Series VI Band 4 · No. 424.

Aus und zu Maimonides. Dux perplexorum

[1677 bis 1716 (?)]

Latin

 [1677 bis 1716 (?)] Ex Maimonide scheda 1

Egregium video esse librum Rabbi Mosis Maimonidis, qui inscribitur Doctor perplexorum, et magis philosophicum quam putaram, dignumque adeo lectione attenta. Fuit in philosophia, mathematicis, medica arte, denique sacrae scripturae intelligentia insignis. Legi versionem Joh. Buxtorfii fil. editam Basileae 1629. 4o. Praef.

Profitetur se parabolarum legis veram intelligentiam aperire; timuisse scribere quia, inquit, talia sunt de quibus nullus ex gente nostra in hac captivitate quicquam scripsit hactenus. Sed suffultum duobus principiis: Tempus est faciendi Domino, irritam fecerunt legem tuam. Psalm. 119, 126. Et dicto sapientum: Omnia opera tua fiant ad gloriam Dei. Part. 1

C. 26. Deo trib[u]untur nomina corporea ut doceatur eum esse Ens, vulgus animalia Entia non apprehendit; tribuitur ei motus, qui[a] intelligunt homines in movendi facultate aliquam perfectionem.

C. 27. Onkelos diligens in removenda a Deo corporeitate.

C. 32. R. Akibha perfectus, qui in rebus divinis ingressus et egressus est in pace, non fatigans animum iis quorum apprehensio non erat in potestate. Nocet se exercere in nimis excelsis.

C. 34. Incipiendum a Logicis, deinde tendendum ad Mathematica, inde versari oportet in naturalibus, ultimo in divinis.

Ibid. Nisi per Kabbalam (traditionem) scientia aliqua nobis data esset, et si per exempla et similitudines non duceremur, sed discenda essent omnia per essentiales rerum definitiones, credendaque per demonstrationes, major pars hominum diem suum obiret antequam sciret num Deus sit nec ne. Qui speculatur sine principiis, est ut is qui ambulans cadit in fossam, qui melius quievisset.

C. 36. Qui credit Deum esse corporeum pejor est idololatris, qui scil. non putant idola esse Deum, sed colunt ut medium aliquod ad Deum.

C. 46. Corporea tribuuntur Deo ut discat populus omnium rerum in eo perfectiones existere. Estne hujus terrae rex aliquis? est. Quam habes demonstrationem[?] Ecce. Cum nummularius iste sit vir debilis, corporis exigui, et magna auri copia coram ipso, alter vero homo robustus et egenus, vel unicum obolum loco eleemosynae ab eo petens, sed non solum nihil ab eo accipiat, verum graviter increpetur et verbis injuriosis repellatur, sane nisi metus regis esset, eum interficeret, et substantiam ejus auferret. Ita ex Eutaxia rerum civilium cognoscit esse regem. Quae Deo attribuunt prophetae, sunt motiones ad ostendendam ejus vitam, sunt sensiones ad ostendendam ejus cognitionem, vel tactus ut doceant de actione, vel loquelae ut doceant de infusione intelligentiae.

C. 47. Deo attribuitur intellectio Bun, non imaginatio Damah.

C. 5[1.] Deus est simplicissimus, nec habet formas seu attributa sive accidentia.

C. 52. Non magis inter Deum et creaturas est comparatio, quam inter sapientiam et inter dulcedinem, licet sunt sub genere qualitatis.

C. 53. Si quis describeret ignem quod sit dealbans, denigrans, coquens, comburens, congregans, dissolvens, verum diceret; sed si putaret sex ideo res diversas (facultates) igni inesse, quarum una coqueret, alia denigraret, etc. is erraret, cum ea praestet una qualitas nempe calor, pro diverso solum objecto; ita in Deo non sunt diversae formae seu res, vita, sapientia, potentia, voluntas.

C. 54. Tredecim proprietates Dei Mosi revelatae. Exod. XXXIV, 6, 7.

C. 57. Deus existit sed non per existentiam, vivit sed non per vitam, scit sed non per scientiam.

C. 59. Gradus errorum et cognitionum, quidam statuit Deum esse corporeum, quidam dubitat, quidam scit esse incorporeum, quidam adhuc amplius, non solum corpus sed et omnem passionem a Deo removendam, quo quis plura a Deo demonstrative removere potest, hoc est magis provectus in ejus cognitione. Tibi silentium laus est de Deo, psalm. LXV, 2. Multi inepte dum Deum laudare se putant, in eum sunt injuriosi. Minime putandum est Dei perfectiones a nostris differre ut plus et minus.

C. 60. Multiplicanda sunt attributa negativa quidem; scilicet navem esse Ens, alius non esse accidens, alius non esse animal, alius non esse plantam, alius non esse statuam, alius non esse compositum naturale, alius non esse rem extensam latam ut asseres et januae, alius non esse rotundam, non acutam, non aequilateram, alius non esse densam (plenam, solidam). Horum alius alio propius attingit, proxime ultimus. Omnes simul fere tantundem comprehendunt, quantum qui affirmatione diceret, navem esse corpus ligneum concavum, longum. Si quis dulce crederet esse amarum, aliquid de eo apprehenderet sed si quis saporem putaret esse quantitatem, is plane naturam saporis ignoraret «ita» si quis Deo tribuit creaturarum attributa.

C. 62. Nomina: tetragrammaton 12 literarum, 42 literarum.

C. 68. Deus est intellectus, intelligens et intelligibilis, et haec tria in ipso sunt unum. Intellectus existens in actu, est idem quod res intellecta, nempe forma abstracta arboris. Sed intellectus in potentia et arbor intellecta in potentia sunt res diversae. Cum autem Deus sit semper actu intelligens sine ulla potentia respectu omnium intelligibilium, ideo in eo semper idem intelligens et intelligibile.

C. 69. Deus est forma ultima, quatenus dat esse rei. Eodem modo est finis finium, et Efficiens Efficientium; si Aleph moveretur a Beth, et Beth a Gimel, et Gimel a Daleth, etc. utique Daleth moveret Aleph, Beth, Gimel.

C. 69. Quidam ex loquentium secta eo dementiae pervenere, ut ausi fuerint asserere etsi Deus non existeret, non secuturum res in nihilum redactum iri neque enim destructo efficiente destrui opus. Ignorabant scilicet Deum etiam esse formam mundi et finem.

C. 71. Loquentes conati fuere philosophiam accommodare ad suam religionem, confundunt plerumque imaginationem cum intellectu, volebant demonstrare novitatem mundi ex philosophia, quod Maimonides negat fieri posse.

C. 72. Mundus est unum individuum sicut Ruben aut Simeon, Mundi comparatio cum homine, Deus est vita mundi. Et juravit per vitam Mundi. Dan. XII, 7.

C. 73. Principia loquentium quae a Graecis et Aramaeis ad Ismaelitas pervenere:

prima propositio est ad confirmandum substantiam abstractam,

2. Dari vacuum.

3. Tempus componi ex instantibus

4. Substantiam non posse esse sine multis accidentibus.

5. Substantias abstractas existentium et subsistentium perfici in accidentibus.

6. Accidens nullum durare duo tempora seu momenta.

7. Eandem esse rationem habituum et privationum et utraque esse accidentia existentia quae efficiente aliquo indigeant.

8. Nihil esse in universo praeter substantiam et accidens et formulas naturales quoque esse accidentia.

9. Accidentia se invicem non sustinere nec de se invicem praedicari.

10. Possibile non probari per convenientiam illius imaginationis cum hoc universo (hoc est possibile non esse illud quod naturae ordini convenit, sed quod concipi potest).

11. Infinitum nullum dari neque in actu neque in accidente, neque in potentia, sed omnibus modis falsum esse.

12. Sensus in quam plurimis errare et deficere, neque inde principia demonstrativa sumi.

Quoad 1: omnia componunt ex Atomis quantitate carentibus. Ita generatio nihil aliud quam congregatio «sed» has volunt Deum interdum creare vel annihilare.

[2:] Ex his sequi vacuum.

[3:] Hinc coacti ad tempus rediere. Non continuum sed compositum ex instantibus. Motum unum tunc sequitur alio non esse velociorem, sed motum velociorem pauciores habere quietulas, rotam volunt non totam simul moveri, alioqui necessario celerior esset motus in remotioribus a centro. Sequitur diametrum esse lateri quadrati commensurabilem.

In prop. 4: volunt si cui non insit accidens vitae, ei inesse accidens quoddam reale privationis vitae, seu accidens mortis.

Ad 5: Putant vitam existere in qualibet atomo corporis viventis, cum tamen multa aliter sint in toto, ut viriditas ob totum, nam contusa smaragdus est alba (+ non cohaerent ista loquentium cum doctrina Democriti +).

Ad 6: Volunt Deum continue creare accidens priori simile, sed non putant rei naturam ferre ut habeat talia accidentia. Deus secundum ipsos creat colorem in vestimento eo momento quo pannus conjungitur cum tingente. Hominem nequaquam movere calamum, sed motum calami esse accidens in eo a Deo creatum, Deum autem hanc consuetudinem observare tantum quando motus manus accedit: manui vero nullam inesse actionem vel causam per se ad calamum movendum, nec corpus inveniri quod aliquam actionem habeat, verum ultimum tantum agere Deum. Motum et quietem cohaereant ut calorem et frigus, id est ut realia accidentia.

Ad 8: Putant eandem esse substantiam omnium corporum, differre solum accidentibus.

Ad 9: Putant accidens quodlibet posse existere in qualibet substantia.

Ad 10: Fieri posse ut omnia sint aliter, nec ullam esse rationem cur res ita potius sit quam aliter, omnia ex consuetudine talia esse (+ arbitror +) posse fieri ut ignis infrigidet, et deorsum moveatur; interim consentiunt duo contraria non simul in eodem subjecto. Habent pro impossibilibus quae non possunt formari vel concipi, et id quidem recte, sed conceptio non debet sumi a phantasia, verum ab intellectu.

C. 7[4.] Pro probanda origine mundi via est appropriationis, cum enim res habeat certam mensuram, et possit habere aliam, ut et de aliis accidentibus, oportet esse appropriatorem qui elegerit unum ex possibilibus, et ita mundus sit conditus. Est et via praeponderationis quae est ramus prioris, nempe fuisse rationem cur Existentia mundi praeponderet non existentiae. (+ Id quod de Rubene manet est idem cum eo quod manet de Simeone (intellectus agens) +). Praeterea Abunazar Alpharab in libro De entibus quae mutantur, huic propositioni pridem cervicem fregit. Ex Maimonidae doctore perplexorum Scheda 2da [Bl. 1] More Nevochim pars 2da

Prolegomena. Autor postquam sub finem partis praecedentis refutavit Loquentes qui Mundi novitatem demonstrare conantur, ait se vero ex philosophis demonstrationes de Deo allaturum, omissa et quasi concessa ipsis aeternitate Mundi, sequentes autem exhibet propositiones philosophorum.

1) Falsum est dari Ens quantitate infinitum.

2) Falsum dari Entia quantitatem habentia numero infinita simul.

3) Falsum est dari processum causarum et effectuum in infinitum, licet mensuram et quantitatem non habeat.

4) In quatuor praedicamentis invenitur mutatio substantiae per generationem et corruptionem; quantitatis per accretionem et diminutionem, qualitatis per alterationem; ubi per locum.

5) Motus est mutatio seu exitus de potentia in actum.

6) Motuum (localium) alius est per se, alius per accidens; alius item violentus, alius partialis; substantialis corporis, accidentalis nigredinis (quatenus movetur cum corpore), violentus lapidis ascendentis, partialis clavi in navi.

7) Quicquid mutatur id dividitur, ideo quicquid movetur dividitur et est corpus, et quicquid non dividitur nec movetur nec corpus est.

8) Quicquid movetur secundum accidens, necessario aliquando quiescit.

9) Omne corpus movens movetur.

10) Quae insunt, vel ut accidentia insunt vel ut forma naturalis, utraque sunt potentia in corpore.

11) Quaedam quae in corpore subsistunt vel dividuntur cum corpore, ut colores, vel non dividuntur ut anima.

13) Nulla mutatio est continuatio, nisi motus localis species circularis.

14) Motus localis est primus natura quo opus pro caeteris.

15) Cohaerent tempus et motus, nec motus nisi in tempore, nec tempus concipi potest sine motu, et quod motu caret, non cadit sub tempus.

16) Nulla res quae non est corpus intelligi potest habere numerum. Sed si fuerit potentia in corpore possunt numerari individua potentiarum, cum materiae vel subjecta ipsarum numerantur, nec res incorporales possunt numerari nisi rationem habeant causarum vel effectuum.

17) Quod movetur habet motorem vel externum ut lapis a manu, vel internum ut corpus ab anima.

18) Quod exit de potentia in actum ab alio externo educitur.

19) Quicquid existentiae suae causam habet possibilis est existentiae ratione substantiae suae.

20) Quicquid ratione substantiae suae necessariae est existentiae, id nullam existentiae causam habet.

21) Quicquid ex duabus rebus compositum est, ejus quatenus tale existentiae causa est compositio, et per consequens quoad substantiam suam non habet necessariam existentiam.

22) Omne corpus necessario compositum est ex duabus rebus et certa habet accidentia.

23) Quicquid est in potentia id necesse est aliquando in actu non existere.

24) Quicquid est in potentia est materiatum, possibilitas enim perpetuo est in materia.

25) Principia substantiae compositae singularis sunt materia et forma, et hae non possunt esse sine efficiente motore.

Ad 25. Propositiones demonstratae sunt ab Aristotele partim in Acroamaticis, partim in Metaphysicis.

26) Tempus et motum (+ secundum Aristotelem +) esse actu existentia et perpetua, unde sequitur esse corpus quod moveatur motu aeterno. Hanc propositionem videtur Aristoteles non agnovisse pro demonstrata, sed probabili, interpretes pro necessaria, loquentes pro impossibili (+ videtur generaliter per loquentes intelligere Aristotelis adversarios +).

[C. 1.] Etsi in animalibus [sit] motor primus seu prima causa efficiens, est tamen finis appetitus quaerendi salutaria, et causae adeo impulsivae sunt extra animal. (+ Ex his et aliis Aristotelis conatur demonstrare existentiam Dei. +)

C. 4. Coelum est intelligens et animatum, et movetur a Deo quatenus desiderat ei assimilari. Deus non agit per contactum.

C. 13. Accidentia accidentium sunt difficiliora intellectu, ut tempus.

C. 14. Recte Aristoteles omnia naturae opera esse ea quam res habere possunt perfectione.

C. 17. Si quis nunquam quicquam accepisset de modo quo generantur animalia, narrante aliquo, quod infantes sunt in utero, demonstrationes contra excogitaret, quod ibi non possunt edere, bibere, respirare.

C. 20. Vult Aristoteles res naturales contigisse per se, non per accidens, quia perpetuae sunt vel frequentes.

C. 23. Proportio inter dubia quae sequuntur unam sententiam et quae sequuntur sententiam contrariam, praeponderatio item vel decisio quaenam sententia sit minus dubia, non est sumenda ex multitudine dubiorum, sed ex magnitudine absurditatis illorum.

C. 24. Albubachar, filius Alzaig, construxit dispositionem quandam in qua tantum Eccentrici, nullus Epicyclus. Sed Eccentricitas non minus declinat a fundamento Aristotelis quam Epicyclus. Itaque quae Aristoteles scripsit de his rebus stare non possunt.

C. 27. Articulus fidei est credere creationem Mundi, sed non credere destructionem. Animae sanctorum nunquam privabuntur et quidam putant corpora quoque perpetua voluptate frui in horto Eden.

C. 30. Sammael id est Satanas quem volunt equitasse super serpentem instar cameli, quando decepit Evam, mirum quod semen serpentis vincat semen Evae in calcaneo, et contra hoc illud in capite. Caput sunt Israelitae, calcaneum gentes idololatrae.

C. [40.] Leges quae solum Eutaxiam civilem respiciunt sunt humanae, quae vero perfectionem mentis simul, nempe veram notitiam de Deo, angelis et natura universi, sunt divinae. Falsi prophetae venereis dediti. Jerem. XXIX, 22, 23.

C. 42. Visiones esse velut somnia. Sic lucta Jacobi: ad Hagar Aegyptiam et Manoah atque uxorem ejus pervenit filia vocis tantum. [Scheda 2da. Bl. 2] Maimonidis Pars 3tia

Praefatio. Duplex tractatus: opus Bereschit seu Creationis sive Theologia communis, et opus Mercavah, Curruum scil. Ezechielis seu Theologia Mystica. Hujus arcana quae legendo meditandoque sit assecutus, ait se in eo libro scripturum et ex visione Ezechielis traditurum, ut qui expositionem audiat existimaturus ipsum nihil aliud dicere quam Scriptura jam dicit tantumque verba in aliquam linguam transferre, sed si ea consideret aliquis in cujus gratiam liber compositus, tam ei inquit manifesta erunt omnia quam mihi.

C. 2. Insinuat Ezechielem per animalia intellexisse corpora coelestia, sub animalibus corpus cum terra conjunctum seu rotis in terra, [I] v. 15 habens quatuor facies (+ an elementa +). Hujus rotae erunt rectae nec motae a se ipsis, ut animalia, sed supra animalia est expansum (+ coelum +) et supra expansum est solium (+ solium gloriae judaeis, coelum Empyreum +).

C. 10. Deus non facit per se mala, mala enim sunt privationes.

C. 11. Mala hominum ex ignorantia seu privatione scientiae.

C. 12. Falsum est in mundo plura esse mala quam bona, ut quidam docebat, qui volebat vitam hominis tot esse malis refertam, ut sit poena quaedam, quod est contra benignitatem Dei. Inepti isti putant totam rerum naturam ipsorum causa existere, et cum aliquid contra ipsos accidit. Totum mundum malum putant. Mirantur inepti, quod qui malis cibis vescitur, leprosus sit, et qui nimis venerem exercet, oculorum aciem amittit.

Sapienter Galenus, lib. 3. de usu partium: noli vana spe lactare animum tuum ac si *ex sanguine menstruo et semine posset generari animal immortale, doloris expers, perpetuo se movens, solis instar splendens*. Plerique nascuntur sani et integri, rari terrae motus.

Mala hominibus a se invicem, et maxime a se ipsis. Dum quaerimus non necessaria, ipsa necessaria nobis difficilia reddimus, deficiunt enim vires in necessariis fractae in superfluis. Necessaria magis sunt copiosiora, ut aer, aqua. Qui plura habet vascula balsami aut vasa pretiosa nullam praerogativam ad substantiam suam acquisivit, sed vanitatem fallacem, ut de manna Exod. 16, 18. Non superfuit ei qui plus collegit, nec defuit ei qui minus, singuli quantum comedere poterant collegerunt.

C. 13. Finis ultimus specierum videtur Aristoteli esse continuatio generationis et corruptionis. Non potest dici omnia esse propter hominem, et hunc ut Deum colat. Nam hoc cultu nihil Deo accedit, cultus est non ob ipsius, sed nostrum bonum. Singula Entia sunt sui ipsius, non alterius gratia. Unumquodque erat bonum valde. Cum dicitur luminaria creata ut luceant, non est sensus hunc esse eorum finem, sed quod voluerit Entia creare lucentia scilicet. Dicunt sapientes: loquitur lex secundum linguam filiorum hominum.

C. 15. Secta Muatzali credidit accidens voluntate Dei posse subsistere extra ~~substantiam*, sed, inquit, observatio et reverentia quarumdam rerum legalium (+ religionis +)* *extorsit ipsis hoc effugium. Non fiunt possibilia quae imaginari licet, sed quae intelligere.

C. 16. Ex rerum perturbatione et malis bonorum, quidam colligunt Deum non scire omnia, alias sequeretur aut non posse aut non velle mederi. Hic error quaerendus apud Alexandrum Aphrodisiensem in libro de regimine seu gubernatione. Talis est*~~ ~~*ipsius Alexandri sententia.

C. 17. Aristoteli providentia est supra lunam, ubi perpetuitas. Infra tamen multa fiunt per accidens, itaque id solum providentiae quod per se fit. Contraria sententia sectae Assariae inter Ismaelitas, quod omnia fiant per se et ex certa gubernatione, unumquodque folium ex speciali Dei decreto decidere. Sed ita sequitur nihil esse penes hominem, et omnia fiunt necessaria vel impossibilia quae nos vocamus possibilia, quae tamen non fiunt absolute loquendo et respectu Dei non esse possibilia. Sequetur et hinc nullum esse finem actionum divinarum, posse etiam Deum castigare eum qui non peccavit. Alia sententia est hominem potestatem aliquam habere, neminem puniri qui bene agit. Haec est secta Muatzali etsi Deo potestatem absolutam non tribuat. Credunt quod Deus~~ ~~sciat singulorum foliorum decisionem et omnibus provideat melius et homini cuidam ut sit imperfectus, sed nos hanc (+ inquit autor +) bonitatem non capimus. Improbat. Dicunt cum interficitur vir bonus, fieri ad majorem retributionem in seculo futuro. (+ Ergo Muatzali ipsi Christiani. +) Volunt et muri innocenti a fele discerpto retributionem dari.

Nemo (+ inquit autor +) horum debet vituperari coacti omnes magna specie necessitatis.

Nostra tamen sententia est et legis nostrae: Homo habet liberum arbitrium. Nulla in Deo iniquitas, diversitates hominum ex meritis operum, quidam nostrorum habent castigationes amoris, sed tale nihil in lege. Est ipsissima sententia Muatzali sectae. Falsa est retributio animalium irrationalium. Putat autor Deum curare res humanas, sed circa folia et alia animalia «complectitur» sententiam Aristotelis (+ videtur omnino eam sequi, de hominibus tantum dicere talia legis causa +) animalium nulla nisi ratione speciei providentia, ut Habacuc proph. Nebucadnezaris tyrannidem videns; «videri» homines derelictos ut pisces etc. Hab. 1, 14. (+ Sic Hieron. Com. in hunc locum. +)

*C. 18. Non esse aequalem erga omnes homines providentiam, sed secundum ipsorum sapientiam et pietatem.

C. 20. Scientia Dei non adimit futurorum possibilitatem. ~~Scheda 3 ex Maimonidis Doctore perplexorum parte 3. ~~

~~Cap. 21. Artefacta sunt ob scientiam facientis, contra scientia alterius eas contemplantis oritur ex ipsis, et innovatur semper ejus scientia seu mutatur, ac crescit ad novos machinae motus, donec omnium rationem tenet, quodsi infinita sint (+ phaenomena +), nunquam contemplator assequetur. Sed Deus non habet scientiam ab Entibus. Dum scientiae suae immutabilitatem novit, etiam novit omnia quae inde sequantur opera.

C. 22. De Jobo dubitatur an parabola sit, an Historia. Satan qui stetit in medio filiorum Dei discurrit in terra, causa malorum Jobi. Jobo non tribuitur sapientia, sed solum probitas (+ videtur innuere Satanam esse intelligentiam infimam sublunarem +).

[C. 23.] Jobum et amicos ejus considerando reperies quod unus dicit dicere omnes quinque. Jobi sententia esse videtur ob vilitatem generis humani eandem esse rationem justi et injusti coram Deo. Quamdiu Job per cabbalam seu traditionem cognovit, putavit in externis consistere beatitudinem, cum consistat in cognitione Dei. Eliphas putavit Jobum mala meruisse peccatis, Bildad putavit tanto ampliorem fore remunerationem (+ secta Muatzali +), Tzophar quod Deus omnia agat pro beneplacito, nec debere quaeri ab eo rationem. Itaque Jobus convenit cum sententia Aristotelis, Eliphas cum sententia legis nostrae, Bildad cum secta Muatzali, Tzophar cum secta Assariae. Elihu reprehendit priores, et tamen videtur eadem dicere. Tandem Deus loquitur, et exponit res naturales, meteora, animalia, coelestia, Leviathane, in quo videtur describere dispersa per plura animalia, et scopus videtur fuisse docere, scientiam et voluntatem Dei non esse ut nostram.

C. 25. Deus non vult omne possibile, sed tantum id quod sapientia ejus decernit et bonum est in summo gradu. Atque haec est sententia omnium legem amplectentium et philosophorum.

[C. 26.] Ex praeceptis legis quorum ratio nobis est cognita vocantur Mischpatim* judicia, Exod. XV, 26, caetera vero Chykkim statuta. Vulgo dicunt Salomonem scivisse rationem omnium praeceptorum excepto illo de Vacca rufa. Non tamen putandum est *omnium praeceptorum circumstantias habere rationem, v.g. cur septem agni non octo, nam si octo fuissent, similiter quaesisses cur non potius septem.

C. 27. Legum finis Ey̆tajía animae, et Ey̆tajía corporis. Lex Mosis utramque perfectionem docet (+ aliae leges tantum corporum curam habent +).

C. 28. Diligendus Deus ex toto corde, sed hoc non potest obtineri nisi apprehensione verae totius Entium universitatis et sapientiae Dei in illis latentis.

C. 29. Abraham educatus est inter Zabaeos qui stellas habebant pro Deis. Libri,~~ ~~inquit, ipsorum inter nos extant translati in linguam Arabicam, sol ipsis Deus magnus, stellae Dii minores. In Abrahamo jam omnes benedicantur, etiam qui non sunt de ipsius semine, nec sunt reliquiae Zabaeorum fere nisi in extremis terrae partibus, ut infideles Turcae in partibus Aquilonis et Indi in quibusdam Australis terrae partibus. Summus~~ ~~gradus philosophorum inter Zabaeos erat Deum esse spiritum sphaerae coelestis, credidere aeternitatem mundi. Adamum fuisse ex viro et foemina, ut reliqui homines, sed fuisse Apostolum Lunae, et homines ad ejus cultum vocasse et libros scripsisse de cultura terrae. De Noah dicunt quod fuerit agricola, et vituperant eum quod nullas imagines coluerit. Schetum discessisse a sententia Adami in cultu lunae. Adamum ex climate hoc est ex terra ^mawt* quae Indiae vicina est egressum (+ NB. +) et in terram Babel~~ ~~ingressum, multa mirabilia secum asportasse, inter quae memorant fabulosa. Sed Abrahamus nomen Domini Dei mundi invocavit, Gen. XXI, 33. Zabaei soli imagines aureas, lunae argenteas dedere et metalla ac climata terrae sunt inter stellas partiti. Arbores~~ ~~quoque assignant stellis. Tales erant prophetae Baalis et prophetae Lucorum in libris sacris. Orta apud ipsos varia genera Divinationum. Haec Abraham placidis verbis refutavit, sed Moses perfecte negotium executus est infideles extirpando de terra. Zabaei offerebant soli 7 vespertiliones, septem mures, et septem reptilia alia. Jos. XXIV, 2, sic dixit dominus Deus Israel, trans flumen habitaverunt patres vestri (+ trans Euphraten +) a seculo, ut Therah pater Abraham et pater Nahor, servieruntque Diis alienis.

Hinc intelligimus quanti sit veram de Deo fidem habere, docendo quod omnia creavit, et quod ad voluntatem ejus perficiendam nulla res laboriosa requiratur, sed amor et timor tantum.

Multarum legum rationes et causae mihi innotuerunt ex cognitione fidei ritus et cultu[s] Zabiorum. Celeberrimus inter eos liber est hijbnh hdubyh* hoc est ut alii transferunt* de agricultura Aegyptiorum, quem transtulit Aben Vachaschijah. Multae ibi nugae *de satyris, daemoniis, fabricatione imaginum, spiritibus familiaribus. Adamum narrant in libro suo scripsisse esse in India arborem cujus ramus in terram projectus instar serpentis serpat, aliam cujus radix formae humanae quae et loquatur. Volunt scilicet miracula evertere, quasi industria quadam fieri possunt. Arborem quandam dictam lucis (Ascheroth) habuisse litem cum Mandragora, utra plus posset ad praestigia. Talis scilicet fuit scientia sapientium Babelis. Est in eodem libro fabula de pseudopropheta Thammuz (+ puto Adonis +), eum vocasse regem ad cultum solis et 7 planetarum et 12 signorum, eo interfecto imagines in templo solis procidisse, et Thammusum deflevisse et quid ei contigerit narrasse. Hinc prima die mensis Thammus Junii adhuc plangi Thammus, antiqua valde de eo Historia apud Zabios (+ puto Thammus Adonis +). Scheda 4 ex Maimonidis Doct. perplex. pars 3

C. 29. Sunt et alii libri Zabaeorum, ut liber Haistamchus, qui tribuitur Aristoteli sed* falso, liber Hattelesmaoth hoc est de imaginibus loquentibus, liber Tamtam, liber Hasscharabh, *liber Maaloth haggalgal vehazzuroth haoloth becol maaleh seu *de gradibus Orbium coelestium et figuris ascendentibus in unoquoque gradu*, *liber de imaginibus loquentibus* tributus Aristoteli, liber qui attribuitur Hermeti, liber Isaaci Zabii pro lege* Zabiorum, liber magnus de particularitatibus et consuetudinibus legis Zabiorum, ut de *festis, precationibus et aliis. Hi omnes sunt Arabice translati. Nec dubium est quin multo plures non sunt translati, multi etiam perierint. Cognitio istorum est porta magna ad reddendas rationes praeceptorum legis.

C. 30. Zabii agriculturam faciebant pendere a stellis, agricolas aliis praeferunt. Nolunt ideo mactari boves et armenta (+ NB, hodieque Braminae +), quia necessaria agris colendis.

C. 31. Tria capita praeceptorum, fides, mores, practica praecepta vitae.

[C. 32.] Deus non plane abolevit multos idolatricos cultus, sed a rebus creatis ad nomen suum transtulit. Hinc templum ejus, altare, sacrificia, incurvatio, suffitus, cultus. Cum istos plane docere non minus difficile erat, quam si nunc propheta aliquis doceret non esse orandum, jejunandum, invocandum in die angustiae; sed totum cultum debere consistere in cogitatione sola, non opere. Deus poterat homines alia via ducere, sed eodem modo duxit Israelitas per viam deserti maris algosi, ut cogeretur eos ducere per terram Philistinorum, scilicet ut paulatim fortitudinem discerent. Cum antea essent solum assueti caementario operi. Preces ubique fieri possunt, sacrificia in solo templo designato.

[C. 37.] Prohibitum ne mulier induat vestimenta viri, Deut. XXII, 5, nempe in libro Zabio cui tit. ^mujmuj* praecipit, ut mulier gestet vestimentum muliebre coronatum coram stella Veneris, sed loricam et arma civilia coram stella Martis. Vulgus res accidentales sumit pro causa, v.g. ex quo iste jumentum, hoc emit. Factus est dives. Hinc Emolumenta capere ex idolis prohibetur. Insitio arboris unius in aliam prohibita videtur quia apud Zabios fiebat multis ineptis ceremoniis. Talia videtur continuisse liber quem olim abscondit Ezechias. Jubentur comburi fructus, qui tribus primis a plantatione annis proveniunt, quia olim primitiae frugum idolis offerebantur, Lev. XIX, 23, 25. Ritus superstitiosi a Rabbinis probantur viae Amoraeorum.

C. 47. Zabii orientis menstruatas plane a consortio removebant, ut nec alioqui liceret sine pollutione, lex tantum coitum cum ea prohibet.

C. 48. Dubium nullum est de cibis vetitis, quin sint pravi alimenti, nisi de porco et adipe. Sed porcus est sordidus, adeps nimis saturat. Sanguis et morticinum difficilis sunt digestionis. Ruminatio et fissio ungularum sunt signa, ut pinnae et squamae in piscibus.

C. 49. Congressus illicitus cum foeminis propinquis, quia habitant in eadem domo, et ut commendetur verecundia. Prohibita commista diversorum animalium, plerumque enim non coeunt nisi ab hominibus adjuventur, ut pro generandis mulis, non vult autem lex homines istos nimis intentos. Hinc non arabis bove et asino simul, ne forte puto se commisceant. Circumcisio debilitat nonnihil superfluum coeundi appetitum. Dicunt sapientes nostri mulieres libentius congredi cum incircumciso. Adde quod circumcisio inventa ab Abrahamo ad habendam distinctionem, neque enim facilis res est, ut laesio aliqua cruris vel brachii adustio quas facile homines ad fallendum imitentur. Homines commune signum habentes se magis amant et juvant; est quasi foedus.

C. 51. Per intellectum jungimur Deo, et mensura intellectus cujusque est quoque mensura providentiae divinae circa ipsum.

C. [54]. Quatuor perfectiones hominis, levissima per opes et honores, secunda in temperamento et statu corporis, tertia in virtutibus moralibus, quarta et summa in intellectualibus. Reliquae aliorum sunt, sola ultima est tua.

Praeclare distinguit passim Maimonides inter intellectionem et imaginationem, docetque non hanc sed illam de possibilitate judicare.

Origo legum Mosis caeremonialium ex Zabiorum superstitione.