Summaria Apocalypseos explicatio Januar 1677
Facsimile: Teilband C (pp. 2469–2950)
SUMMARIA APOCALYPSEOS EXPLICATIO
Januar 1677 I
Nuper in Apocalypsin meditatus, hoc interpretationis fundamentum ponendum
putavi: Verisimile est omnia quoad ejus fieri potest de rebus Johanni
contemporaneis intelligi debere. Certum enim est prophetas saepe cum de rebus
longinquis et late fusis dicere videntur, propinquas sibi et satis arctas designare, quod
mirari non debemus, quoniam grandiloquentia eorum majestati convenit. Alterum est
quod noto Apocalypsin esse scriptum inter artificiosissima censendum,
quae nobis ex omni antiquitate reliqua sint. Ea in illo est simplicitas sermonis,
et verborum proprietas, et sententiarum majestas, et lumina orationis, ut sine admiratione
quadam atque intima animorum commotione legi attente non possit. Qualis dicendi ratio
est Platonis cujus Phaedo de animae immortalitate, aliquibus mortem voluntariam persuasit;
et Virgilii cujus de Marcelli morte versus Livia sine lacrymis legere non potuit. Ita
pro certo habeo, multos eorum qui hoc et superiore seculo salvo quodam Enthusiasmo
correpti, aliis fanatici, aliis vates inspirati habiti sunt; fuisse apocalypseos lectione atque
meditatione concitatos. Neque dubito plurimum apud primos Christianos potuisse, quibus
solandis scripta erat. Cum igitur tanto artificio constet, cavenda est omnis explicatio
frigida et coacta, et minuta. Deinde assumo quaedam omnibus in confesso, ut Babylonem
esse Romam. Caput 1. 2. 3. omitto, nam literalem sensum ferunt, satis obvium. Quorundam
explicationem quaerere et inutile et parum aptum est. Ut quod Grotius quatuor
animalia explicat de Apostolis aliis, et 24 presbyteros, de quibusdam presbyteris viventibus.
Cum videantur illi qui perpetuo stantes coram throno Dei introducuntur, non esse
homines viventes. Itaque non magis hic certas personas designari necesse est, quam per
quatuor animalia Ezechielis. 24 seniores, duplus est numerus Patriarchiarum vel Apos
tolorum, videtur ergo ambos conjunxisse. Non malus est locus Irenaei de vocabulo
Λατεῖνος quo continetur 666. Dicit Evangelista esse numerum hominis. Est autem Latinus
nomen viri. Manifestum autem cur maluerit Apostolus Λατεῖνος, quam Romaios
quod sine dubio noluerit rem nimis manifeste exprimere. Perplacet explicatio Grotii de
animali cujus vulnus sanatum. In capite 6
Apocalyps. XIII, 17, 18. Numerus nominis bestiae. Numerus hominis 666. Nimirum recte notant olim pro nomine adhibitum numerum, quem literae nominis Graecae in unum collectae conficerent. Dicitur esse numerum hominis. Id est numerum nominis hominis. Hic Irenaeus dicit creditum fuisse ab aliquibus nomen hoc esse 0 Α 00 Ε 0 0 0 00} 0 1 00 0 0 0 00 Λ Α Τ Ε Ι Ν Ο Σ . Neque id absurdum. Nam nomen est hominis, fuit enim Rex Latinus: et maluit adhibere Apostolus Λατεῖνος quam Ῥωμαῖος ne nimis clarus esset sensus, Romanisque innotesceret facilius cum Christianorum periculo. Obstant primum, quod non videtur haec vox satis nota graecis, ut Johanni incidisse sit probabile, et multo minus illud ex Virgilio, quod ejus nominis rex fuerit. Itaque Grotii interpretatio aliis videtur praeferenda, quod sit nomen Trajani ΟΥΛΠΙΟϚ. Ο 70 80 Υ 00 70 Λ 30 50 Π 80 00 Ι 10 10 Ο 70 70 Ϛ 6 6 666 Nam hoc vere nomen hominis, et ejus quidem hominis, qui revera Christianis maxime omnium ejus temporis imperatorum nocuit. Imperatoris autem alicujus Romani Christianis inimici nomen designari visum est et Irenaeo ipsi et Arethae. Oulpii nomine quam Trajani notior Graecis. Constat ex inscriptione apud Gruterum pag. 60. Notandum autem in fine scribendum non Σ, quod notat 200, sed ς, uti nos hodie sigma scribimus, quod significat 6 potius Ϛ ut non raro in inscriptionibus. Ϛ enim pro senario ponitur in inscriptione apud Gruterum pag. 327 et aliis multis quas Grotius sibi ait ab Isaaco Vossio indicatas.
Sunt in Apocal. cap. XIII. duo animalia, unum ex mari, quod est imperium Romanum; alterum ex terra. Sed ut priore loco mare significat gentes, oppositum terrae id est Judaeae, ita hic terra ex qua posterior bestia exurgit, videtur significare hominem de plebe. Itaque sensus est esse Philosophiam idololatricam, qualis Apollonii Tyanaei dicitur duo habuisse cornua, instar agni. Id est hos Magos Christum fuisse aemulatos. Quod paulo ante dicebatur, qui gladio occidet gladio occidetur, XIII, 10, non male de Domitiano explicabitur, qui Christianos persecutus, a suis trucidatus. Fortasse vero rectius dicemus priorem bestiam esse imperium Romanum, posteriorem esse Caesarem Trajanum qui ex terra, id est ex plebe instar agni, quod probitatem affectaret, loquitur ut Draco, edicta ejus sanguinaria in Christianos. Signa facit, id est res magnas agit, jubet omnes adorare bestiam illam cujus vulnus sanatum, id est Romam. Animatum ab eo bestiae prioris simulacrum; id est imperium Romanum vigorem recepisse. Et videtur non male intelligi posse numerus bestiae, pro numero Bestiae posterioris, et tunc foret Ulpii nomen sin interpreteris de bestia priore id est Roma, praevalebit vox Λατεῖνος.
Cap. XIV praedicitur ruina Romae Ethnicae, et martyrum consolatio. Messis autem et vindemia significant tantum tempus venisse exhilarandorum fidelium propagata fidei fruge, et puniendorum velut in torculari improborum. Neque ista minutius certis circumstantiis applicare velle consentaneum videtur. In Cap. XV. est praeparatio de septem angelis qui septem phiales effundere debent, in Romam Ethnicam cujus ruina praedicta capite praecedenti. Cap. XVI Effunduntur in terram, in mare, fontes, solem, respondent 4 hae phialae 4 tubis supra exactissime. Non tamen hinc videtur sequi idem utrobique intelligi. Sunt enim ista actus tubae septimae, atque ita consequentiae superiorum non repetitio. Tantum se mutuo explicant, sensus itaque est omnis generis homines; terram, et mare, id est populos, imperio Romano subditos; fontes et flumina; socios; solem et stellas summa capita et rectores iram Dei effundi. Subjicitur et phiala quae in ipsam sedem bestiae Romam effunditur. Alia effunditur phiala in Euphratem, ut eo siccato via fieret regibus ab oriente. Videtur a Parthis Scythis et aliis Barbaris ab Euphrate et Rheno Romano imperio minari.
Cap. XVII de ruina Romae Ethnicae distinctiora. Septem inquit capita sunt 7 montes super quibus sedet mulier, et sunt septem Reges. Nemo dubitare potest intelligi Romam, sed septem Reges. Augustus, Tiberius, Cajus, Claudius, Nero, videntur esse quinque illi qui cecidere. (Nec puto Galbam, Ottonem et Vitellium connumerari, velut momenta neos quibus nec imperium tranquille possessum quanquam eos numeret Grotius.) Unus est. An Vespasianus? Alius nondum venit ad regnum scilicet, Titus. Et ubi venerit exiguo tempore manebit, nam mature obiit. Et bestia quae fuit at non est, est octavus Rex. Erit Domitianus. Hoc autem ita interpretatur Grotius Domitianum sibi jam Caesaris majestatem vindicasse, vivis patre et fratre, sed in ordinem redactum modestiam simulasse, donec recuperaret imperium. Haec ideo ferenda, quia non video quis alius intelligi possit per istum octavum. Tantum id parum consentit, cum nomine Ulpii quod bestiae tribuebatur, nisi ut supra dixeram Domitianum quidem de priore illa bestia interpretemur, Ulpium de secunda quae surrexit e terra. Sed hic rursus difficultas, quod postea ea bestia quae surrexit de terra appellatur pseudopropheta XIX, 20. Unde non videtur esse imperator, sed quidam sectae autor, quod rursus faveret sententiae de Apollonio. Est et hoc obscurum, quod dicitur octavus Rex esse de septenis. Haec pene mihi persuadent ut credam ipsam bestiam, esse Rempublicam Romanam seu senatum, quae est et non est, ejus enim supererat umbra tantum, est de Septenis, quia senatus cum ipsis gubernavit, et non video quomodo tota bestia septem capitum et decem cornuum pro uno Caesare sumi possit, cum capita dicantur esse Reges. Valde igitur credo intelligi Rempublicam seu senatum. Quid ex decem regibus qui nondum imperium accepere faciam, non satis scio. An forte loquitur de futuris imperatoribus usque ad Constantinum, quos denario numero complexus velut rotundo: Hi odio habebunt mulierem id est Romanam rempublicam et vastabunt. An vero loquitur de extraneis gentibus Parthis, Germanis, quia dicitur XVII, 15 odio habituros meretricem sed et hoc parum apte, quia iidem dicuntur dare regnum suum bestiae; donec impleatur voluntas Dei. Forte conciliari potest, hoc modo nunc dare suam potestatem bestiae, donec voluntas Dei sit, ut odio habeant mulierem; verum ista omnia parum cum verbis: haec decem cornua esse decem reges qui nondum accepere regnum, sed per tempus aliquod habebunt potestatem cum Bestia, facilius ergo intelligetur Caesares venturi: et quod odio habuere mulierem, intelligendum non quod proprie Romam odio habeant, sed quod plurimum ei nocebunt, eamque tyrannice tractabunt, quemadmodum Domitianus aliique.
Reliqua clara. Quod dicitur cap. XIX vers. 7 de agni nuptiis ejusque uxore, intelligendum
per antithesin mulieris Babylonicae. Uxor autem agni videtur esse imperium
Christianum. Quod dicitur bestiam et falsum prophetam projici in paludem ignis: manifestum
quoad bestiam, non aeque quoad pseudoprophetam, ejus enim nulla in superioribus
mentio. Videtur tamen hic vocari pseudopropheta, quod supra secunda illa Bestia,
nempe Magia idololatrica. Et hoc modo non potest de Ulpio explicari. Caeterum nota
misceri destructionem Romae, et eversionem idololatriae, etsi eodem tempore non contigerint,
nec iisdem occasionibus. Videbatur enim haec poena Romae Ethnicae deberi, ut
postea funditus everteretur. Et certe non ante cessavit Romae idololatria, quam postquam
sub Honorio eversa est. Nam sub Theodosio adhuc florebat. Cap. XX. Draco ligatur, pro
mille annis, sancti judicant terram et regnant. Animae occisorum regnant cum Christo his
mille annis, id est eorum memoria in publica veneratione est. Ita Grotius. Sed parum ista
conveniunt cum eo quod subjicitur; alios mortuos non resurgere. Nisi dicamus alludi ad
Judaeorum traditiones de duplici morte et resurrectione, de mille annis inter utramque, de
Gogo et Magogo. A Constantini edicto pro Christianismi libertate anno 340 ad Domum
Ottomannicam anni sunt 1000. Sed constat Saracenos jam multas Christianis intulisse
clades, neque adeo hos 1000 annos fuisse valde felices. Deinde dicitur etiam alios
mortuos resurrecturos 1000 annis post primos; XX, 5. Idem mox vers. 12. dicitur post
eversum Gog et Magog futurum; debent ergo inter initium regni sanctorum et eversionem
Gogi atque diem judicii interesse mille anni. Atqui plus quam mille sunt anni, nec ille
eversus. Dicendum videtur ista allegorica et ad traditiones veteres alludentia, nec hic
exactitudinem necessariam judicatam. Cap. XXI. de novo coelo et terra intelligi de
tempore regni sanctorum, non de tempore post judicium putat Grotius. Sed obstat vers. 5.
cap. XXII ubi dicitur novam Jerusalem fore aeternam, non ergo est millenaria.