesentem potentia et virtute exhibeat quin suis semper adsit, vitam iis suam inspirans ... . . Secundum hanc rationem corpus et sanguis Christi in sacramento nobis exhibetur.

§ 19. Nos vero talem Christi praesentiam in coena statuere oportet, quae nec panis elemento ipsum affigat, nec in panem includat, nec ullo modo circumscribat; quae omnia derogare ejus coelesti gloriae palam est, deinde quae nec mensuram illi suam auferat, vel pluribus simul locis distrahat vel immensam illi magnitudinem affingat, quae per coelum et terram diffundatur, haec enim humanae naturae veritati non obscure repugnant: istas inquam duas exceptiones nunquam patiamur nobis eripi: . . . . . Caeterum his absurditatibus sublatis quicquid ad exprimendam veram substantialemque corporis ac sanguinis domini communicationem, quae sub sacrae coenae symbolis fidelibus ~~exhibetur facere potest libenter recipio*: atque ita ut non imaginatione duntaxat, aut mentis intelligentia, sed ut reipsa frui in alimentum vitae aeternae intelligantur.

§ 31 Fateri non pudebit sublimius esse arcanum, quam ut vel meo ingenio, comprehendi, vel enarrari verbis queat.

§ 33 Falso jactant quicquid docemus de spirituali manducatione verae et reali ut loquuntur opponi, quandoquidem non nisi ad modum respicimus qui apud eos carnalis est, dum Christum pane includunt nobis spiritualis dum vis arcana spiritus nostrae cum Christo unionis vinculum est.

Placet et quaedam agere ex Epistolis Calvini. Joh. Calvinus N. salutem. Tomo 9. operum pag. 23. Hoc tamen velim tibi curae sit, apud eum efficere, ut apud quoscunque loquatur non dubitet hoc testatum relinquere, non modo figurari in coena communionem, quam habemus cum Christo, sed etiam exhiberi ... . . Excludat interim libera voce omnia absurda, excipiat, caveat, modo in illo capite tam necessario nihil extenuet. Neque enim ambiguis aut obscuris verbis extenuare licet, quod summam lucem requirit.

Calvinus ad N. pag. ead. quid putas illic fuisse disputatum, nisi Christum non fuisse inclusum in pane. Id autem N. perinde accipit ac si nihil aliud foret quam signum.

Theodorus Calvino, pag. 37. Hic Theodorus non debet esse Beza, sed alius. Legi conciunculam tuam de sacramento coenae, ac probo quod panem ac vinum sic signa vocas ut signata revera adsint. Utinam possint in eam sententiam deduci, qui nuda tantum signa relinquunt. Datae Noribergae ... . . 1546.

Bucerus volebat non tantum communicationem realem, sed et praesentiam admitti. Hinc ad eum Calvinus in Epist. pag. 49. De loco tu certe nimis subtiliter disserere mihi videris. Alios gravius offendit obscuritas quam astute data opera accersi a te putant. Non video cur tantopere refugias quum in coelum ascendisse Christus dicitur hac locutione exprimi locorum distantiam. Et mox: si theses tuas duobus tantum in locis aliquantum flecteres faceres appositissime nempe ut clarius exprimeres te locorum distantia Christum a nobis, qui in mundo sumus, disjungere. Haec Calvinus. Ego puto Bucerum non male judicasse etiam in coena praesentiam corporis Christi veram apud nos admitti debuisse, et a Calvino ex ipsamet sententia sua etiam admitti potuisse. Fortasse id ipsum Bucerus voluit, quod nos nempe praesentiam esse non dimensionalem, sed satis distincte mentem tunc explicare non potuit.

Calvinus ad Melanchthonem 1554. pag. 82. Quid enim obsecro sibi volunt? Clamavit tota vita Lutherus, non alia de re se contendere, nisi ut suam sacramentis virtutem assereret. Convenit non inanes esse figuras sed reipsa praestari quicquid figurant in baptismo adesse spiritus efficaciam, ut nos abluat et regeneret. Sacram coenam spirituale esse epulum in quo vere Christi carne et sanguine pascimur. Ergo in sedando tumultu quem denuo concitant praeposteri homines causa magis videtur favorabilis, quam ut invidiae metu cessandum sit, cujus tamen varias agitationes in isto gradu effugere non potes.

Calvinus ad Marpachium Septemb. 1554. pag. 84. Si hodie viveret eximius iste Dei servus et fidelis Ecclesiae Doctor Lutherus non tam esset acerbus vel implacabilis, quin libenter admitteret hanc confessionem; nobis vere praestari quod figurant sacramenta, ideoque in sacra coena corporis et sanguinis Christi nos fieri participes. Quoties enim professus est non aliam sibi esse pugnandi causam nisi ut constaret Dominum inanibus signis non ludere nobiscum, sed intus implere quae oculis proponit.

Calvinus ad Martyrem, August. 1553. pag. 100. Quod de arcana quae nobis cum Christo est communicatione me scripturum pollicitus fueram etc. ita a carne et sanguine ejus vitam haurimus, ut non immerito vocentur nostra alimenta. Quomodo id fiat, intelligentiae meae modulo longe altius esse fateor. Itaque hoc mysterium magis suspicio quam comprehendere laborem, nisi quod divina Spiritus virtute, ~~vitam e coelis in terram transfundi* agnosco, quia nec per se esset vivifica caro Christri, nec vis ejus* *ad nos usque nisi immensa spiritus operatione perveniret. Crassis interea commentis de ~~substantiae commixtione* aditum praecludo, quia mihi satis est dum in coelesti gloria manet Christi corpus vitam ab eo ad nos defluere non secus ac radix succum ad ramos transmittit. Quanquam autem veteres ac Hilarium praesertim et Cyrillum longius quam par sit provectos fuisse video tamen eorum hyperbolas non admodum insector, nisi quod ingenue semper me opponam, si errori patrocinium quaeratur. Etsi autem in hanc communicationem primo vocationis suae die veniunt fideles, quatenus tamen in illis augescit Christi vita, quotidie se illis fruendum offert. Haec Calvinus. (+ Ex his patet, statuisse eam realem corporis Christi communionem perpetuam cum fidelibus, sed peculiarem tamen in coena. +)

Calvinus Martino Schalingio Ratisbonensis Ecclesiae Pastori. April. 1557. pag. 113. Hoc quidem vos omnes uno consensu asserere video, quicunque ad sacram coenam accedunt sive impii sint, sive fideles substantialiter comedere Christi carnem et sanguinem bibere. ~~Quin fideles carne et sanguine Christi vere et substantialiter in coena alantur*, non nego, si tantum definiatur modus arcana Spiritus Dei* ~~virtute fieri, ut vim suam caro et sanguis Christi in nos transfundant. Cur me longius trahere velis non video. Cur vero non aliam communicationem admittam, optima ratione impedior, quia et carnem Christi a nobis deglutiri, et cum carne nostra corruptibili misceri nimis crassum commentum foret. Si tantum mysterium carnis sensu aestimandum esse neges, fateor, nec vero aliud respuo nisi quod Christi gloriae non esse consentaneum fides ipsa dictat. Adde quod non poterit Christi corpus hoc substantiali modo (+ ut scilicet~~ ~~deglutiatur +) comedi nisi fingatur immensum, quod non minus a tota scripturae doctrina quam a veteris Ecclesiae testimonio abhorret ... . . Nomen vero efficaciae in hunc~~ ~~finem usurpo non ut confundam quae distingui debent, sed ut transfusionem substantiae excludam. Dico igitur, nos ~~efficaciter substantia carnis et sanguinis Christi pasci*, quia mirabili et incomprehensibili Spiritus sui virtute efficit Christus, ut unum* *simus cum ipso. Vivifica sit nobis sua caro, vita denique sua in animas nostras penetret ... . . Sicuti vestra de substantiali edendi modo opinio carnem a sanguine separat. Ita haec communis (+ dignis et indignis +) manducatio corpus ejus a spiritu divulsum vita et omni virtute privat. Qualis vero receptio haec erit, ut in ventre impii lateat mortuum Christi corpus.

Calvinus Polonis Evangelium profitentibus et Ecclesiarum Ministris Novemb. 1557. pag. 116. ubi clare exposita fuerit mysterii vis et efficacia luculenta etiam definitio tradita fuerit de vera carnis et sanguinis participatione qua constet Christum non ludere inanibus figuris nec quicquam fallaciter promittere sed praestare reipsa quod per externa symbola testatur, saltem addenda esset exceptio, quod caro Christi nobis datur in cibum et sanguis in potum, arcana et incomprehensibili Spiritus S. virtute hoc fieri nec ideo fingenda esse immensitatem, quae palam naturae humanae repugnat ... . . Libenter etiam ferimus, dum spiritualis vocatur haec communicatio interpretationem adjungi hac voce non debere intelligi imaginarium nescio quid ac si cogitatione tantum essemus Christi participes, sed potius intelligi coelestem virtutem, quae crassa terrenae praesentiae figmenta excludat, nihil autem minuat de ipsa veritate ... . . Christus secundum corpus suum (+ dimensionaliter +) in coelo manens admirabili Spiritus sui virtute ad nos descendit, et simul nos ad se sursum attollit.

Calvinus ad Ottonem Henricum Principem Electorem 1558. pag. 126. Neque tamen dissimulo Gallos fratres idem sentire quod publice doceo, sicuti Ecclesiae nostrae Catechismo utuntur. Nec vero hac de causa Celsitudinis Vestrae patrocinio spoliari merentur, quando et Christum veraciter pro sua coena praestare quod figurat agnoscunt, et clare fatentur non aliter animas nostras in coena pasci Christi carne et sanguine quam pane ac vino ad corpus alendum pascimur. Si de modo communicationis non prorsus conveniat, an deserendi sunt in ultimo discrimine, qui arcana Spiritus virtute Christum nobis vere communicari credunt, quamvis coelum et terram carne sua non impleat. Quid enim aliud quaerendum est quam ut coalescamus in corpus Christi? Quodsi autem fieri non posse credimus, quam si ubique sit secundum carnis naturam certe ejus potentiae derogatur.

Calvinus in ep. ad N. 1560. pag. 140. vetat coenam Christi ex inanibus eorum sumi, qui puram de coena Christi doctrinam non admittunt.

Calvinus ad Waldenses 1560. p. 145. non posse simpliciter recipi confessionis vestrae formulam absque periculo ac subscriptionem, nisi dextra adhibita interpretatione.

N. ad quendam principem Argentorati April 1561. p. 148. ibi eadem quae saepius de communicatione corporis Christi per virtutem spiritus. Ibi inter absurda Heshusii et similium numerat. Corpus Christi naturale quod scilicet carne et ossibus perditum est ubique non esse, et tamen ubique una cum carne et ossibus ejus sumi. Corpus Christi non esse localiter, sed tamen in pane dari et manducari, id ipsum scilicet cum carne et ossibus.

Post Epistolas Calvini Tomo operum ultimo p. 250 reperitur Fidei confessio* ~~nomine Ecclesiae Parisiensis oblati Regi Henrico: ibi artic. 16. Profitemur Sacram coenam certum nobis esse testimonium unitatis illius quae nobis est cum Christo, quia non modo semel pro nobis mortuus est et a mortuis excitatus, sed etiam nos vere pascit et nutrit carne sua et sanguine, ut unum cum eo simus, et ejus vita nobis sit communis. Quanquam autem ipse est in coelo, usque dum veniat ad judicandum mundum; credimus tamen simul arcana et incomprehensibili virtute Spiritus sui nos alere et vitam ex substantia corporis sui nobis largiri. Persuasi quidem sumus hoc spiritualiter fieri, non quod imaginationem ullam vel cogitationem in locum effecti et veritatis invehamus, sed quod mysterium hoc altitudine sua modulum sensus nostri adeoque omnem naturae ordinem longe superet.

~~Confessio fidei nomine Ecclesiarum Gallicarum vigente bello scripta ut coram sacri Caesarea Majestate et principibus atque ordinibus Germaniae in Comitiis Francofurtensibus ederetur, si per itinerum difficultates ex Gallia eo tum perveniri potuisset Anno 1562. Dominus Jesus offert nobis per signa illa panis et vini suum corpus et suum sanguinem iisque spiritualiter pascimur modo ne nostra incredulitate aditum ipsius gratiae praecludamus ... . . Juxta Ps. 81, 18. dilata os tuum et implebo illud. Non tamen ut nostra incredulitate quicquam de Dei veritate decedat, aut quod nostra pravitate sacramentorum efficacia intervertatur ... . . Christum perinde omnibus offert ... . . non omnes perinde oblatum recipiant ... . . Fatemur quidem in forma loquendi quae sacramentalis dicitur, impios corpus Christi et sanguinem percipere, ut veteres etiam aliquando loquuntur, sed ita, ut sensum aperuerint cum addiderunt, se ita hoc non accipere, ut reipsa et ipso facto impii eousque pervenirent, sed Sacramento-tenus. Rejicimus ... . . Christum dentibus comminui quia et deglutiri ... . . somnium quod Christi corpus deglutiamus atque intra nos ipsos intromittamus, ut panem cibarium plane est Christianis auribus alienum ... . . Interea vero fatemur nos vere uniri cum Domino Jesu Christo, adeo ut ~~sui ipsius corporis substantia* nos vivificet, non quidem quod huc seipse conferat aut quod* *immenso sit corpore quod coelum et terram impleat, sed quatenus ista nos cum ipso uniendi atque ex ipsius substantia vivificandi gratia et virtus diffusa est ~~virtute Spiritus ipsius*. Scimus quid nonnulli dicant, in tantis mysteriis abstinendum esse a quomodo, sed ipsimet postquam ita prolocuti sunt, definiunt tamen Christi corpus ita sub pane esse, ut vinum est in vase. Non vero fatemur omnino rationem qua cum Christo communicamus ad miraculum referendam esse atque omnem possimus captum superare ... . . Fatemur etiam illam ipsam Christi a nobis secundum humanam naturam distantiam non impedire quominus in seipso nos vivificet habitet in nobis, nosque adeo participes reddat ipsiusmet substantiae corporis sui et sanguinis virtute~~ ~~incomprehensibili sancti sui Spiritus.

Calvinus Schnepfio p. 266. disserit ibi de perceptione indignorum (+ dici potest percipere si hoc significet attingere; non percipere si hoc sit frui +). Ibi p. 267. subjicitur de sacra coena brevis admonitio. Ea videtur esse ~~fratrum Monsbelgardensium confessio* quos Schnepfio commendarat. Calvinus ibi: definiendum est quid sit corpori* *et sanguini Domini communicare. Porro, non accipimus pro simpliciter credere, sed pro eo quod est fide recipere Christum, ut non tantum in nobis habitet ac maneat, sed etiam ut in unum corpus cum ipso evalescamus sicut Paulus creet nos esse carnem de carne ejus, os de ossibus ejus. Id cum volumus exponere dicimus Spiritualiter fieri. Et verbum Spiritualiter sic interpretamur, ut duo comprehendat, nempe hoc opus esse mirabile Spiritus sancti quod captum mentis nostrae excedit. Quemadmodum Paulus admiratione captus exclamat: magnum hoc esse mysterium. Deinde manducationem hanc non fieri carnali modo, ut corpus dentibus atteratur vel ore deglutiatur vel in alvum descendat. In hunc modum excludemus absurdas omnes illas imaginationes, quibus mundus detinetur de locali praesentia vel diffusione corporis glorificati. Neque enim talem Christi praesentiam in coena concipimus, quae vel panis elemento ipsum affigat vel in pano includat vel alio modo circumscribat, quae omnia coelesti ejus gloriae derogare palam est nihilo etiam magis quae mensuram illi suam auferet ~~vel pluribus simul locis distrahat*, vel immensam illi magnitudinem affingat, quae humanae naturae veritati non obscure repugnant ... . . Modo ne obscuretur vel extenuetur inaestimabile illud beneficium in quo tota coenae vis et efficacia consistit, nempe exhiberi nobis quod figuratur. Quod fieri non potest, nisi recipiamus illic corpus et sanguinem Domini non phantasia aut apprehensione mentis, sed reipsa nobis offerri, et vera substantialique unitate cum ipso cohaereamus.

Haec ex Calvinis scriptis sufficere judicavi. Omissis nunc quae ex tr. de coena consensu cum Tigurinis, et libris contra Westphalum duci possent, omnia haud dubie in eundem sensum. Mihi enim sibi constare videtur hic in sua doctrina, semperque cohaerentia docere, quo minus simulationes suspectum puto. Sane liber consensus cum Tigurinis excitavit Westphalum. Et Calixtus ipse in consid. confess. Thorun. § 18. putat Calvinum ut Tigurinis se purgaret, contradixisse sibi, fatentem Christi corporis tanto nobis intervallo distare quanto coelum est a terra. c. 25. Nam contradictione opposita esse verum corpus Christi secundum substantiam suam in Eucharistia nobis adhiberi et verum corpus Christi secundum substantiam suam tantum abesse a nobis quantum coelum a terra. Sed conciliatio a sensu verborum petenda est. Nempe cum praesentiam Calvinus negavit, intellexit non aliam quam dimensionalem. Cum admisit exhibitionem intellexit substantialem hyperphysicam seu dimensionibus superiorem qualem. Nos merito praesentiam appellamus. Eadem Bezae et aliorum Calvini discipulorum et contemporaneorum mens fuit.

Videtur igitur Calvinus de praesentia magis loqui incommode quam male sentire. Tantumque optandum ne aliqui a Calvino ad Zwinglium imo ut Beza vult ad ipsos Anabaptistas deficiant. Nam merum panem et vinum dari Beza in Ep. 5. ad Alamannum, hoc esse puri puti Anabaptistae, imo esse blasphemiam horrendam.