Series VI Band 4 · No. 420.
Examen religionis Christianae (Systema theologicum)
[April bis Oktober 1686 (?)]
[April bis Oktober 1686 (?)]
Cum
Primum ita sentio esse substantiam perfectissimam eamque unicam, aeternam, ubique praesentem, omnisciam et omnipotentem quam Deum vocamus, a qua omnia alia pulcherrima ratione creata sunt, et perpetua quadam productione conservantur. Itaque minime ferri debet eorum doctrina, qui Deum corporeum, finitum, loco circumscriptum, futurorum contingentium absolutorum vel conditionatorum ignarum, sibi fingunt. Et proinde Antitrinitarios quosdam et his vicinos valde improbo, qui ne hoc quidem caput fidei intactum reliquere, et de Deo sentiunt indignius.
Haec porro intelligentia suprema alias mentes condidit a quibus glorificaretur, quas justissima ratione gubernat, ita ut qui totam divinae oeconomiae rationem intelligeret, perfectissimae reipublicae exemplar esset deprehensurus, in quo nihil desiderare sapiens aut voto supplere possit. Itaque fugiendi sunt qui Deum concipiunt tanquam vim quandam summam a qua cuncta quidem emanent, sed indiscriminat«im», quadam existendi necessitate, sine delectu pulchri aut boni tanquam hae notiones vel arbitrariae essent vel non in natura sed humana tantum imaginatione consisterent.
Deus ergo non tantum est maximus autor rerum, sed et optimus princeps mentium, et Legislator quidem, sed qui nihil aliud a subditis istis suis exigit, quam animos sincere affectos, ac recta intentione praeditos, et de hac ipsa beneficentia et justissima gubernatione et pulchritudine ac bonitate Domini omnium amabilissimi persuasos et proinde non timentes tantum potentiam summi omniaque perspicientis Monarchae, sed et benevolentiae ejus confidentes, ac denique, quod cuncta complectitur, amore Dei super omnia accensos.
Qui enim haec sentiunt, penitusque animo infigunt, et vita exprimunt, hi nunquam obmurmurant divinae voluntati, scientes omnia Deum amantibus in bonum cedere debere, et quemadmodum praeteritis contenti sunt, ita circa futura agere ipsi conantur, quicquid praesumtae Dei voluntati congruere judicant. Ea autem praemiis poenisque propositis postulat, ut quisque Spartam suam ornet, ad instar primi hominis hortum in quo collocatus est, colat, et ad imitationem Divinae bonitatis, beneficentiam suam in res vicinas, maxime autem in obvium quemque hominem tanquam proximum suum, proportione justitiae servata diffundat quoniam inter creaturas quibuscum nobis agendum est, nulla homine praestantior est, et quam perfici Deo sit gratius.
Si mentes igitur universae hoc semper cogitarent actionibusque exequerentur, beatae sine controversia viverent; quod cum neque fieri semper neque factum esse constet, quaeritur unde peccatum et per peccatum miseria in mundum intraverit, nam Deus autor omnis boni utique causa peccati esse non potest. Considerandum est igitur in omnibus creaturis utcunque eminentibus esse quandam limitationem seu imperfectionem congenitam atque originalem, ante omne peccatum quae facit ut sint labiles. Atque ita intelligendum est quod Jobus significasse videtur, ne sanctissimos quidem Angelos labis hoc est imperfectionis expertes esse. Idque cum justitia originali et imagine Dei non puguat. In «quantum enim» creatura rationalis perfectione ornata est, hoc habet a Divina imagine, in quantum vero limitata est, et quibusdam perfectionibus caret, eatenus de privatione seu nihilo partem capit. Et huc redit S. Augustini sententia, quod causa mali non sit a Deo, sed a nihilo, hoc est non a positivo, sed a privativo, hoc est ab illa quam diximus limitatione creaturarum.
Quanquam autem possibile fuerit Deo eas solum mentes creare, quae etsi labi possent, tamen non essent lapsurae, attamen placuit imperscrutabili sapientiae ejus hunc quem experimur, producere ordinem rerum, in quo quaedam Mentes possibiles, certam quandam seriem actionum liberarum et divinorum auxiliorum itemque fidei, caritatis, beatitudinis aeternae, aut horum contrarii in notione sua possibili, seu existente de ipsis in Deo idea involventes, ex innumeris aliis aeque possibilibus selectae, ad existentiam admitterentur, seu crearentur, ut Adamus futurus exul, Petrus Apostolorum princeps, abnegator, confessor et martyr, Judas proditor, etc. Idque haud dubie quia Deus malum quod in nonnullis intercurrere praevidebat permittebatque, vertere noverat in bonum multo majus, quam quod futurum erat sine hoc malo, ita ut series ista denique in summa perfectior futura esset aliis omnibus. Ita lapsus Adami per incarnationem Verbi, proditio Judae per redemtionem generis humani immenso perfectionis lucro correcta est.
Cum ergo Angeli quidam per superbiam, ut videtur, et malo angelo deinde seductore,
etiam homo primus per concupiscentiam, quorum illud diabolicum, hoc bestiale
peccatum est, lapsus esset, peccatum originale genus humanum in primo parente invasit,
id est contracta est pravitas quaedam, quae facit ut homines sint ad bene agendum segnes,
ad male agendum promti, obnubilato intellectu, sensibus vero praevalentibus. Etsi autem
anima pura a Deo emanet (neque enim tradux animarum intelligi potest), tamen vi
unionis cum corpore ex parentum vitio prave constituto sive per connexionem cum
externis peccatum originale seu dispositio ad peccandum in ea exoritur, quanquam
nullum momentum intelligi possit quo pura erat a labe, et in corpus infecturum intrudenda.
Atque ita facti sunt omnes filii irae, et conclusi sub peccato, et in exitium
praecipites ituri, nisi magna Dei gratia subleventur.
Den Text in Kleindruck hat Leibniz durch die ihm folgenden Absätze ersetzt.
Non eo tamen extendenda est vis peccati originalis, ut parvuli damnentur, sub justo enim judice nemo nisi culpa sua miser esse potest quia etiam probabile videtur viris piis et doctis, Deum nemini eorum qui sincere veritatem quaerunt, necessarium saluti lumen intellectus denegare, etiamsi in iis locis semper vixissent, ad quae nulla tunc praedicatio aut fama Christi penetrasset.
Illud quoque durum est et Stoicorum sententiis affine, velle ut omnia etiam levissima peccata summum suppliciorum hoc est aeternam damnationem mereantur, sublato venialium et mortalium discrimine. Omnes porro homines in peccato nati quamdiu per gratiam Sancti Spiritus renati non sunt ubi ratione uti possunt, peccata actualia sine dubio committunt non tamen ideo putandum est omnes eorum actiones peccata esse et iram mereri, et si ipsos non renatos ira dignos esse negari non possit.
Non eo extendenda vis peccati originalis ut parvuli qui nullum actuale peccatum commisere damnentur, quemadmodum multi volunt, sub justo enim judice Deo sine culpa sua miser esse nemo potest.
Peccata actualia sunt duorum generum, alia venialia quae temporali castigatione expiari debent, alia vero mortalia, quae aeternum exitium merentur. Eaque divisio quemadmodum vetus est, ita Divinae justitiae prorsus consentanea videtur, neque illos laudare possum, qui Stoicorum ad instar peccata omnia pene aequalia, sive summo supplicio aeternae damnationis digna faciunt; prae caeteris autem ea videntur mortalia, quae malo animo et contra conscientiam expressam et virtutum principia menti insita admittuntur. Qui enim ex hac vita discedunt, male affecti erga Deum, hi cum nullis amplius externis sensibus revocentur, videntur prosequi coeptum iter eumque in quo deprehensi sunt animi statum servare, atque eo ipso a Deo separari, unde consequentia quadam in summam animi infelicitatem incidunt ac proinde ut ita dicam damnant semet ipsos.
Omnes autem homines in peccato nati, et nondum per Spiritus Sancti gratiam renati, aut certe nulla singulari Dei gratia retenti ubi ad usum rationis pervenere peccata mortalia committere solent, omnes enim a conscientia pravi rectique admonentur, et tamen subinde ab affectibus superantur; et proinde genus humanum periret, nisi Deus de redemtione ejus sive expiatione dignum misericordia sua, dignum innarrabili sapientia consilium ab aeterno cepisset, quod suo tempore est executus.
Illud enim pro certo habendum est Deum nolle mortem peccatoris, omnesque salvos fieri cupere, non quidem absoluta illa inevitabili voluntate, sed certis legibus ordinata ac circumscripta, ac proinde juvare unumquemque, quantum per sapientiae et justitiae suae rationes licet.
Et quidem quae hactenus diximus fere omnia ipso ex rationis lumine manifesta sunt, at quae fuerit in restituendis hominibus divini consilii arcana oeconomia, a solo Deo revelante disci potuit.
Considerandum est itaque Deum non tantum esse substantiam primam omnium aliarum autorem et conservatorem, sed et esse Mentem perfectissimam, eaque ratione induere qualitatem moralem, et in quandam cum caeteris mentibus societatem venire, quibus omnibus tanquam Monarcha summus subditis in perfectissimam quandam Rempublicam collectis, quam civitatem Dei appellare possumus, praeest.
Itaque Deus non tantum agit generali illa atque occulta voluntate qua totam universi machinam certis regulis gubernat et cum quibuslibet mentium actionibus concurrit, sed et voluntatem suam particularem et apertam circa mentium actus gubernationemque civitatis suae tanquam legislator declarat, ac praemiis poenisque sancit, eumque in usum revelationes instituit.
Porro revelatio notis quibusdam insignita esse debet (quas vulgo motiva credibilitatis vocant) ex quibus constet id quod in ea continetur nobisque ostenditur Dei esse voluntatem non illusionem mali genii neque nostram sinistram interpretationem; si qua vero talibus notis destituitur revelatio huic impune non paretur, nisi quod interdum in dubio, cum mandatum ipsum neque cum ratione neque cum alia revelatione pugnat, et probabilibus rationibus adjuvatur, melius est parere, quam sese peccandi periculo exponere. Sed hic cauto opus est, ne in superstitionem degeneret timor et quibusvis anilibus narrationibus adhibeatur fides. Divina enim sapientia dignum est quod nullus legislatorum prudentium negligit, ut scilicet jubentis voluntas sufficienter innotescat. Itaque sortibus, visionibus, somniis non facile, auguriis, ominibus, aliisque id genus nugis, quas inepte divinationes (quasi divini cujusdam consilii signa) appellamus, nullo modo fidendum est.
Proinde necesse est rectam rationem tanquam interpretem Dei naturalem judicare posse de autoritate aliorum Dei interpretum, antequam admittantur, ubi vero illi semel personae suae legitimae fidem ut ita dicam fecerunt, jam ratio ipsa obsequium fidei subire debet. Quod exemplo gubernatoris intelligi potest, qui nomine principis in provincia aut praesidio est, is successorem sibi datum non temere, nec nisi accurate inspectis mandati tabulis admittit, ne ea specie hostis irrepat, ubi vero semel voluntatem domini agnoverit, jam se ipsum universumque praesidium sine controversia submittet.
Interea praeter humanas fidei rationes seu motiva credibilitatis requiritur interna quaedam Spiritus Sancti operatio, quae ut fides divina appelletur efficit animumque in veritate firmat. Unde fit ut fides adesse possit, etiam cum de persuasionibus illis ab humana ratione petitis non cogitatur, aut fortasse nunquam est cogitatum. Neque enim semper, neque omnibus Analysis fidei necessaria est neque omnium conditio fert hujus examinis difficultatem. Necesse est tamen ex ipsa natura verae fidei, ut cum opus est institui possit analysis ab his qui in timore Dei veritatem attentius scrutantur. Alioqui nihil haberet Christiana religio quo a falsa in speciem adornata discerni posset.
Omnis nota divinae revelationis (praeter doctrinae ipsius excellentiam) huc redit, ut miraculo seu circumstantia quadam, eventuve aut consensu admirabili et inimitabili quem casui ascribere non licet confirmetur. Id enim peculiare signum est providentiae nos admonentis. Quam in rem inprimis facit prophetia, futura enim accurate ac singulatim praedicere, supra vires est non humanas tantum sed et creatas omnes. Itaque tam prophetae, quam ei quem praedictum apparet, credendum est. Si quis etiam, alia miranda et supra fidem hominum posita efficiat, vim humana majorem ei assistere agnoscendum est.
Porro si miracula hujusmodi olim facta iis argumentis probentur, quibus alioqui veritas rerum gestarum legitime firmari solet, iis perinde ac hodie gestis fidendum est. Quam multa enim tanquam indubitata in humanis quoque admittimus, idque recte et prudenter, quae nec sensibus nostris exploravimus, nec demonstrativis rationibus firmare possumus? Et quemadmodum praeclare ostendit S. Augustinus in libro de utilitate credendi, pleraeque actiones nostrae fide nituntur, etiam in rebus vitae communis, neque ideo minus succedunt ac prudenter geruntur. Et omnino tenendum est providentiam universi gubernatricem non esse admissuram, ut mendacium omnia induat insignia, atque ut ita dicam paludamenta veritatis.
Non patitur praestituta nobis brevitas, ut religionis Christianae veritatem hoc loco comprobemus, praestitere id abunde insignes quidam viri, ut Origenes, Arnobius, Lactantius, Eusebius, Cyrillus, Theodoretus, D. Thomas contra gentes, tum recentiores, Steuchus, Mornaeus, Grotius, Huetius, quibus etsi adjicere multa possemus (innumeris enim modis ipsa sese confirmat veritas), minime tamen detrahimus.
Docent autem Sacra Christianorum Monumenta Deum summum (quem ipsa ratione constat esse unicum numero) nihilominus personis trinum esse, ac proinde tres in unico Deo existere personas divinitatis (quod rationem omnem supergreditur), easque optime ad humanum captum appellari posse Patrem, Filium sive Verbum, et Spiritum Sanctum; Filiumque ex Patre nasci; Spiritum Sanctum procedere ab utroque, ut ajunt Latini, vel, ut Graeci loquuntur, ex Patre per Filium (idque per modum principii unius).
Hoc autem ita accipiendum est ut omnis Tritheismi suspicio evitetur. Itaque cum
dicitur Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, et hi tres inter se diversi
sunt (ita ut nec Pater sit Filius aut Spiritus Sanctus, nec Filius sit Spiritus S. aut Pater, nec
Spiritus Sanctus sit Pater aut Filius), hoc ita intelligendum est ut nihilominus non tres sint
dii sed unicus tantum licet trinus personis.
Den Text in Kleindruck hat Leibniz durch den nächsten Absatz ersetzt.
Necesse est evitandae contradictionis causa hoc vocabulum Deus cum aliqua diversitate accipi, aliterque paulo sumi cum dicitur Patrem esse Deum aut filium esse Deum quam cum dicitur unicum esse Deum nam pater ita unicus numero, ut simul sit trinus personis, dici non potest sive quem tres personae ut ita dicam constituunt, absurdum enim et in Ecclesia inauditum foret dicere in patre esse patrem filium et Spiritum Sanctum, seu patrem a patre filio ac Spiritu Sancto constitui. Priore itaque expressione, Dei nomine personam divinitatis intelligimus, posteriore substantiam illam absolutam unicam numero, quae tres divinitatis personas complectitur. Persona autem hoc loco ipsa quoque pro substantia sumitur unica numero, sed quae essentialiter relationem involvit «et» cum correlatis suis unicam substantiam singularem absolutam constituit.
Antitrinitarii quidem urgent id esse contradictorium, et pluralem numerum nihil aliud significare quam ut tres diversi quorum quilibet est Deus tres dii dicantur, nec posse plura diversa numero esse unum numero. Sed hi cogitare debent Ecclesiam non velle Patrem exempli gratia, aut Filium esse trinum personis, sed esse unam personam divinitatis. Itaque multiplicatis personis non multiplicatur Deus personis trinus nec proinde ob tres personas tres dii fiunt. Persona porro generaliter est substantia unica numero, et incommunicabilis quae in Deo essentialiter relationem involvit et cum correlatis suis unicam numero substantiam absolutam constituit; sunt ergo tres substantiae singulares relatae, una absoluta quae illas complectitur et cujus ipsa individualis natura singulis communicatur. Cujus simulacrum aliquod in Mente nostra seipsam cogitante atque amante intelligimus.
Solita est autem antiquitas, et ut mihi videtur sapienter atque ad captum nostrum accommodate mysterium hoc illustrare analogia trium potissimarum Mentis facultatum, sive agendi requisitorum, quae sunt posse, scire, velle; ita ut Patri tanquam fonti divinitatis potentia; filio tanquam Verbo mentis, sapientia, Spiritui Sancto autem voluntas sive Amor ascribatur. Nam ex divinae essentiae virtute sive potentia promanant ideae rerum sive veritates quas sapientia complectitur, atque inde postremo pro cujusque perfectione objecta voluntatis fiunt, unde ordo quoque divinarum personarum declaratur.
Cum igitur decretum fuisset in aeterno divini consilii arcano, ut persona divinitatis creaturae naturam superassumeret, atque Civitatem Dei sive mentium Rempublicam peculiari et ad captum creaturarum accommodata ratione familiarius manifestiusque ad Regis instar gubernaret, Filium patris unigenitum hoc in se recipere placuit, cum verbum divinae Mentis jam tum creaturarum ideas sive naturas in sese eminenter contineat.
Hominum autem naturam assumsit, tum quia in homine superiores atque inferiores naturae quasi in confinio quodam conjunguntur, tum vero quia expiatio generis humani, quae Deo inprimis curae fuit, non alia dignius ratione fieri poterat; et placuerat ut Filius homo factus omnia virtutis exempla ederet, priusque summa humilitate ac patientia vinceret quam incredibili illa gloria homo coronaretur.
Discimus ergo ex divina revelatione Verbum seu Filium Dei unigenitum praestituto tempore adveniente, assumsisse totam humanam naturam ex anima et corpore constantem, et dum in terris vixit instar hominis egisse, excepto peccato quo caruit, et miraculis, quibus se homine majorem ostendit. Appellatus est autem Jesus cognomento Christus tanquam unctus Domini, sive Rex vel Messias, generis humani restaurator prophetarum oraculis dudum promissus.
Incarnationis mysterium Sancti Patres optime illustrant comparatione unionis animae et corporis, nam sicut anima et corpus unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Hoc tamen interest, quod anima de corporis imperfectionibus aliquid trahit, divina autem natura imperfectionem pati non potest. Caeterum congrue admodum per sonae naturaeque vocabula adhibentur; ut enim unam divinitatis naturam plures personae habent, ita vicissim una personarum divinitatis plures naturas divinam et humanam complectitur.
Nihil autem causae video cur veteres novique sectarii multi tantopere ab his sententiis abhorreant. Si quis enim rem recte expendat, reperiet Ecclesiae Catholicae dogmata circa Trinitatem et incarnationem esse tuta, adversariorum vero periculosa. Ecclesia enim statuit non nisi unicam esse substantiam absolutam adorandam, nempe Deum summum omniscium et omnipotentem; neque in Verbo et Spiritu sancto, aut in homine Jesu aliud quam unicum illud aeternum Ens summa illa latria colit. Itaque praxis Ecclesiae si modo quemadmodum oportet populo inculcetur irreprehensibilis est. Nec apparet cur indigna Deo putetur vel interna illa individua Trinitas, vel externa humanae naturae assumtio, quae perfectiones a deitate accipit, imperfectiones vero deitati non reddit.
Ariani vero filium Dei volunt esse primam creaturam, et nonnulli eorum per Spiritum Sanctum intelligunt Angelos, et creaturam divinis honoribus prosequi non verentur. Photiniani autem ex simplici homine faciunt filium Dei adoptivum, eumque Deum factitium summo minorem adorant, quod utique paganum videtur rectiusque ex ipsorum hypothesibus, Franciscus Davidis omnem ei adorationem negabat, quem nudum hominem profitebatur; quod tamen quantum abest a Mahomete!
Circa modum Unionis Naturarum multae subtiles quaestiones moventur, quas praestiterat non attingi. Inter alia de communi[cati]one idiomatum, utrum scilicet et quatenus proprietates unius naturae alteri attribui possint, quasi hoc sit necesse. Sufficit concreto recte tribui, quod singulis alioqui naturis; recte enim dicitur Deum in Christo esse passum, hominem esse omniscium et omnipotentem; at humanitati omnipotentiam, ubiquitatem atque (quod pari jure sequitur) aeternitatem ex vi unionis tribuere, aeque alienum est ac divinitati ascribere nativitatem et passionem, quod vel ăkyrología est, vel contradictio.
Interea ipsi in se humanitati ex unione cum verbo tantum perfectionis, scientiae et
potentiae tributum esse dicendum est, quantum in hominem quatenus homo est cadere
potest, quod etiam de statu exinanitionis tutius affirmatur,
Christus itaque filius Dei atque hominis ex virgine matre sine viri opera genitus, omnisque peccati expers, Deo patri sese hostiam dignissimam obtulit expiando generi humano, et summa humilitate sua atque passione pro peccatis hominum satisfecit, ac proinde pro omnibus mortuus est, quantum in ipso fuit.
Ea autem Deo placuit lex Redemtionis humanae ut beneficium ejus ad eos omnes perveniret, qui in Christo per Spiritus Sancti gratiam renati, actum fidei et dilectionis filialem exercerent. Cum enim secundum rigorem justitiae perpetuo necessaria sit mens pura ac bene erga Deum animata, per Christum ex divinae gratiae aequitate factum est, ut vel semel nato sincero erga Deum affectu adeoque poenitentia priorum, ac melioris vitae proposito omnia retro peccata delerentur.
De conversione hominis et justificatione peccatoris ac meritis bonorum operum, superiore seculo natae sunt importunae quaedam lites quibus incommodae nonnullorum locutiones, et aliorum excessus in alteram partem, occasionem praebuerunt. Arbitror tamen facile illis finem imponi posse, si quis omissis Sophisticationibus rem ipsam expendere velit.
Ante omnia igitur tenendum est, hominis naturam lapsu ita corruptam esse, ut sine auxilio divinae gratiae nullum opus bonum, nullumque actum Deo gratum non tantum non perficere, sed nec inchoare possit. Itaque nec preces, nec votum desideriumve corrigendae vitae aut verae fidei quaerendae, et generaliter nullus bonus motus sine praeveniente atque excitante gratia a nobis proficisci potest.
Ab altera tamen parte vicissim tenendum est, non esse sublatum hominis liberum arbitrium per lapsum, ne in divinis quidem et ad salutem pertinentibus, sed omnes actus voluntarios, licet a gratia excitentur, si boni sunt, aut a natura corrupta oriantur, si mali, tamen spontaneos cum electione, ac proinde liberos esse, quemadmodum nihil libertati actionum nostrarum in communi vita officit, quod per radios lucis oculorum officio transmissos ad agendum aliquid excitamur, et aliquando tam valide, ut non obstante deliberatione nostra, et superstite resistendi impressionibus facultate, tamen praevideri possit, actum certo esse secuturum; aliud enim est quid certum, aliud quid necessarium sit. Itaque et peccare contingens est, et bonos motus exercere liberum est. Et quamvis a Deo sit excitatio et auxilium, tamen in homine semper aliqua est cooperatio, alioqui dici non posset ipsum egisse. Utrum autem ipsae vires bonos motus efficiendi in irregenitis sint fractae, an tantummodo impeditae et quibusnam similitudinibus optime explicari possit gratiae auxilium, valde inutiliter et frigide ab illis hic disputatur, qui undecunque conquirunt quod in Ecclesiae dogmatibus cum aliqua specie vellicare possint.
Porro omnibus hominibus gratiam dat Deus sufficientem, hactenus ut posita
modo ipsorum voluntate seria nihil amplius ad salutem eorum desideretur, quod non sit in
potestate. Et proinde multi viri pii persuasi sunt, omnem hominem venientem in hunc
mundum, a luce illa mentium, filio Dei aeterno, ejusque Sancto Spiritu ita illuminari, ut
saltem ante mortem, sive per externam praedicationem sive per internam mentis illus
trationem, ad notitiam perveniat, quantam haberi satis et necesse erat, ut salutem obtinere
posset, si modo ipse vellet, eo fine scilicet ut si obstinate resistit vocanti Deo inexcusabilis
constituatur. Id enim divina justitia omnino exigit. Quanam autem ratione id
praestet Deus, etiam in illis, ad quos nulla suspicio Evangelii Christi per aliquam externi
verbi praedicationem pervenit, non temere definiendum a nobis, sed sapientiae ejus ac
misericordiae relinquendum est.
At efficacem illam sive victricem gratiam, quae ipsam bonam voluntatem
efficit, atque inclinationes hominis vincit, et contrariis imperfectae aut corruptae naturae
sollicitationibus praeponderat, non semper dat omnibus Deus, alioqui omnes salvarentur,
quod cur non fiat, hoc est cur aliquae personae prae aliis multis aeque possibilibus a Deo
ad existentiam admittantur, quarum notio seu praevisio involvat impoenitentiam aliasque
actiones liberas saluti contrarias certosque gratiae divinae gradus summo victricis gratiae
inferiores; pertinet ad arcana divinae gubernationis inaccessa mortalibus, de quibus hoc
unum nobis teneri sufficit, optimum esse quod Deo placuit, et non alia melius ratione sibi
perfectionem rerum constare, et mala quae a Deo permittuntur in bonum multo majus
verti, quemadmodum jam supra monui.
Non tamen putandum est divinam salvandi homines voluntatem et meritum Christi, vel saltem efficacem gratiam pertinere ad solos electos; quibus scilicet summa illa datur gratia finalis beatae perseverationis. Nam Christus quidem pro omnibus mortuus est, efficax autem gratia, et vera conversio ac regeneratio per spiritum Dei, qua in filiorum numerum recipimur, multis concedi potest, qui non sunt perseveraturi; nec video quid viros quosdam doctos ad grandia illa paradoxa defendenda impulerit, a quorum interiore sensu et consequentiis ipsi abhorrebant, ut scilicet Deo leges praefigentes, et divinae gratiae oeconomiam pro arbitrio cirumscribentes putarent, eum qui perseveraturus non est gratiam et Spiritum Sanctum revera non accipere quicquid agat, aut utcunque pius ac bene animatus sibi aliisque videatur; contra vero qui electus, et finalem poenitentiam vere acturus est, eum acceptam a Deo gratiam, et Spiritus Sancti inhabitationem non amittere, utcunque inter adulteria et homicidia vitam agat. Quae quidem dogmata nova et offensionis plena, etiamsi excusari possent, non video tamen quo fundamento nitantur, aut quem usum habeant ad aedificationem. Si quae enim alicubi locutiones occurrunt quae sententiae tam crudae favere videntur, praestat eas aliarum multo plurium comparatione mollire quam rigorosa interpretatione exasperare. Et Deo dignius videtur gratiam dare temporalem et revocabilem sed conspicuam, quam perpetuam et in-amissibilem, sed plane obrutam, et cum pessimo animae habitu summisque sceleribus consistentem.
Homo igitur, praeveniente Dei gratia a mortifero peccati sopore ad agnitionem suae miseriae, attentionemque animi et firmum propositum scrutandae ac sequendae veritatis salutaris, excitatus, et missis aut posthabitis aliis cogitationibus et affectibus, ac mundi carnisque avocamentis totus in salutis curam incumbens, ex naturali lumine animadvertit quae sit lex voluntasque Dei, et memoria admonente gemens tremensque agnoscit quantum inde deviaverit, quam gravem poenam meruerit, quantumque offenderit creatorem suum, cui cultum amoremque supremum debebat. Cujus contemplationi insistens, in mediis conscientiae terroribus lumen haurit novae spei, agnoscit enim eundem justissimum judicem, pro summa bonitate sua, humanae infirmitatis misereri, necdum benevolentiam erga peccatores deposuisse, qui dum tempus est in misericordia ejus perfugium quaerunt. Et cum Evangelium omnibus serio ad Deum sese convertentibus Christum salutis portum ostendat, ad quem per veram poenitentiam (quae ut sufficiat non solo poenae metu aut praemiorum spe sed sincero amore Dei agi debet) accessus datur; sive illa in baptismo adultorum his adsit qui primum in Ecclesiam Christi recipiuntur, sive postea ab his qui denuo in peccati gurgite periclitantur, tanquam secunda post naufragium tabula, arripiatur; Deus autem non tantum veniam peccatorum admissorum, sed et novas vires ad meliorem vitam, ac Spiritum Sanctum et regenerationem ad se conversis et poenitentibus polliceatur: hinc jam justificatio peccatoris utique consequitur, qua et per Christi satisfactionem fide apprehensam a reatu absolvitur, et infusa divini affectus caritate habitum justitiae ac novum hominem induit.
Quae cum ita sint, atque ab omnibus fere admittantur, valde inutiles videntur esse controversiae quas nonnulli excitarunt de forma justificationis; utrum scilicet in imputatione meriti satisfactionisque Christi, an vero in justitia habituali infusa consistat. Cum enim utrumque requiri omnes fateri cogantur, quid porro litigant, et quid est logomaxeĩn si hoc non est? Si justificatio sumatur, uti solet apud jurisconsultos, ut justus sit qui reatus expers est, manifestum est essentiam justificationis, hoc est innocentiae nostrae in imputata nobis satisfactione Christi consistere, propter quam credentibus ac poenitentibus venia conceditur. Sin justificatio sumatur, uti in doctrina morali, ut justus sit, qui habitu justitiae est praeditus, quemadmodum in Apocalypsi dicitur: qui justus est justificetur adhuc; id est, justitiae habitu crescat, manifestum est habitum illum justitiae a Deo nobis infundi in regeneratione, cum novum hominem induimus. Unde non male dici potest poenitentiae et veniae concessionem (ut alia Dei beneficia taceam, quibus nos juvat et praevenit, etiam ante perfectum regenerationis negotium) esse gratiam gratis datam, novi autem habitus infusionem esse ex congruo divinae sapientiae instituto datam poenitentibus gratiam gratos nos Deo ac placentes efficientem, nostram mentem reapse in melius immutantem, qua totum opus nostrae renovationis absolvitur. Interim tenendum est ad illam quoque justificationis notionem, quae in dimissione reatus consistit, non fidem tantum, sed et poenitentiam ideoque caritatem requiri.
Valde supervacuum quoque est duas divinas virtutes fidem et caritatem inter se
committere velle, quasi praerogativae praecedentiae lite excitata, atque anxie disquirere,
utrius potiores sint in justificatione partes. Quemadmodum enim certum est
fidem sine caritate esse mortuam, ita quoque constat caritatem sine fide (dilectionem sine
cognitione) esse nullam. Et proinde fides est caritatis requisitum, caritas fidei complementum.
Videntur autem nonnulli eorum, qui totam justificationis vim in sola fide constituunt, et virtutes alias tanquam fructus hominis per fidem justificati, indubitato secuturos considerant, aliam notionem fidei habere quam quae antea in scholis erat recepta; fidem enim non tantum in intellectu, sed et in voluntate constituunt, imo fidei naturam eo usque extendunt, ut fiduciam filialem erga Deum complectatur, in qua mihi caritas sive dilectio Dei videtur involvi. Et mirum non est si sola fide justificari homines volunt, qui sub fide spem et caritatem complectuntur; itaque si sic sentiunt, controversiam de vocabulis movent.
Equidem fatendum est, secundum receptas quoque notiones fidem sive assensum de voluntate aliqua ratione participare, alioqui enim juberi a Deo non posset, nec ab hominibus licet volentibus praestari. Et videmus saepe homines aliquid pro vero habere, etiamsi rationem sententiae suae reddere non possint, imo nullam unquam habuerint, qualem fidem a Deo in mentibus hominum etiam simplicium et in credendi rationes non inquirentium excitari supra diximus, ita ut revera assensus rationibus destitutus consistat in eo mentis statu, quo fit ut qui eum habent, perinde affecti atque agendum patiendumque compositi sunt, ac illi qui rationum sibi sunt conscii, imo aliquando efficacius. Quod comparatione ostendam: videmus esse homines, qui argumentis satis convicti sibi videntur nulla spectra occursura esse in tenebris, iidem tamen non audent soli noctu ambulare, aut si audeant terrore quodam panico corripiuntur. Contra sunt alii qui de argumentis contra spectrorum metum ne cogitant quidem, iidem tamen firma fide et persuasione muniti totas noctes soli in sylvis atque inter spelaea ferarum versantur. Itaque in illis theoretica quaedam opinio, in his assensus practicus magis esse videtur, quem potissimum in fide desiderari constat. Et Christus ipse dixit plures esse fidei gradus, quorum potissimi non tam penes nudum intellectum sumendi sunt, alioqui major eorum esset fides, quorum major est doctrina (qualis in muliere Cananaea aut Centurione Capernaitico, quibus magnam fidem Christus ipse tribuit utique non fuit), quam penes affectum animi in sententiam perceptam sequendam propensi, etiamsi ratio non tantum non favere, sed et reclamare videretur. Interea fides sive assensus practicus circa articulos Christianae Religionis, tanquam universalia, omnino a spe et caritate ac fiducia filiali distingui potest, quibus generalia nobis singularia applicamus.
Nec vero cum aliquibus putandum est ad justificationem requiri, ut quis se justificatum, multo minus ut electum et perseveraturum, divina fide credat; nam cum multi fidem veram habeant, qui perseveraturi non sunt, sequeretur eos vi fidei ad justificationem necessarie falsum credere debuisse. Sed et qui justificationem a justificato credi debere volunt, in tricas incidunt; si enim credere se justificatum requiritur ad justificationem et proinde justificationem praecedit; utique credere se justificatum debet, qui justificatus nondum est; debet ergo credere falsum. Quod si velint ut quis saltem justificandum se certo credat, has quidem contradictiones evitant, attamen sine ratione, sine scriptura, conditiones justificationis sibi fingunt. Si quis enim fidem et caritatem habeat, justificationis gratiam habebit, etiamsi de actu hoc reflexo ne cogitet quidem, utrum eam accipiat nec ne. Fiducia vero illa filialis sive spes qua credimus et confidimus nobis remitti peccata, nos esse in gratiam receptos, et Dei filios factos, non pertinet ad fidem illam divinam, circa generalia Dei promissa et revelationes quibus falsum subesse non potest, quia illa fiducia praeter divinae bonitatis contemplationem versatur circa res humanas et singulares quae sunt facti; et a consideratione ac memoria eorum quae in mente nostra fiunt proficiscitur, nec proinde ultra certitudinem moralem assurgit. Itaque si quae interveniunt dubitationes ex infirmitate nostra profectae, non tollunt fiduciam filialem, quemadmodum etiam tentationes dubitationum circa articulos religionis non tollunt ipsam fidem, etiamsi languida sit. Interim debemus niti ut dubitationes illas excutiamus, animo enim in Dei bonitatem defixo, firmiter statuendum est non passurum illum ut qui veritatem sitiunt, et gratiam quaerunt, a mendacio exitialiter decipiantur, aut misericordiam non consequantur.
Caritas autem illa sive dilectio quae divina est virtus, in eo consistit ut Deum super omnia amemus, et in eo summum nostrum bonum quaeramus. Itaque amabimus ipsum non tantum propter bona quae nobis largitur sed propter se et tanquam ultimum finem. Ea enim in universum natura est veri amoris, quem amicitiae vocant, ut in perfectione sive felicitate rei amatae ipsam nostram felicitatem et perfectionem collocemus, ex parte quidem, si illa finitae perfectionis est (ut cum liberos aut amicos diligimus), ex toto autem, si summae sit excellentiae et bonitatis.
Spes vero apud Theologos est amor quem vocant concupiscentiae, seu affectus
erga Deum, qui non ex consideratione praestantiae et perfectionis Dei, sed beneficentiae
ejus erga nos bonisque maximis aeternae inprimis vitae, quam suis spondet, nascitur,
quanquam fieri possit, ut consideratio beneficiorum Dei bonitatem quoque et perfectionem
ejus nobis manifestet, quo facto, spes in caritatem assurgit.
Cum autem ratio dictet, et Scriptura confirmet, dilectionem veram et sinceram non
tantum a Deo praeceptam esse, sed etiam esse summum eorum quae ab homine erga
Deum fieri possunt, et sine ipsa fidem esse mortuam, merito et congrue statutum est
per eam quoque justificationem, reconciliationem et renovationem nostram compleri,
quanquam ipsa dilectionis gratia nobis antea a Deo divisis nonnisi per Christum mediatorem
impetretur et concedatur; et haec ipsa ejus efficacia, ut peccata deleat, a solo merito
Christi per fidem vivam nobis imputato, nascatur; alioqui enim, ut supra diximus, secundum
rigorem justitiae divinae non semel diligere sufficit ut omnia retro peccata condonentur,
sed semper bene affectum fuisse necesse est. At quia Christus pro nobis satisfecit,
faciles sunt conditiones quas Deus exigit, ut meriti Christi participes reddamur, neque
ulla intelligi fingive potest quae salvis divinae justitiae ac sapientiae rationibus facilior
esset quam amor rei omnium amabilissimae pulcherrimaeque, hoc est ipsius Dei qui post
Christi solutionem hoc unicum a nobis reddendae amicitiae suae pretium per se minime
valiturum poscit.
Cum autem nullum amplius peccatum nihil Deo exosum, nulla condemnatio in illis sit in quibus gratia Dei per Christum habitat, non videtur formae sanorum verborum consentaneum docere peccatum originis in regeneratione restare, licet debilitatum aut non imputatum; et convenientius est ut dicamus in regeneratione per Christi meritum et Spiritus Sancti efficaciam deleri id quod in malo originali rationem peccati habet, tametsi fomes naturae corruptae non funditus tollatur, et venialia quoque errata subinde a justis admittantur ob humanae naturae infirmitatem. Quaeritur autem quid sit id, quod in peccato originis proprie rationem peccati habet, nam nec sola privatio justitiae originalis, nec positiva naturae nostrae labes quae nobis semper inhaeret peccati rationem faciunt. Itaque sunt theologi catholici qui sentiunt in peccato originali nihil aliud esse quod peccati formam constituat, quam imputationem criminis ab Adamo admissi, seu nihil aliud quam ipsum reatum; alii saltem nihil in eo agnoscunt positivi in quo peccati ratio collocari possit, totumque quaerunt in defectu originalis justitiae. His tamen videtur aliquid posse addi, quod comparatione declarabo. Constat intentionem aliumve actum mentalem esse duplicem, virtualem et actualem; talis est aliquando intentio virtualis in eo qui baptizat, vel aliud sacramentum administrat, intentio enim durare censetur toto tempore actus modo initio fuerit, licet non semper mens cogitet quid agat, aut fortasse plane durante actu aliis cogitationibus sit distracta, ut nunquam amplius ad rei agendae considerationem revertatur. Itaque dici potest simile quid contingere his qui peccato originali obnoxii sunt, et in Adamo arcana quadam ratione peccasse omnes, et depravata per Adae peccatum voluntate, semper ante redonatam gratiam, aliquid analogum virtuali intentioni peccandi retinuisse intelligantur, quae bonis etiam motibus ante regenerationem praevalet aut certe admiscetur; at haec intentio mala virtualis per veram poenitentiam una cum reatu sublata intelligenda est, restante tantum fomite carnis contra spiritum rebellis.
Minime autem extenuanda est peccati originalis pravitas tanquam vires naturales quae ante lapsum fuere, non multum sint imminutae et depravatae ne liberati divino beneficio detrahamus; neque de reliquis ejus in nobis haerentibus abjecte sentiendum est, tanquam exiguae sint et superatu faciles, ne forte insolentiores reddamur.
Vicissim tamen non eo usque exaggeranda est mali vis ut nihil bonum restare et quicquid ab irregenitis fit per se peccatum esse dicatur, cum S. Augustinus agnoscat (Ep. 130) Polemonis continentiam esse donum Dei; quis autem asserat quod a Deo donatur peccatum esse, nec tam altas radices egisse putandum est originale peccatum, ut etiam divinae gratiae et abluenti nos atque sanctificanti Sanguini Salvatoris non cedat, tanquam si involuntaria quoque concupiscentia quae in piis etiam ex ipsa compositione machinae praesentis humanae residua est peccatum esset cum nullum peccatum involuntarium sit, nec veras rerum notiones praetextu Scripturae Sacrae male acceptae pervertere deceat.
Videamus jam qui sint regenerationis fructus, quomodo bona opera inde oriantur, et quae sit eorum efficacia. Diximus autem ante regenerationem, dilectione Dei opus esse ad poenitentiam salutarem agendam, unde propter Christi meritum fide apprehensum, venia sequitur peccatorum, et renovatio hominis, seu virtus divinae caritatis quae (cum alias habitus non nisi crebris actibus comparentur) benignitate Dei ob unum actum dilectionis infunditur. Habitum autem oportet esse efficacem, ea enim ejus natura est, ut semper in actum prorumpere nitatur, quaerendo occasiones agendi, et inventis utendo. Itaque secure asseri potest bona opera quatenus in seria voluntate consistunt ad salutem necessaria esse, nam qui Deum non amat, nec Dei amicus est, nec in statu gratiae existit; cum nec poenitentia nec renovatio hominis sine dilectione sibi constet, omnia autem bona opera in ipsa recta intentione sinceroque erga Deum affectu virtualiter ut ajunt, contineantur. Atque hoc illud unum necessarium est, quod Christus aliis omnibus praeferendum admonebat.
Itaque qui Deum super omnia amat, is quemadmodum jam supra attigi circa praeterita quidem voluntati ejus acquiescit etiamsi derelictus videatur, et cum multis adversitatibus conflictandum sibi videat, certo persuasus Deum esse bonum, fidelem, hominum bonae voluntatis amantissimum, omniaque ita ordinare ut denique in eorum bonum cedant, qui ipsum amant. Circa futura autem idem Dei mandatis obtemperare summo studio nititur, sive expressis, sive ex divinae gloriae bonique publici consideratione praesumtis; et in dubio id agit quod est tutius et probabilius et conducibilius; quemadmodum ageret vir acer et industrius, et studio rei bene gerendae accensus, quem magnus princeps ad negotia aliqua obeunda destinasset. Nullus enim Deo major meliorque dominus est aut cui uni quicquid in nobis virium est rectius impendatur.
Ex divino autem amore, constat nasci caritatem fratris, id est hominis cujusque cum quo nobis aliquod negotium ulla ratione esse potest: et frustra falsoque Dei dilectionem jactare, qui fratrem non amat, praeclare Johannes monuit, quem D. Hieronymus narrat in summa senectute, cum inter discipulorum manus ad Ecclesiam [deferretur], nihil aliud dicere solitum, quam filioli diligite invicem; tandem aliquis taedio eadem audiendi victus, quaesivit, cur hoc unum semper inculcaret, cui reposuit ille dignam Johanne sententiam, quia, inquit praeceptum domini est, et solum sufficit. Praeclaram autem regulam fraternae dilectionis Christus praescripsit etiam Ethnicorum applausu celebratam, ut proximum diligamus sicut nosmet ipsos, ac proinde faciamus aut non faciamus aliis, quae vellemus aut nollemus ab aliis fieri nobis. Quanquam autem dubium nullum sit caritatem incipere a semet ipsa, ac de reliquo benevolentiam illam in omnes expromtam ac generalem hoc ipsum efficere ut ille praeferatur in quo melius collocatur beneficium ad gloriam Dei et communem fructum, attamen salus, vita et magnum hominis etiam ignoti bonum, nostro aliorumve mediocri incommodo anteponendum est.
Bona opera igitur sunt quae recta intentione ad gloriam Dei et commune bonum suscipiuntur. Itaque sub illis continetur, ut quisque vocationem suam sequatur, id est ut iis se applicet ad quae bene gerenda ei a Deo vires occasionesque oblatae videntur; deinde ut muneri publico, aut generi vitae quod suscepit curate satisfaciat, et Spartam quam nactus est, ornet; ac de reliquo communia hominum officia omnibus praestet, neminem cui in periculo opem ferre potest sine summa necessitate deserat, et si quis auxilium etiam ad commoditates suas augendas postulet, ne huic quidem desit ad innoxias sibi aliisque utilitates. In universum autem cogitationes eo referet, ut quam maxime et quam plurimis potest prosit, curabitque ut in omnibus rebus Deus laudetur. Itaque super omnia temporis parcus erit homo vere pius, ne quam vitae partem inutilem transmittat, et a recreationibus etiam honestis sibi admodum temperabit nisi aut necessaria animi relaxatio curaque sanitatis aliquid postulet, aut rerum gerendarum occasiones ac decori servandi ratio hominem in rerum actu constitutum illuc trahant, ubi versari homines solent, neque enim tanta est austeritas pietatis, ut omnes conviviis, spectaculis, ludis, choreis, ac caeteris aularum jocis atque exercitamentis perpetuo excludat. Interdum enim non tempori perdia sunt, sed instrumenta negotiorum. Sobrie tamen tractari debent. Ostendet enim vir probus haec parerga esse, nec nisi quadam necessitate a se admitti.
Cum autem variis modis sive fructu sive exemplo pro conditione et ingenio cujusque divinam gloriam celebrare, et prodesse mortalibus liceat, manifestum est, praeter eos qui in rerum actu et vita communi versantur, utiliter admodum dari in Ecclesia homines asceticos et contemplativos, qui semotis vitae curis, domitisque voluptatibus in contemplationem divini numinis operumque ejus admirationem toti ferantur, vel etiam propriis negotiis soluti, in hoc unum intenti sint atque excubent ut aliorum necessitatibus succurrant, sive docendo ignaros aut errantes sive egentibus atque laborantibus opem ferendo. Neque id ex minimis eorum est, quae Ecclesiam illam commendant, quae una Catholicae nomen et insignia retinuit, in qua sola videmus excellentium virtutum asceticaeque vitae eminentia exempla passim edi atque curari.
Itaque fateor mihi semper religiosos ordines, piasque confraternitates ac societates, aliaque hujusmodi laudabilia instituta mire probata fuisse. Sunt enim quasi coelestis quaedam militia in terris, si modo remotis depravationibus atque abusibus secundum instituta fundatorum regantur, et a Summo Pontifice in usum universalis Ecclesiae temperentur. Quid enim esse praeclarius potest, quam lucem veritatis per maria, et ignes et gladios ad remotas gentes ferre, solamque animarum salutem negotiari; interdicere sibi variis illecebris, atque ipsa jucunditate colloquii convictusve, ut contemplationi abstrusarum veritatum, ac Divinae meditationi vacetur; dedicare sese educationi juventutis ad spem doctrinae ac virtutis; miseris, desperatis, perditis, captivis, damnatis, aegrotis, in squalore, in vinculis, in remotis terris auxilium ferre atque adesse, ac ne pestis quidem metu ab effusae caritatis officio deterreri: quicunque haec ignorant aut spernunt, hi nihil nisi plebejum et vulgare de virtute sapiunt et hominum obligationem erga Deum solennium qualicunque obitione et frigida illa consuetudine vivendi, quae vulgo sine zelo sine spiritu in animis regnat, inepte metiuntur. Non autem consilium, ut quidam sibi persuadent, sed praeceptum est, ut quisque in quovis vitae genere ad perfectionem Christianam totis animae corporisque viribus nitatur, cui neque conjugium, neque liberi, neque magistratus, neque militia obstat, etsi majora impedimenta objiciant. Consilium autem est eligere vitae genus ab impedimentis terrenis magis solutum, de quo Dominus Magdalenae gratulabatur.
Sed a descriptione bonorum operum ad effectum eorum veniamus, ubi video passim de merito eorum disputari, et sententiam in Ecclesia a tot seculis receptam acerbe traduci, tanquam pharisaicae fiduciae et superbiae plenam. Puto tamen verbis rite explicatis nullam reprehendendi causam superfore. Sciendum igitur est obligationem et jus nobis respectu Dei, non nisi analogia quadam tribui: Omnia enim Dei sunt, quia creavit et conservat, et solus sapienter gubernare potest; itaque ex ipsa vi summae perfectionis sive summae sapientiae ac potentiae Deus naturaliter omnium Dominus est, et nos ejus servi sumus, quibus ille peculium quoddam concessit negotiandi causa, quod Christus talentum vocavit. Servo autem cum domino respectu peculii tantum imaginarium jus intercedit, ex ipsius domini benignitate ac condescensu. Quemadmodum alias si dominus cum servo ludat latrunculis, nemo nescit quod perditur aut acquiritur domini esse, non tamen sapiens dominus leges ludi turbabit intempestiva dominatus sui ostentatione. His positis ac subintellectis de quasi obligatione Dei ac jure nostro, vel quasi jure tuto ac sine reprehensione dicemus.
Porro quemadmodum verum jus duplex est, plenum scilicet, quod actionem parit, quale est quod ex contractu nascitur, et imperfectum, quod obligationem parit, non tamen actionem ut exigi possit, quale est jus egeni ad eleemosynam quam ei dives debet; ita quasi jus nostrum, quod in Deo quasi obligationem parit etiam est duplex, vel ex congruo scilicet, vel ex condigno. Congruit enim justitiae Dei, ut eos a quibus diligitur aeterna felicitate remuneretur non absolute quidem et ex sola justitiae consideratione (si promissio sejungatur), minor enim retributio sufficeret, sed accedente sapientia, quatenus decrevit Deus felicitatem quantam maximam licet in sua civitate diffundere, hoc enim decreto sapientiae semel posito, justitiae distributivae est non aliquos tantum ex Deum diligentibus cum quadam acceptione personarum sed omnes admitti ad beatitudinem aeternam.
At majorem sibi obligationem Deus ipse imposuit, unde meritum ex condigno mihi derivari posse videtur, et jus aliquod plenius nobis nascitur secundum commutativae justitiae leges. Deus enim cum Filio suo contractum iniit, et nos per Christum in idem foedus admissi sumus; ea autem pacti vis est, ut Christo satisfaciente et nobis per fidem ac poenitentiam Christo concorporatis ac Deo reconciliatis non tantum iniquitates nostrae deleantur, sed et haeredes vitae aeternae efficiamur, et nobis praeterea legitime currentibus certantibusque corona justitiae imponatur multaque et magna praemia distribuantur, quibus ipsi beati inter se discernentur; nam ne frigidae quidem aquae haustus egeno praebitus sine remuneratione abibit, Deo in nobis sua dona ex pacto coronante. Alioqui nos servi inutiles qui tantum fecimus quae debebamus, nulla merita praetendere aut praemia flagitare possemus.
Quaeritur etiam an renati divina gratia adjuti legem Dei perfecte atque ita implere possint ut nullum committant peccatum mortale, cui sua natura aeterna mors debeatur. Verum cum pro certo habendum sit nullum Legislatorem sapientem praecipere impossibilia, pro certo habendum etiam est nunquam homini reconciliato sufficiens Dei auxilium, potestatemque deesse, non singula tantum sed et omnia Divinae Legis praecepta adimplendi si modo velit. Dixit enim Christus jugum suum suave esse et onus leve, et manifesta est haec possibilitas ex eo, quod tota lex nihil aliud postulat, quam sincerae voluntatis serium conatum, sive ut Deum totis viribus diligamus, quid autem sit quod hanc dilectionem nobis impossibilem reddat, non apparet. Cum idea Dei nobis sit insita, qua summam ejus pulchritudinem agnoscimus, et aliarum rerum imperfectio et indignitas ab attentis facile perspiciatur.
Interim fatendum est in hac infirmitate et reluctatione carnis et distractionibus variis difficile esse semper conservare puritatem animi, paucosque adeo a mortali peccato immunes vixisse, a venialibus erratis nullum. Et si Deus cum eo ipso qui mortalis peccati expers post renovationem fuit in judicium intraret, ne is quidem tueri se posset, nisi opposita Christi satisfactione, saltem enim hujus intuitu priorum ei gratia facta est, postea autem si sanctus vixit, cui alteri hoc debet quam divino auxilio per Christum impetrato? Itaque nemo nisi in Domino gloriari debet, cum quo omnia possumus, et cujus potens est virtus in infirmis.
Explicata hominis reconciliatione, et renovatione, novaeque vitae fructibus (quae sunt bona opera a lege Dei praecepta) videndum etiam erit quaenam Christus instituerit praeceperitque praeter communem naturalem et perpetuam Dei legem. Sciendum ergo est Christum esse non Mediatorem nostrum, qui suo merito suaque passione nos expiavit Deoque conciliavit, sed et esse Legislatorem, qui pro data sibi omni in coelo terrisque potestate praescribere voluit, quae sine salutis periculo sperni non possent, servata autem plurimum ad salutem prodessent. Huc tamen ea non pertinent, quae a nonnullis creduntur, ut quod ferendae sint injuriae, quod amandi sint inimici, aliaque id genus. Nam amare inimicos lex moralis dudum jubet neque ideo minus repellere malos et punire licet, dareque operam ut vel corrigantur, vel certe nocendi facultate priventur. Imo jubet hoc ipsa caritas in reliquos; et cum amare debeamus omnes, ne inimicis quidem exceptis, beneficia tamen nostra proportione quadam dispensare debemus, quando alter alteri obstat. Hinc quod dictum est debere ferri injurias vel consilium est tantum pro iis qui vitae genus eligunt remotum a negotiis, et singularia patientiae eminentis documenta daturum, vel significat magistratui etiam malo non esse resistendum nec a privatis pro religione pugnandum vel tantum vindictae cupiditatem prohibet, ut quicquid fit contra malos ex sola caritate fieri intelligatur. Itaque valde errant Anabaptistae et humanam societatem evertunt, qui magistratu, bello, armis interdicunt homini pio, quo admisso, quis non videt, deserta a bonis republica pessimum quemque potentissimum fore.
Quaecunque autem Christus tanquam Legislator instituit, consistunt in cultu divino Christianis peculiari, et Sacramentis Novae Legis. De Sacramentis postea.
Cultus Divini apud Christianos hoc peculiare est, ut in Christo homine Deum omnipotentem et aeternum adoremus, Christum tanquam unicum salutis mediatorem invocemus ipsique Deo juge sacrificium propitiationis corpus scilicet et sanguinem Domini, sub specie panis et vini secundum ordinem Melchisedec qui Christum aeternum sacerdotem praefiguravit, offeramus (cujus tractationem differemus ad locum de Eucharistia), quibus subjici possunt quae ordinis et decori causa addidit Ecclesia, et quae ad imaginum sanctorum et reliquiarum venerationem pertinent, quae religiosi cultus aliquid in se habent atque utilitate sua non carent, si a superstitione et abusu sint purgata. Ac de his nunc dicemus distincte.
Quod Cultum Salvatoris nostri attinet, expresse dixit Paulus in nomine Jesu quicquid ubique est genu flectere debere unde omnes Christiani ne Socinianis quidem exceptis consentiunt Christum esse adorandum. Verum Ecclesia catholica recte docet nisi Christus Deus esset sine idololatria adorari non posse; et omnino Divini honores ipsi non nisi ob divinitatem debentur, manet enim illud omnipotentis et zelotae Dei irrefragabile verbum: Ego honorem meum alteri non dabo. Nec proinde eorum sententiam probare possum, qui volunt ipsi per se humanitati Christi communicatum esse jus divini honoris; quod non Sociniani tantum defendunt sed et quod mireris alii a sua illa communicatione idiomatum seducti. Verum longe prudentius catholici doctores statuunt, ipsi per se humanitati neque proprietates neque honores divinitatis competere, licet summa perfectio summusque honor qui in creaturam cadit ei sit a divinitate datus.
Hoc autem etiam praxeos causa notandum est, ne animi hominum a summi illius atque aeterni boni consideratione, ad anthropolatriam vertantur, Judaeique et Mahome tani in falsa sua de nobis concepta opinione confirmentur, tanquam nos aliquid aliud quam unum Omnipotentem Deum adoremus. Hinc nata illa fabula de Deo Christianorum in hostia cuidam Sultano Aegypti oppignorato; acerbumque nescio cujus philosophi Arabis dicterium, qui multas ridiculas religiones sibi visas auditasque ajebat, nullam autem ineptiorem Christiana quae Deum suum comedi juberet. Quae calumnia sive ex illorum odio sive ex nostrorum imprudentia nata est.
Sed nec periculo vacat plebem in hoc genere negligentia docentium minus instrui; cum enim summus actus pietatis sit amor Dei super omnia, natus ex consideratione perfectionis, bonitatis ac pulchritudinis divinae, in cujus possessione verum summum bonum mentis consistit; cavendum est, ne dum actum contritionis atque amoris divini elicere nos credimus, tantum in humanitatis Christi amore atque veneratione consistamus, cujus consideratio etsi efficacissima sit super omnium aliarum creaturarum contemplationem ad excitandam mentem, quo magis ea divinam sapientiam justitiam et bonitatem in Christo manifestatam agnoscat, tamen gradus tantum non fastigii ultimi in colendo Deo rationem habere debet. Et tamen in hoc passim a nonnullis peccari videmus, qui devotionem populi voce aut scriptis accendere contendunt, potius imaginationi et sensuali cuidam affectui hominum carnalia sapientium servientes quam adorationi studentes invisibilis divinitatis, quae in Spiritu ac veritate consistit, atque in cultu nostro ultimum supremumque est. Interea cum totus Christus Deus et Homo adoretur, et sanctissimam ejus animam, et ipsam sacratissimam carnem adorari, non per se quidem, sed ob unionem cum divinitate, et quatenus in divinitatem ratio honorandi resolvitur, dubium nullum est. Et ut rem paucis complectar cum honor sit personae, dirigitur adoratio in personam Christi, neque duae adorationes fingendae sunt, sed una totius Domini, cujus tamen ratio ultima a divina natura petenda est. Unde Ephesinum quoque Concilium cap. 8. decrevit una supplicatione venerandum Emanuel, unamque ei glorificationem dependendam.
Non tamen illis assentior, qui praetextu adorationis in Spiritu et veritate rejiciunt in divino cultu quicquid in sensus incurrit, et imaginationem excitat, parum memores infirmitatis humanae. Nam qui naturam mentis nostrae qualis in hoc corpore est considerabit diligentius, is facile agnoscet etiamsi ideas rerum a sensibus remotarum intus habeamus, non posse nos tamen in iis cogitationem defigere atque immorari cum attentione, nisi notae quaedam sensibiles accedant, ut vocabula, characteres, repraesentationes, similitudines, exempla, connexa, effectus. Quae quidem notae atque admonitiones quo sunt significantiores, pluresque rei consideratae proprietates repraesentant, eo sunt utiliores, praesertim si sint extantes et insignes, quin et proderit si per se sint gratae. Debent tamen exui superfluis quibusdam ornamentis quae mentem potius distrahunt quam juvant. Quae omnia similitudine scripturae alicujus legendae illustrari possunt, ac locum habent, sive dicendi genus autoris, sive characterem scribae inspicere placeat. Nam ab autore praeter accuratam rei de qua agitur expressionem et Hypotyposin, similitudines, exempla, acute dicta, numeri ipsi atque cum harmonia quadam cadentia verba, non sine fructu et eloquentiae laude adhibentur, ampullae tamen, et sesquipedalia verba et pro numeris rhythmi, omnisque affectatio, et quicquid denique non insensibili jucunditate mulcet, sed mentem a cogitatione rei de qua agitur ad ipsa illa parerga attentius consideranda avertit, non oratoris est persuasionem auditorum lectorumve quaerentis, sed rhetoris umbratici, in schola otiose ad aurium voluptatem declamantis, qui non efficacia dixisse, sed doctas posuisse figuras laudatur. A scriba quoque et typographo exigimus chartam mundam et elegantem, atramentum non pallescens, literas probe distinctas, bene tornatas et cum quadam facilitatis imagine profluentes; sed nolumus chartam picturatam, et varios pro atramento colores praeter rem, et nescio quos inanium ductuum ubique se ingerentes labyrinthos, haec enim legentem perturbant et avertunt. Ita in sacris, quicquid mentem ad cogitationem divinae magnitudinis et bonitatis quam efficacissime ducit, quicquid attentionem nostram excitat, quicquid affectus pios ingenerat, imo quicquid devotionem dulcem et gratam reddit, probandum est, sed si appareat periergia, si auditores magis ad puritatem dictionis, elegantiam, gestus, eruditionemque concionatoris laudandam quam Deum amandum, peccata agnoscenda, vitam emendandam rapiantur; si potius orator quam Christus menti obversetur; si decor sacrorum in theatralem pompam vertatur; si Musica Sacra aurium potius voluptatem, quam pia desideria efficiat, jam corrumpitur sincera devotio profanis ornamentis.
Itaque nec organa Musica, nec suaves concentus, nec hymnos pulchros, nec sacram eloquentiam, nec lumina, nec suffitus, nec pretiosas vestes, vasa gemmata, aliave donaria, nec statuas aut imagines pietatis incitatrices, nec architecturae aut perspectivae artis leges, nec visendas in publicum processiones, et campanarum sonitus et stratas tapetibus vias, et quicquid aliud honori divino effusa populorum pietas invenit et morosa quorundam fastidit simplicitas, dedignari Deum arbitror. Idque rationes pariter et exempla firmant. Omnium enim rerum, atque artium primitiae, atque ut ita dicam flos delibatus Deo debentur. Et totius poeseos (quae quasi divinior quaedam eloquentia est, et velut lingua angelorum) non alius usus potior et olim creditus fuit inter ipsa artis incunabula, et nunc quoque videri debet, quam hymnos canere et Dei laudes, quam exquisitissime celebrare. Idem de Musica judicari debet, quae poeseos soror gemella est; et non alia in re excellentes Architecti artem suam, principes magnificentiam rectius ostentant, quam in templis aut basilicis aliisque operibus quae ad honorem Dei ac pias causas destinentur exstruendis atque procurandis. Habemus in Scriptura Sacra praeeuntem Deum, cujus mandatis Moses in Tabernaculo Salomon in templo satisfecerunt legimusque concentus et hymnos, et organa et cymbala a Davide in laudibus divinis usurpata. Et licet nullum dignius Deo templum sit pura mente, nec suavior Musica devota prece, nec gratior suffitus odore sanctitatis, nec acceptiora donaria eleemosynis; et pro auro in sacris compositum jus fasque animi etiam a profano scriptore commendetur; non ideo tamen negligenda sunt exteriora quia internis posthabenda; quemadmodum amicos et principes non tantum rebus et factis sed et verbis et gestibus, et omni significatione amoris atque honoris colere et prosequi ipsa insita ratio jubet. Reprehenditque eos dominus, qui vas pretiosis unguentis plenum effundi in honorem ejus indignabantur, quasi pretium in usus pauperum rectius versum fuisset. Satis enim opum mortalibus suppeditavit Deus ut utrique officio satisfacere possint et sapienter, pia antiquitas constituit ut pars proventuum sacrorum (post sustentationem cleri) in pauperes et caritatis opera pars in structuras basilicarum aliasque ejus generis impensas erogaretur.
Gravior quaestio est de cultu imaginum quatenus uti illis in sacris, et earum intuitu honorem exhibere prototypo liceat. Nam Deus utique populo suo non sine gravi ratione omni usu sculptilium interdixisse et similitudines rerum fieri noluisse censetur ne pro idolis usurpari possent, et vetus Ecclesia primis temporibus, quemadmodum ex Illiberino Concilio aliisque veterum locis discimus, imagines in oratoria non admisit, aut certe non sine difficultate. Deinde Episcopi Galliae et Germaniae in Synodo Francofordiensi sub Carolo M. habita acriter in Orientales imaginum cultores, et Synodum Nicaenam II. invecti sunt. Et sane haec controversia multis caedibus tumultibus et rerum conversionibus in Oriente occasionem praebuit, nec minima causa est Asiae amissae. Judaei autem et Saraceni inter alias sui in Christianos odii rationes, etiam imaginum venerationem habuere; negarique non potest magnos in cultu divino abusus in plebe jam tum invaluisse, et vel ideo Mahometem ejusque sectatores tantum applausum invenisse, quod unius Dei honorem a se restitui jactitarent. Superiore quoque seculo reformationis venditatores magnam coeptis suis speciem in hac ipsa materia invenere.
Ab altera parte pro imaginum usu in sacris manifesta utilitas et ratio stare videtur.
Quam enim aliam ob causam legimus vel audimus Historias, quam ut imagines earum in
memoria nostra depingantur, sed eae cum admodum fluxae sint, nec semper distinctae
satis et lucidae pro magno Dei munere ars pingendi sculpendique habenda est, qua
imagines durabiles nanciscimur, quibus res accuratissime et vivacissime, addo et pulcherrime
exprimuntur; quarum inspectione (cum originalia semper consulere non liceat)
imagines internae renoventur, et quasi sigillo cerae applicato profundius menti imprimantur.
Et cum tam excellens sit usus imaginum, ubinam quaeso rectius adhibebitur,
quam ubi maxime utile est imagines memoriae nostrae durabilissimas atque effficacissimas
esse, hoc est in negotio pietatis ac divini honoris? Praesertim cum supra monuerimus
omnium artium et scientiarum (adeoque et picturae) usum in colendo Deo potissimum
elucere debere.
Den Text in Kleindruck hat Leibniz durch den nächsten Absatz ersetzt.
Haec consideranti dubium nullum est, quin rem per se innoxiam, imo perutilem, si caute tractetur Divina Lex et viri sancti certis locis temporibusque prohibere maluerint, quod graves abusus parere posset, contra quos cautio difficilis erat. Itaque si concedendum est usum simulacrorum a Deo Judaeis interdictum fuisse, etiam extra sacra satis tamen apparet legem dispensationi locum reliquisse, nam ut similitudines rerum inanimarum taceam certe Cherubini aurei et serpens Mosis, itemque alii Cherubini, et boves, et leones Salomonis etiam in locis sacris positi partim jussi parti probati leguntur. Quanquam sub initia Christianismi nullas aut perraras fuisse imagines in oratoriis probabilius videatur partim Judaeorum respectu, partim Ethnicismi aversione, partim amore simplicitatis, cujus ante triumphatum a Constantino errorem, retinentiores fuere, tamen paulatim fuisse receptas negari non potest et sane apud S. Gregorium Nyssae Episcopum describitur pictura gestorum martyris cujusdam in pariete templi artificiose expressa.
Haec consideranti dubium nullum est quin rem per se innoxiam imo perutilem si caste tractetur, divina tamen lex et sancti viri ideo tantum certis temporibus locisque prohibere maluerint quod graves abusus parere posset, contra quos tunc cautio erat difficilis. Videndum ergo in quo consistant potissimum abusus illi. Primum igitur cum nulla adhuc scripta lex a Deo promulgata esset, verusque Dei cultus sola seniorum traditione propagaretur, homines multi unius omnium rerum creatoris infiniti atque invisibilis obliti ad res imaginationi subjectas, solem, lunam, stellas, coelum, elementa, colenda delapsi sunt. Paulatim ambitione tyrannorum vel etiam veneratione hominum bene meritorum factum est, ut mortales Dii consecrarentur. Et quanquam aliqui Deum quendam caeteris superiorem colerent, tamen non infinito ab aliis intervallo remotum sed tantum ut hominem inter homines excellentiorem cogitabant. Plurimum autem imagines et statuae perversum hunc cultum auxerunt, ita enim pravae atque paulatim inolitae inclinationis perpetua irritamenta ante oculos habebant, et mortuos sibi tanquam vivos exhibentes, falsissimam divinitatis imaginationem adjuvabant. Et cum superstitio paulatim nescio quae ostenta aut etiam auxilia Deorum apud statuas sibi finxisset vel notare visa esset, quae sacrificuli lucripetae spargebant vel augebant, inde visa est ipsis statuis peculiaris quaedam inesse virtus divinitatis.
His gentium corruptelis Patriarchae, invisibilis substantiae cultores, sese fortiter opposuerunt. Quos inter Abrahamus peculiari se foedere Deo vero obstrinxit, eaque religione posteros feliciter devinxit. Certe ab illis maxime populis qui Abramidae haben tur servata est unius Dei religio et in reliquas iterum gentes paulatim diffusa. Et cum Israel Abrahami nepos annonae caritate compulsus in Aegyptum descendisset, ibique Israelitae multiplicati fuissent visum est Deo, ne paulatim illorum constantia superstitiosissimae nationis contagio labasceret, gentem sibi delectam manu forti ex servitute Pharaonis educere, et leges novas illi per Mosen dare, quarum una usu simulacrorum vel omni vel certe sacro ipsis interdixit quo magis ab idolorum cultu, quo nihil tunc erat receptius puri conservarentur. Eadem ratio fortasse durabat sub primis Christianis, tutiusque et Deo et sanctis tunc viris visum est in contrariam potius partem declinare, et re per se bona atque utili sed adiaphora tamen carere, quam teneros adhuc animos parumque firmatos periculo objicere. Itaque si magna ratio cautionis adesset, atque idololatriae metus, non dubito recte fieri posse de imaginibus, quod serpenti aeneo fecit Ezechias, qui tamen ipsius Dei jussu fuerat erectus. Abstineri quoque iisdem consultum foret apud populum qui forte odio imaginum a Christiana fide amplectenda absterreretur, quod aliquando apud Arabes et Persas et Scythas et alios orientis populos usu venire posset, Deo Christianorum armis, vel potius praedicationibus favente, cum fatalis aderit Mahometicae tyrannidi dies.
Nunc autem omnibus accurate expensis, lex Dei si qua fuit contra imagines, ipsumque earum cultum in quantum ille nihil divino honori adversum continet non nisi caeremonialis fuisse judicanda est, et pro tempore condita, et a primis Christianis forte ob graves causas aliquandiu retenta. Quemadmodum illa de die sabbati, item illa de sanguine et suffocato, quae multo expressiorem Novi Testamenti locum habet, nec ideo minus tamen apud maximam Christianorum partem antiquata est cum ratio servandi cessaret.
Sane apud Judaeos ipsos dispensationi locum fuisse constat exemplis, nam etsi simulacra et sculptilia penitus vetita videantur, tamen ut similitudines rerum inanimarum taceam, certe cherubini aurei, et serpens Mosis, itemque alii cherubini, et boves, et leones Salomonis, plerique etiam in loco sacro positi partim jussi, partim probati leguntur. Et quanquam sub initia Christianismi aut nullas aut perraras in oratoriis fuisse imagines probabilius videatur, unius enim imaginis Christi sub habitu boni pastoris ovem errantem requirentis sacris calicibus insculpti mentio reperitur apud Tertullianum, paulatim tamen fuisse receptas negari non potest. Et apud S. Gregorium Nyssae Episcopum describitur pictura laborum martyris cujusdam in pariete templi artificiose expressa. Ut alia nunc loca non attingam.
Quod vero attinet ipsam venerationem imaginum negari non potest metu superstitionis
diu inde abstinuisse Christianos, praesertim cum adhuc passim pagani ipsis mixti
essent. Tandem ubi in maxima noti cultique orbis parte Daemonum cultus profligatus fuit,
nec jam amplius Dii nisi per jocum memorantur, nulla amplius causa gravibus etiam viris
visa est, cur imagines, alphabetum idiotarum, magnumque rudis populi ad pietatem
incitamentum a cultu excluderentur. Fluctuatum tamen diu fuisse monstrant certamina
orientis iconoclastica, et oppositiones Francofordiensium Patrum; quin et his vetustior
S. Gregorius cognomento Magnus Romanae Ecclesiae Pontifex variasse visus est, nam in
Epistola ad Serenum Massiliensem Episcopum probat quod is imagines adorari vetuisset,
reprehendit quod fregisset. Et idem tamen ad Secundinum quendam scribens, cui imaginem
Salvatoris miserat, nos quidem, inquit non quasi ante divinitatem, ante illam
*prosternimur, sed illum adoramus quem per imaginem aut natum aut passum sed in
throno sedentem recordamur*. Quae quidem non obscure ostendunt Gregorium coram
imagine sive obversum imagini solitum fuisse Christum adorare. Et revera id ipsum est,
quod alii imagines adorare appellant, ut postea dicam. Et videtur Gregorius in re quam
per se adiaphoram putabat, scandali vitandi causa sese accommodasse iis ad quos scribebat;
in Gallia enim tardius invaluit imaginum veneratio, multo ante in Oriente et Italia
et Claudius quidam presbyter a Ludovico Pio ex Gallia ad Italos missus atque ob
doctrinam factus Taurinensis Episcopus narrat se in periculo fuisse, quod imaginum
cultui restitisset quemadmodum apparet ex refutatore ejus Jona Aurelianensi. Cujus rei
rationem petendam arbitror ex genio populorum, semper enim illarum regionum incolae
vivacioris imaginationis fuere et proinde in ritibus exactiores. Unde statuis quoque
Imperatorum et Regum habiti honores quasi praesenti principi quod Gallia et Germania
fere ignoravit. Itaque non mirum cohorrescere illas gentes, quasi sacrilegio, cum honorem
Christi et Sanctorum imaginibus qualem ipsi exhibent, alicubi negari intelligunt (quod
tamen aliquando bono zelo et laudando fieri potuit) nam ipsi quasi praesens in illis
prototypon intuentur. Rerum enim connexiones longius extendunt ingenio, ideoque magis
delicati sunt atque exquisiti. Quanquam eaedem gentes, ubi contraria opinione imbutae
sunt, in alteram partem nimiae esse possent quemadmodum Mahumetanos videmus ne
picturas quidem rerum animatarum in profano usu ferre posse. Paulatim autem Orientem
et Italiam Gallia quoque et Germania et totus pene Christianus orbis secutus est, usque ad
superioris seculi mutationes.
Den Text im Kleindruck hat Leibniz gestrichen und im Folgenden wieder eingearbeitet.
Omnis igitur expensis cum videam nihil esse in imaginum veneratione qualem Concilium Tridentinum probat quod honori Divino sit adversum cum nullum periculum idololatriae seu honoris divini aliorsum versi appareat, cum sine maxima rerum conversione imaginum veneratio Ecclesia ejici non posse videatur, denique cum vero usu adhibito etiam fructus ejus sit insignis, censeo esse retinendum, quanquam non dubitem illos populos quibus nunc ignoratur, si in ejus exclusione quadam animi repugnatione perstent, modo non damnent alios in Ecclesiam Catholicam recipi posse. In hujusmodi animi rebus aliquid hominum inclinationi et consuetudini tribuendum est ut offensio infirmorum evitetur.
Antequam autem definiamus quid de cultu imaginum recepto sit sentiendum videndum in quo ille consistit quod non aliunde rectius discemus quam ex verbis Concilii Tridentini quae ita habent: Imagines porro Christi Deiparaeque virginis et aliorum sanctorum in templis praesertim habendas et retinendas eisque debitum honorem et *venerationem impertiendam non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus propter quam sint colendae, vel quod ab iis aliquid sit petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant, sed quoniam honos qui eis exhibetur refertur ad prototypa quae illae repraesentant, ita ut per imagines quas osculamur, et coram quibus caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus et Sanctos, quorum illae similitudinem gerunt, veneremur*.
Et mox: per Historias mysteriorum nostrae redemtionis picturis vel aliis similitudinibus *expressas erudiri et confirmari populum in articulis fidei commemorandis et assidue recolendis. Tum vero ex omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi, non solum quia admonetur populus beneficiorum et munerum quae a Christo sibi collata sunt, sed etiam quia Dei per Sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subjiciuntur, ut pro iis Deo gratias agant, ad sanctorumque imitationem vitam moresque suos componant excitenturque ad adorandum et diligendum Deum et ad pietatem colendam.* In quibus Concilii verbis non video quod reprehendi possit. Et postea subjicitur: abusus qui irrepserint aboleri Sanctam Synodum vehementer cupere.
Sed ut rem distinctius tractemus considerandum est duplicem esse honorem imaginum, unum qui proprie est imaginis, ut cum in loco spectabili et honorato collocatur, ornatur, cereis accensis dignoscitur, circumgestatur, quae ut puto minus habent difficultatis, facileque ab illis tolerabuntur qui imagines non omnino rejiciendas putant; alterum qui ad prototypum refertur, de quo diligentius dispiciendum est, et haec est de qua quaeritur imaginis veneratio. Cum scilicet homines imaginem osculantur, aut coram ea caput nudant, genua flectunt, procumbunt, preces effundunt, vota concipiunt, laudes dicunt, gratias agunt. Verum enim vero etsi usus loquendi effecerit ut dicatur honor imagini exhibitus, reapse tamen non res inanima, et incapax honoris, sed prototypon honoratur coram imagine, aut per imaginem; quemadmodum Concilium honorem imaginibus habendum interpretatur. Et hinc factum arbitror, quod Scholastici disputaverint imaginem Christi illo ipso summo latriae cultu adorari quo ipse Christus Deus, actus enim qui adoratio imaginis dicitur, revera est adoratio ipsius Christi occasione intuituque imaginis, et obverso ad eam corpore quasi ad ipsum Christum, ut illius praesentia manifestius exhibeatur magisque animus ad contemplandum Dominum elevetur. Nemo enim sanus cogitabit da mihi o imago quod peto, tibi o marmor aut lignum gratias ago, sed Te Domine adoro, tibi laudes cano. Interea ex usu esse videtur atque interesse pietatis, ut offendiculi causa locutionibus illis scholasticorum hodie abstineatur, quibus imaginem divino honore latriae afficiendam ajunt, quas sane phrases Concilium prudenter vitavit parumque probari sibi satis ostendit.
Posito igitur nullam aliam admitti venerationem imaginum quam quae sit veneratio prototypi coram imagine non magis in ea erit idololatria quam, in veneratione quae Deo et Christo exhibetur sanctissimo ejus nomine pronuntiato. Nam et nomina sunt notae, et quidem imaginibus longe inferiores, rem enim multo minus repraesentant. Itaque cum dicitur imaginem honorari, non id aliter intelligi debet, quam quomodo dicitur in nomine Jesu genua flecti, nomen domini benedici, nomini ejus gloriam dari. Et coram imagine externa adorare non magis reprehendendum est quam adorare coram imagine interna quae in phantasia nostra depicta est, nullus enim alius usus est externae imaginis quam ut interna expressior fiat.
Sapienter vero monuit Concilium ut ne credatur virtus aliqua sive divinitas ipsi imagini inesse atque inhabitare; quemadmodum Trojani putabant palladio ablato, urbem casuram, et Romani Deos ex templis hostium conceptis quibusdam verbis evocabant, et cum imagine ipsum Deum transferri credebant; aut quemadmodum sculptum signum alicujus Dei gestatum successus prosperos afferre quorundam apud Ethnicos persuasio erat quas imaginum superstitiones Arabes in quibusdam figurationibus ac Talismanibus, Judaei in nominibus scriptis aut pronuntiatis imitabantur; quae utique est iconolatria, aut onomatolatria.
Nec minus praeclare addidit Concilium, ne fiduciam quidem in imaginibus esse figendam, scilicet quasi forte sublata illa aut amissa aut mutata minus grata Deo devotio, minorque precum successus sit futurus, quod utique superstitiosum est credere, idemque de reliquiis dicendum est, quarum amissio aut etiam suppositio manente eadem colentium pietate nil noceret; ita enim censendum est, equidem pietatis aliquando esse loca quae dam sacra prae aliis vel libere vel ex voto visere aliaque id genus obire, quoniam ipsum iter caeteraeque circumstantiae propositi singulares pars sunt honoris et laudanda est praeparatio animi sibi aliquam poenam legemque certam dicentis, seriique propositi ac zeli nostri peculiaris ostensio, et cum publica concurrentium hominum pietatis significatione privata conspiratio ad Dei honorem; et locus ipse divinis beneficiis insignis recordatione illa et commemoratione fortius movet animum et sacro quodam horrore percellit, quod ne protestantes quidem, quibus sepulchrum domini adire datum est, diffiteri memini.
Nihilo minus etiam in loco quovis ubi eadem est fides, animique devotio, etiamsi imagines, reliquiae aliaque id genus externa adminicula absint, eadem gratia obtinebitur. Talia enim non habent efficaciam ex opere operato, ut ita dicam, quemadmodum Sacramenta sed ex opere operantis, ut in scholis loquuntur. Quemadmodum igitur tempora certa, ita et loca quaeve in his fiunt aut asservantur ideo tantum prosunt, quia singulari quadam admonitione incitamento sunt ad pietatem. Itaque qui temporum electionem probant et quae in his peculiariter geruntur, non debent damnare locorum delectum, aut eorum quae in his asservantur; neque adeo majori jure peregrinationes sacrae quam festi dies rejicientur.
Porro procumbere coram imagine crucifixi, eamque intuendo honorare eum qui repraesentatur, non video quid mali habere possit, fructus autem manifestus est, affectum enim ea re mirifice excitari constat. Vidimus paulo ante hoc factitasse S. Gregorium M. nec ab ea consuetudine penitus abhorrent qui confessionem Augustanam sequuntur, et profecto nisi constaret magnos olim absusus fuisse imaginum, qui rem bonam suspectam reddidere, et nisi sciremus quantae et olim et nunc quoque de illa re motae sint concertationes, nemo fortasse in cultu coram imagine exhibito aliquid mali vel periculi imo scrupuli latere posse facile suspicaretur, usque adeo illa res per se innoxia imo recta et laudabilis videtur.
Equidem objici solet Ethnicos eadem exceptione usos, dicebant enim non marmora et ligna a se coli, sed Deos. Verum, praeterquam quod illi virtutem et fiduciam in imaginibus collocabant, responsum supra est, imaginum cultum non per se malum et prohibitum olim fuisse, sed quia ad falsos Deos inclinabat; vere enim idololatricum (ex recepto usu vocis) est id tantum quod divinum honorem alio vertit. Hodie autem in Ecclesia omnis imaginum honor non nisi ad ea prototypa refertur per quae Unum illud aeternumque Numen veneramur, cui soli divinos honores deferre didicimus, et cujus beneficia in aliis intuemur, ut eo magis admoniti cultum in ipso terminemus.
Unam speciosam objectionem video, quod a re quae aliquid dubitationis habet, tutius sit abstinere. Verum si exiguum sit dubium, scrupulosa conscientia est, quam ille scrupulus urget. Equidem fateor ut nunc sunt animi multorum inter Protestantes (ut de Judaeis et Mahumetanis nil dicam), plurimum offensionis nasci ex imaginum usu, sed vicissim cogitandum est, quantis turbis atque offendiculis, quibus sanguinis rivis opus futurum esset, ut Ecclesia eliminaretur ea res quae per se remotis utrinque abusibus atque offendiculis egregia et laudanda est. Itaque retinendam esse recte decretum est. Et non potest ea cuiquam schismatis causa justa esse. Nec putandum est usque adeo contra Ecclesiam et promissum Christi auxilium invaluisse inferorum portas, ut damnatum idololatriae genus toto orbe christiano per tot secula praevaleret.
Omnibus igitur expensis, cum videam nihil esse in imaginum veneratione, qualem Tridentini Patres probant, quod honori divino sit adversum, cum his temporibus nullum periculum idololatriae appareat quae divinum honorem aliorsum vertat quandoquidem omnes satis sciunt unum omnipotens Numen divino honore coli, cum praeterea adsit tot seculorum usus in Ecclesia, qui sine maximis rerum conversionibus tolli non potest, denique cum remotis abusibus fructus rei insignis sit ad pietatem, concludo venerationem Prototypi coram imagine (in quo uno cultus imaginis consistit) recte et pie retineri, modo suis limitibus maxima cautione adhibita accurate circumscribatur.
Docendi autem sunt homines, ut recte sapere et loqui discant de re, quae ad divinum honorem pertinet, ne qua maximo cum scandalo contingant, quae animos ab Ecclesiae unitate magis abalienare, aut redire paratos deterrere possint.
Recitabo quod accidere memini: miles aliquis desertor ordinum laqueo adjudicatus erat, jamque in conspectum patibuli adductus et postremum nuntium sive gratiae sive mortis a principe protestante cujus stipendiis merebat, expectans, crucifixi imagunculam ex argento fusilem lacrymis inter metum et vota rigabat, ad laetae autem vocis superventum exultans atque oscula imagini figens, exclamat: tu es cui salutem debeo, tu me mortis faucibus eripuisti, tu me liberasti. Hactenus recte, sed cum astantium aliquis vir primarius (plerique autem omnes protestantes erant) quasi admonens subjiceret: non hic utique quem manu tenes, sed ille qui pro nobis est passus; tum homo oscula ingeminans, etiam hic inquit: et cettuy-cy aussi. Gallus enim natione erat. Quae vox magno coronae horrore excepta est quasi scilicet duo liberatores essent alter vivus alter argenteus, et fuit qui mihi asseverabat nunquam sibi foeditatem idolomaniae papisticae (sic enim loquuntur misere decepti) clarius apparuisse. Equidem arbitror misellum illum in tanta perturbatione animi non satis cogitasse quid diceret, et in verbis potius quam animo crimen fuisse, interest tamen haec expendi, ut homines recte instruantur.
Porro, quemadmodum protestantes in cultu imaginum causam justam non inveniunt cur Ecclesiae unitatem scindant, ita vicissim sentiunt viri docti et catholici, si protestantes, et in universum si populi, qui cultum istum ignorant et refugiunt, in eo non usurpando quadam animi inolita repugnatione perstarent, caetera autem se melioribus paratos doci lesque ostenderent, intereaque Catholicos ob eam causam non improbandos faterentur, in Ecclesiae gremium recipi posse. In hujusmodi enim rebus, quae nullam necessitatem neque divinum praeceptum habent, aliquid hominum inclinationi ac consuetudini tribuendum est, ut offensio infirmorum evitetur.
Connexa est cum imaginum negotio causa Sanctorum et reliquiarum, et multa quae circa imagines diximus, huc quoque referri debent, et generaliter tenendum est neque adorationem coram imagine, neque cultum sanctorum aut reliquiarum probari, nisi quatenus ad Deum refertur, nullumque religionis actum esse debere, qui in honorem unius omnipotentis Dei non resolvatur ac terminetur. Itaque cum Sancti honorantur, hoc ita intelligendum est quemadmodum in scriptura dicitur: honorificati sunt amici tui, Deus; et laudate Dominum in Sanctis ejus. Et cum invocantur sancti, auxiliumque eorum expetitur, semper subintelligendum consistere auxilium eorum in precibus, quas pro nobis magna efficacia fundunt, quemadmodum et Bellarminus notavit: juva me Petre aut Paule, nihil aliud significare debere, quam ora pro me, aut juva intercedendo pro me.
Equidem angelos custodes nobis a Deo additos certum est, beatos autem Angelis comparat scriptura et ĭsaggéloyw vocat, eosque curam rerum humanarum gerere, doceri videtur colloquio Mosis et Eliae cum Christo, et particularia etiam ad sanctorum atque angelorum notitiam pervenire sive in speculo divinae visionis, sive ipsa claritate et late patente perspicacia naturali gloriosae mentis, insinuat quod Christus ait coram angelis in coelo gaudium esse super uno peccatore poenitentiam agente. Et Sanctorum intuitu, etiam post eorum mortem Deum aliquid indulgere (quanquam ipsis Sanctis sive veteris sive Novi Testamenti non nisi per Christum Salvatorem et Messiam dignitas sua constet), indicant preces in Scriptura positae: Recordare Domine servorum tuorum Abraham, Isaac et Jacob. Quae formula non multum ab illa abest, quam passim habet Ecclesia, fac Domine ut meritis et intercessione Sanctorum tuorum juvemur; hoc est respice eorum labores quos pro nomine tuo te dante sustinuerunt, exaudi eorum preces quibus filius tuus unigenitus vim et pretium tribuit.
Disputant aliqui, quomodo notitiam habere possint Sancti rerum humanarum, et D. Augustinus ipse in ea re haesisse et subdubitasse videtur. Sed non puto consentaneum vero sanctissimas animas alicubi clausas fingere ubi delitiis quidem fruantur, sed rerum quae geruntur sint expertes, aut non nisi internuntiis forte angelis aliquid resciscant, Mentium enim potissimas delitias facit cognitio rerum, et cum ipsae Divinam Sapientiam ac perfectionem propius intueantur, credibile est ad providentiae arcana, quae in corpore existentes eminus admirabantur, nunc propius admitti, et gubernationem Dei justissimam creditam illis antea nunc cognitam esse, quod sine notitia rerum singularium quae inter homines geruntur intelligi opinor non potest. Multi eo inclinant, ut putent angelos et sanctos res omnes intueri in speculo divinae visionis. Verum si rem recte expendas, etiam nunc solus Deus immediatum est mentis objectum extra Mentem positum et solo Deo mediante ideae nostrae nobis repraesentant quae in orbe geruntur, neque enim intelligi potest alioqui quomodo corpus animam afficiat, aut diversae substantiae creatae per se communicent. Imo sciendum est mentem nostram semper esse speculum Dei et universi nisi quod obnubilata nunc intuitio et confusa cognitio est. Nube igitur remota et Deo se magis manifestante Deum quidem a facie ad faciem videbimus, res autem caeteras mediante ipso (quemadmodum nunc quoque), sed multo quam nunc clarius, distinctius, diffusius. Atque haec partim ex ipsa natura gloriosae mentis, partim peculiari gratia Dei.
Nemo autem mirari debet Angelum fortasse aliquem aut beatam animam simul
Asiae et Europae res intueri, et cum magnam molem complectatur penetrare tamen, et in
minutas partes. Cogitemus Ducem exercitus in eminente loco positum lustrare copias,
aciemve disponere, quam multa ille eodem tempore intuetur? Quod si cogitetur in tantum
auctam esse Mentis gloriosae perspicaciam, in quantum orbis noster campo spatiosior est,
jam cessabit admiratio. Si Telescopiis atque Microscopiis plus quam millies extenditur
visus; an dubitabimus multo plus Deum beatis tribuere, quam Galilaeum aut Drebelium
nobis? At inquies eadem instrumenta non patiuntur, ut multa simul distincte videantur, et
quantum augetur campus tubi, minuitur efficacia. Ita est, fateor, quia scilicet oculis
praestatur auxilium, qui dimensionibus alligantur, mentis autem vim intendit Deus, quae
nullos habet fines determinatos atque immobiles. Videmus tribunum aliquem vel saltem
centurionem milites suos productos atque dispositos ita sub conspectu habere posse ut
nullus eorum motus ipsum fugiat, et qui latrunculis ludit, quam multis uno obtutu
animum adhibet? Quia igitur mens pluribus simul distincte considerandis sufficit, nihil
prohibet quin multis millenis modis augeatur numerus objectorum salva distincta cognitione.
Et varietatum notatu dignarum quae in toto genere humano contingunt ad variationes
illas quae latrunculis recte ludenti simul expendendae sunt, multo minor fortasse
proportio est quam mentis gloriosae ad nostram. Cum videamus etiam in terris quantum
in magna diversitate rerum simul intuenda, inter rudem et exercitatum intersit, et pro
miraculo sit quod tamen verum experimur, esse qui maximos calculos sola mente ita
conficiunt, ut de scripto recitare videantur; et innumeras phantasiae imagines ita in
conspectu habent, ut momento illam seligere possint, quae postulatur.
Den Text in Kleindruck hat Leibniz gestrichen und nach zehn Absätzen wiedereingearbeitet:
Cum igitur Beatae Mentes multo magis rebus nostris intersint quam quando in terris vivebant multoque
omnia rectius intuebantur (nam homines pauca tantum quae in conspectu geruntur aut ab aliis nuntiantur
cognoscunt) cum caritas earum ac voluntas juvandi longe sit ardentior, cum preces earum longe sint efficaciores,
quam quas olim fundebant in hac vita; constet autem quantum Deus etiam viventium intercessionibus
tribuerit, et quam utiliter nos fratrum preces nostris conjungi expetamus; non video quomodo crimini dari
possit, compellare felicem animam, vel sanctum angelum ejusque preces vel auxilia postulare;
Sed a rationibus ad exempla et autoritatem veniamus. Certum est secundo Christianae
Ecclesiae seculo jam natalitia martyrum celebrata et apud monumenta eorum sacros
conventus fuisse institutos, et creditum est orationes sanctorum juvare, nam tertii seculi
scriptor Origenes in Num. c. 31. Quis dubitat quin Sancti et orationibus nos juvent, et
gestorum suorum confirment atque hortentur exemplis. Loquitur igitur tanquam de re
explorata et suis temporibus recepta. Ipse autem Origenes privatim videtur eo inclinasse
ut crederet Beatos non tantum intercessione quae recepta Ecclesiae sententia est sed et
factis juvare ad instar angelorum. In Epist. ad Rom. dubitans tamen loquitur, et si ita sit,
hoc inter occulta nec chartulae committenda mysteria referendum, quam cautionem forte
adhibendam putavit vitandae superstitionis causa. S. Cyprianus viventibus se commendabat,
ut sui post mortem memores essent lib. I, Epist. 1. Quodsi ut quidam volunt ut
cultus imaginum, ita invocationis sanctorum exempla illis temporibus reperiri nequeant,
dicendum est ante profligatam a Constantino idololatriam curiosius vitasse Ecclesiam
quae ad superstitiones Ethnicorum confirmandas trahi aliquo modo possent, etiam per se
innoxia. Saltem ex S. Basilio Magno et S. Gregorio Nazianzeno apparet, jam quarto
seculo receptum fuisse, ut nominatim vocarentur martyres, et opitulari crederentur. Et
S. Gregorius Nyssenus ait martyri supplicari, ut quasi legatione pro nobis fungatur apud
Deum, et S. Ambrosius in libro de viduis cum notasset Petrum et Andream rogasse
dominum pro socru Simonis quae febri laborabat: ait magnis peccatis obnoxium ad
medicum alios precatores recte adhibere obsecrandosque esse angelos et martyres.
Den Text in Kleindruck hat Leibniz gestrichen und im übernächsten Absatz wieder aufgegriffen.
Videtur tamen nimius aliquando factus hic cultus, et alicubi in superstitionem degenerasse, itaque S. Epiphanius qui et imaginem in velo depictam ex templo sustulerat, ne abusui esset acriter in Collyridianos aliosque invectus est, qui Dei genitricem aliosque sanctos ultra modum honorabant. Et S. Augustinus ad Januarium, questus est multa se propter nonnullarum vel sanctarum vel turbulentarum personarum scandala devitanda liberius reprehendere non audere, et contra Faustum Manichaeum scribens: Aliud est, inquit, quod *docemus, aliud quod sustinemus; aliud quod praecipere jubemur, aliud quod emendare praecipimur, et donec emendemus tolerare compellimur*.
Quodsi ergo idololatria
Non ideo tamen nego passim abusus irrepsisse eosque satis graves, qui subinde in superstitionem periculosam degenerarint. Itaque S. Epiphanius (qui et imaginem in velo depictam ex templo sustulerat, ne abusui esset) acriter in Collyridianos aliosque invectus est qui Dei genitricem et Sanctos reliquos ultra modum honorabant. Et nostris temporibus extant graves querelae Episcoporum non Galliae tantum et Belgii, sed et Hispaniae atque Italiae aliorumque insignium virorum. Et Concilium ipsum Tridentinum prudenter constituit ut abusibus obex poneretur. Neque id dicis causa, ut aliqui cavillantur, sed serio nec sine fructu. Nam et in congregationibus Cardinalium multa salutariter sunt decreta coercendae levitati et superstitioni quorundam hominum, et extant complures Bullae praeclarae summorum pontificum, ut Urbani VIII, et Innocentii XI quorum ille eruditionis hic pietatis eximia laude celebrantur, quibus multi abusus reapse sint sublati aut saltem repressi.
Neque dubito paulatim pontificum, et magnorum principum, et piorum ac doctorum Ecclesiae praelatorum studio eradicari posse maximam partem hujus zizaniae ex agro Dei. Nam qui uno ictu omnem tollere volet, cavere debet, ne Ecclesiam perturbet, et tritico noceat. Sequendumque est in tolerabilioribus consilium S. Augustini qui ad Januarium queritur et fatetur multa se propter nonnullarum vel sanctarum vel turbulentarum personarum scandala devitanda liberius reprehendere non audere, et contra Faustum Manichaeum scribens, aliud est, inquit, quod docemus, aliud quod sustinemus; aliud *quod praecipere jubemur, aliud quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare compellimur*. Haec vir non minoris prudentiae quam sanctitatis. Sed haec ita intelligenda sunt ut ad bonum Ecclesiae et pacem respiciatur, non ut vel turpi indulgentia hominibus adulemur vel contra ira et contradicendi studio atque reprehensionis impatientia abrepti in vetitum nitamur; et quae tranquilla mente rejiceremus ipsi, ideo tantum probemus ut adversariis aegre faciamus, aut ab iis magis abhorrere videamur. Vicissim protestantes cogitare debent, nimium altercando veritatem amitti, et odiis mutuis in excessus rui, et Ecclesiae dicam non esse scribendam ideo tantum quod quae serio et graviter improbat statim omnia tollere non potest.
Nec vero irritae sunt protestationes, quemadmodum adversarii accusant; reperient enim in catholicorum virorum scriptis eas cautiones, quae si observentur, nulla magnopere quiritandi causa supererit. Ut cum Cardinalis Bellarminus scripsit, quoties auxilium Sanctorum petitur, subintelligendum esse non eos per se juvare, sed intercessione apud Deum quod diligenter inculcandum, et plerumque praesertim in solennioribus precibus expresse addendum est, et Episcopus Meldensis cujus aurea extat Fidei expositio egregie monuit, omnem cultum religiosum ultimo in Deum debere terminari. Similes extant aliorum admonitiones quas brevitatis causa non recito, aliquas tantum attingam, quae majoris momenti sunt; qualis ista est, ut cum Sanctos precamur nihil misericordiae divinae detrahamus. Non tantum enim justitiam, sed et misericordiam Domini cantabo inquit Psaltes. Et in aeternum durare bonitatem ejus atque misericordiam viginti septem vicibus in uno psalmo repetiit idem. Et severe admodum interdictum est, ne fiduciam (supremam scilicet) in hominibus collocemus. Et cum misericordia sit inter attributa Dei, quibus maxime animi conciliantur, non videtur recte amare Deum, qui misericordiam ei negat; neque adeo ferendae sunt voces dicentium Deum justitia sibi servata Beatae Virgini misericordiam cessisse, et hoc Estherem praefigurasse cui dimidium regni Asverus pollicetur. Ipsius enim Domini misericordia fit quod Sanctorum preces prodesse possunt. Haec igitur probe inculcanda sunt animis, periculum enim esse potest, ne prava persuasione simplices recedant ab amore Dei, veraque poenitentia et contritione.
Praeterea licet Sanctorum intercessionem adhibeamus, tanquam appendicem aliquam exiguam nostrae devotionis, simul tamen recta ad Deum ire debemus. Omnes enim Sancti quanticunque sint, conservi nostri sunt, unusque verus Mediator Dei et hominum est Christus, in tantum ad patrem elevatus, in quantum Sancti ad nos depressi sunt, hi enim tanquam a parte nostra sive nobiscum consistunt tanquam comprecantes. Itaque cum officio Christi mediatorio intercessiones eorum nullo modo in comparationem venire possunt, non magis quam viventium Sanctorum preces nostris additae, quas etsi multis modis transcendant eae quae a beatis funduntur, si tamen ad Christi mediationem conferantur nulla proportio est, non magis quam soli propior factus censetur, qui saltu a terra sese elevare contendit.
Deus autem expresse et minis promissisque additis jubet se invocari. Ipse appellatur spes nostra, fiducia, via, ostium, robur, adjutor praeter quem nulla est salus, nullus auxiliator alius, qui scilicet ullo modo in considerationem venire possit, si Deo, si Christo conferatur. Neque ulla indignitas nostra tanta esse debet, quae nos a throno gratiae repellat, cum sincera poenitentia est. Ipse nos vocat, cum ait: Venite qui onerati estis, et ego reficiam vos. Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem, Jesum Christum, qui propitiatio est pro peccatis nostris. Quanquam autem laudanda sit reverentia semet ipsum indignum conspectu Dei ducere, et omnibus humiliatae mentis signis uti, ex quibus hoc non aspernandum est, sed probandum maxime ut pios viros in terris comprecatores adhibeamus, multo magis autem beatos in coelis, tamen quia nos vocat ipse parendum accedendumque est ne pro filiali humilitate servilis abalienatio et diffidentia nascatur. Itaque de muliere Cananaea praeclare Chrysostomus: vide prudentiam mulieris, non rogat Jacobum, non obsecrat Johannem neque pergit ad Petrum, non intendit ad Apostolorum chorum. Ita scilicet (quemadmodum ex aliis locis interpretari Chrysostomum decet) ut apud eos subsistat, aut in iis solis aliquid momenti ponat, nam alioqui videtur et discipulis importuna fuisse, ut vel ipsi indicant. Pergit Chrysostomus: non *quaesivit mediatorem, sed pro omnibus illis poenitentiam accepit comitem, quae advocati locum implevit, et sic ad summum fontem perrexit*.
Haec igitur semper meminisse oportet, ut si qua adhibetur compellatio Sanctorum, pro appendice habeatur, et nota tantum nostrae reverentiae et humilitatis erga Deum, affectusque erga amicos Dei, substantia autem cultus in ipsum Deum recta dirigetur.
Itaque censent viri pii et prudentes dandam esse operam, ut omnibus modis discrimen infinitum atque immensum inter honorem qui Deo debetur, et qui Sanctis exhibetur quorum illum latreían, hunc doyleían post Augustinum Theologi vocant, non tantum inculcetur audientium ac discentium animis, sed etiam externis signis, quoad licet, ostendatur. Quanquam enim infiniti ad finitum nulla sit proportio, ac proinde impossibile sit signa proportionata utriusque reperiri, cum ne in rebus quidem finitis sed valde distantibus hoc liceat, quemadmodum videmus veram proportionem Systematis Mundani vel ideo commode in pictura exhiberi non posse quia immensa est fixarum distantia, non ideo tamen omittenda sunt quae saltem significare maximam differentiam queant, quoadusque fieri potest. Et praestat omnino negligi quod finitum et comparari indignum est, quam cum infinito illo ac divino ita coaequari, ut periculum grave nocentissimae confusionis incurratur. Quanquam autem in hac cautela non usque adeo exquisiti et scrupulosi esse possimus, tamen tutius erit quam minimum negligere. Itaque suadendum est, ut certa quaedam signa externa servemus uni Deo, ut honorem Sanctorum non temere cum divino honore permisceamus, sed quoad commode licet, si non locis, saltem temporibus discernamus, ut denique cum conjungi opus est, frequenter verba adjiciamus, quibus discrimen immensum indicetur appareatque quicquid dignitatis atque efficaciae est ut Sanctis a divina gratia et merito Christi esse, Deique ipsius misericordiam et bonitatem infinitis modis superabundare.
His utique cautionibus adhibitis ut summa rei salva sit divinusque honor sibi constet, multa cum Augustino ferre poterimus in Ecclesia, quae modo fieri prudenter possit, praestaret aliquando emendari; nec proinde recte neque ex caritate faciunt, qui idololatriam Ethnicorum Ecclesiae impingunt. Ajunt quidem Ethnicos quoque coluisse Deos suos tanquam summo minores, neque hos adeo a Divis Christianorum alia re distingui, quam quod illi Dii, hi Divi vocentur. Sed haec quidem iniqua accusatio est. Nam praeterquam quod illorum vel dii vel indigetes erant homines eo honore indigni (Sanctos autem amicos Dei esse constat), et quod omnis cultus angelorum et Sanctorum in Deum terminatur, qui angelis suis mandata de nobis dedit, et Sanctorum precibus movetur, Ethnicorum autem Dii non tanquam ministri sed socii Jovis colebantur: His inquam missis summa rei eo redit, quod Ethnici neque in Jove suo, neque in ullo alio suorum deorum, infinitum illud summeque perfectum satis agnovere. Itaque omnes eorum dii ne summis quidem exceptis idola erant, saltem quantum ex publico eorum cultu constat. Christiani autem qui summum illud et aeternum et infinite perfectum divinis honoribus sive latria colunt, quantumcunque aliis rebus finitae perfectionis salvo supremo honore Dei tribuant, idololatriam non committunt, cum has ipsas perfectiones ex fonte divinae bonitatis gratiose profluere fateantur.
Cum igitur Beatae Mentes multo magis nunc rebus nostris intersint quam quando in terris vivebant, multoque omnia praesentius intueantur (nam homines pauca tantum quae in conspectu geruntur aut ab aliis nuntiantur cognoscunt) cum caritas earum aut voluntas juvandi longe sit ardentior, cum denique preces earum longe sint efficaciores quam quas olim fundebant in hac vita; constet autem quantum Deus etiam viventium intercessio nibus tribuerit, et quam utiliter nos fratrum preces nostris conjungi expetamus: non video quomodo crimini dari possit compellare felicem animam vel sanctum angelum, ejusque intercessionem vel auxilia postulare, prout persona et res gestae martyris aliaeve circumstantiae admonere videntur, praesertim si cultus ille consideretur tantum ut exigua accessio summi illius qui in unum Deum recta dirigitur, et quicquid id est ipsius nostrae erga Deum reverentiae atque humilitatis et affectus in amicos Dei testandi causa fiat, et a pia illa solicitudine proficiscatur qua aliorum piorum et maxime beatorum preces nostris eo magis conjungere optamus, quo magis nos indignos demisse sentimus, atque adeo etiam haec ipsa cultus accessio analysi sua in Deo ipso terminetur, cujus unius beneficium est quicquid Sancti illi vel sunt vel possunt et cujus honor amorque supremus incomparabiliter eminere debet. His enim terminis, si circumscribatur Sanctorum veneratio atque invocatio, non ferenda tantum sed et probanda est tametsi necessaria non sit; certe idololatrica aut damnabilis esse non potest, nisi magno fidei periculo affirmare velimus Ecclesiam veram elusis Christi promissis, mox ab ipsis initiis horribili Apostasia intercidisse. Quod si autem fatemur illam contra portas inferorum integram huc usque substitisse, non debemus ab ejus complexu ideo avelli, quod abusus quos ipsa serio improbat uno ictu amputare non potest; neque dubitandum est, facilius illis occurri posse, quando restituta erit unitas, et pace facta, cessantibusque respectibus variis, omnis solicitudo in domestica mala curanda vertetur.
De Reliquiis non est cur multa addamus. Deum iis tanquam instrumentis miracula patrasse, constat exemplo ossium Elisaei; itaque in pretio haberi, et coram ipsis non minus quam coram imaginibus eum ad quem pertinent, honorari fas erit, postquam venerationem Sanctis recte exhiberi, modo certi limites praescripti serventur, ostendimus. Quoniam autem pii tantum affectus res est, nihil refert, etiamsi forte contingeret reliquias quae pro veris habentur supposititias esse. Interea danda opera est ne imprudenti devotione nos risui, Ecclesiam contemtui exponamus apud hos qui foris sunt. Semper autem meminisse debemus, ita agendum, ut appareat haec accessoria pietatis non admodum occupare mentem nostram, neque divertere ab unico illo primario ac supremo cultu unius Dei omnipotentis, prae quo omnia alia negligi potius, quam huic uni per alia quicquam decedere praestat.
Absolutis quantum in hac brevitate licuit illis quae ad cultum generalem pertinent (nam de sacrificio incruento et adoratione corporis Christi sub panis et vini speciebus, dicemus ubi de Eucharistia) veniendum est ad sacramenta tanquam peculiare genus cultus, ritusque sacros a Christo addita gratiae promissione institutos. Quo tamen non pertinet promissio facta his qui in nomine Domini congregantur, haec enim etsi facta non esset per se intelligeretur, omnis enim religio postulat ut Deus in hominum coetu colatur. Nobis autem Sacramentorum nomine veniunt singularia quaedam instituta.
Porro licet de nominibus magnopere litigandum non sit, tamen postquam Sacramenti appellatio in Ecclesia recepta est non debet a privata libidine, sed usu publico aestimari. Sacramenti igitur nomine hodie in Ecclesia intelligitur, ritus cui a Deo peculiaris promissio gratiae adjecta est. Addunt aliqui, ut ritus expresse extet et sufficienter descriptus sit in scriptura sacra; sed constat verbo Dei tradito suppleri posse et debere quod scripto deest. Volunt etiam adesse aliquod corporale seu visibile elementum, sed neque hoc necessarium apparet; gratiam aliqui restringunt ad justificationem et peccatorum remissionem, sed hoc quoque pro arbitrio suo.
Porro Ritus Sacri, quales definivimus, numerantur Septem; Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, Ordo, Matrimonium. In Baptismo ritus est ablutio per aquam in nomine Patris et Filii et Spiritus S.; gratia est mundatio animae, donatio fidei ac poenitentiae, adeoque remissio peccatorum et renovatio. In Confirmatione ritus est unctio; gratiae effectus ipso Confirmationis vocabulo indicatur. In Eucharistia ritus [est] symbolorum praescripta tractatio, gratia est nutritio animae sive augmentum caritatis. In Poenitentia ritus est confessio et absolutio, gratia est peccatorum remissio. In Unctione infirmorum quis ritus sit appellatio indicat, gratia est virium sustentatio in infirmitate, maxime ut in vitae periculo anima contra tentationes muniatur. In Ordine ritus est impositio manuum et quicquid praeterea ad eam rem pertinet; gratia est potestas spiritualis ordinato collata, quae in sacrificio jugi celebrando, peccatisque dimittendis retinendisque consistit. In Matrimonio denique ritus est legitima consensus declaratio, gratia est divina benedictio cui matrimonii vinculum tanquam spiritualis quidam effectus accedit. Nullus autem hactenus reperiri potuit ritus, qui vel specie aliqua his septem addi possit, praeterquam quod ab aliquibus ablutio pedum huc referatur, sed haec licet Scripturae verba nonnihil favere videantur, tamen testimonium Ecclesiae non habet, quod si accessisset, admitti et ipsa debuisset.
Sacramenta quaedam ad salutem necessaria sunt, ita ut sine eis aut eorum voto vel expresso, vel virtuali nemo salvari possit, nam qui contemnit, eo ipso peccatum mortale committit. Ponamus ab aliquo contritionis actum exerceri, is remissionem utique consequetur sine sacramento, etiamsi expresse de sacerdote ubi primum possit adeundo, non cogitet, adeoque votum sit tantum virtuale. Nam in amore Dei obsequium et voluntas faciendi quae Deus jussit atque instituit virtute continetur. Si vero aliquis tunc cum contritionem exercere dicitur, de confessionis necessitate cogitans, careat animo sacerdotem adeundi ubi possit, contritionem revera non exercuit. Et, si post absolutam contri tionem superveniente cogitatione de sacerdote, animum adeundi non habeat, in novum peccatum mortale incidens contritionis fructum amittit.
Sacramenti Minister est interdum Episcopus, ut in sacramentis Ordinis et Confirmationis; interdum sacerdos ut in sacramento Eucharistiae, Poenitentiae et extremae unctionis; interdum quivis fidelium, ut in sacramento baptismi et matrimonii. Et hos quidem ministros ordinarios ipso jure divino constitui tenendum est, ita ut sine ipsis actus sit nullus. Aliquando tamen hoc ipso jure divino concedi videtur, ut a ministro ordinario recedatur, sive dispensante Ecclesia, sive necessitate ipsa. Multa enim quae juris divini positivi sunt dispensabilia sunt, atque ab Ecclesiae dispositione, aliisve circumstantiis suspenduntur, ut ex impedimentis matrimonii, una specie Eucharistiae, divortio et polygamia in vetere testamento satis laxe permissis, aliisque hujus modi rebus apparet, itaque non tantum variatum fuit apud veteres, sed et Concilium Tridentinum alicubi ordinarium ministrum ab alio distinguit. Interea tutissimum est ab ordinario ministro non facile recedere.
In Ministris autem requiritur intentio faciendi quod facit Ecclesia, si enim jocularem tantum et mimicum actum exercere constet, non videntur baptizasse, aut a peccatis absolvisse. Itaque etsi baptizans aut absolvens esset Atheus, qui nullum crederet effectum baptismi, non ideo minus serio baptizare velle potest, quod sufficit. Quanquam si contingeret sacerdotem improbum subtrahere debitam intentionem, etsi sacramentum non adsit, tamen fructum ejus supplere summum sacerdotem praeclare innuit D. Thomas; eique sententiae in libro de baptismo favet S. Augustinus. Impietas autem ministri non obstat quominus sacramentum celebretur, si caetera essentialia adsint. Caeterum nec illud improbabiliter fortasse defendi posset intentionem vel quod ei aequipolleat habere censendum, qui ita agit, ut aliis non appareat actum esse mimicum, atque adeo talem etsi intus contra apud se statuat, tamen videri baptizasse, absolvisse, consecrasse; quemad modum jurasse videtur effectu ipso, qui sciens omnia agit quae in externos sensus incurrentia praestat, quae ad juramentum requiruntur; alioqui in improbi potestate erit efficere ut perjurus non sit, eoque ipso omnia juramenta eludi poterunt. Similiter igitur, tutius, et divinis institutis dignius, et pro infirmorum solatio consultius esse arbitror, ut statuamus, in Ministri potestate non esse sola interna protestatione voluntatem sive intentionem subtrahere actioni, cum ea protestatio contraria facto videatur. Neque ab his verba concilii abhorrere arbitror.
De Charactere seu signo indelebili, quod imprimitur in anima ejus qui sacramentum baptismi, confirmationis aut ordinis suscipit multa nonnulli disputant ex Scholasticis; sed res plana est, si tantum cogitetur hominem suscepto hoc sacramento aliquam qualitatem permanentem nactum esse, quae et invalide et illegitime iteratur. Et tales qualitates reperiuntur et in civili jure. Nam nemo rem suam acquirere potest, seu qui in solidum dominus rei est, dominus ejus amplius fieri non potest, quod si eam non posset ex toto vel parte ulla ratione alienare, lege forte aliqua id impediente quemadmodum jus regni, vel etiam alicubi domanium, constat esse inalienabile, jam haberemus aliquid characteri simile, quod scilicet invalide iteraretur. Eo ipso autem dum actus (iteratus scilicet) administrandi sacramentum est irritus sive nullus, etiam fit illegitimus sive prohibitus. Sacrilegium enim est, vel certe grave crimen sacramentum inaniter celebrare scientem. Per Baptismum autem homines Christiani redduntur, per Confirmationem novo arctiore quasi sacramento Christianae militiae astringuntur, per Ordinem susceptum Ecclesiae ministri fiunt. Quae sane qualitates sunt permanentes.
Superest ut explicemus, quid de efficacia sacramenti ex opere operato sit sentiendum. Reperio autem quod circa characterem contigit, etiam hic evenisse, ut insolita appellatio a Scholasticis introducta rem ipsam consideranti manifestam, et per se planam cavillationibus obnoxiam et novitatis suspectam reddiderit. Nimirum si sacramenta tantum prodessent ex opere operantis, non ex opere operato, revera nulla specialiter his ritibus addita esset gratia, sed essent caeremoniae jussae fortasse, et sine crimine non omittendae, non tamen per se efficaces quia quicquid inesset boni aeque eveniret sine ipsis (nisi obstaret prohibitio) vi generalium promissionum erga eos qui fidem et caritatem habent. Quemadmodum igitur in jure civili Romano nulla nascebatur verborum obligatio neque actio ex stipulato nisi certa interrogandi et respondendi forma, ut adeo dici posset ritus efficaciam consistere in opere operato, non in opere operantis; ita de baptismo quoque idem dici potest, cujus effectus integer non imprimitur nisi essentialia ritus observentur. Interim ut gratia sacramenti suscipiatur animam suscipientis bene constitutam esse necesse est, ne obex ponatur et ita aliquod opus operantis (hoc est status suscipientis), est requisitum operis operati.
Nunc de sacramentis in specie dicamus; et primum quidem de Baptismo, sed paucis, non enim usque adeo graves aut multae circa eum controversiae nunc agitantur. Equidem fatendum est, si Ecclesiae abesset autoritas Baptismum parvulorum non satis posse defendi, nullum enim exemplum habet in scriptura sacra, quae videtur praeter aquam requirere et fidem, quam rationis usu destitutis tribuere ut quidam faciunt, nimis precarium atque elusorium est et a verisimilitudine abhorrens. Nam ut ait Augustinus Epistola ad Dardanum, scire divina parvulos qui nec humana noverint si verbis velimus ostendere, *vereor ne ipsis sensibus nostris facere videamur injuriam, quando id loquendo suademus, ubi omnes vires officiumque sermonis superat evidentia veritatis*. Itaque qui Ecclesiae traditionem respuunt, non videntur mihi vim anabaptistarum posse sustinere. Baptismum quorumvis Christianorum, ipsorumque adeo haereticorum esse validum, etiam non satis ex scriptura probari potest, videtur enim Apostolis, et ab his missis potestas baptisandi tributa, de aliis nihil extat. Et videmus eos qui reformati vocantur aegre concedere ut ab iis qui ministri Ecclesiae non sunt, exerceatur. Nostrum autem non esset ulterius extendere institutionem Dei quam ipse significavit, cum vero Ecclesia quae ex ipsius scripturae promissis columna est et fundamentum veritatis voluntatem Dei nobis tradiderit, securi esse possumus.
De Confirmationis sacramento quod aliqui penitus in dubium vocant, praeter id quod scriptura sacra de manuum impositione paucis insinuat, extat Traditio Apostolica Ecclesiae primitivae, cui testimonium perhibent Cornelius Episcopus Romanus apud Eusebium et Cyprianus martyr, et Concilium Laodicenum, et Basilius, et Cyrillus Hierosolymitanus aliique veterum multi. Fuisse autem aliquando cum baptismo celebratum viri docti arbitrantur. Distincta tamen fuere sacramenta. Ecclesiae enim definire placuit (post rem satis agitatam) Baptismum ab haereticis et in haereticos conferri posse, confirmationem a legitimo ministro esse conferendam. Placuit etiam baptismum quamprimum parvulis dari, sed confirmationem posse etiam ad annos discretionis differri. Ex quibus apparet baptismi quidem, qui fundamenta jacit majorem esse necessitatem, confirmatione autem coronidem imponi operi quod Baptismus inchoavit, unde quidam veterum ad nomen chrismatis seu unguenti alludentes, eum qui post baptismum est unctus, tum demum censent Spiritus Sancti donis acceptis, Christiani nomen prorsus mereri, quasi regem sacerdotemque factum, ut Apostolus loquitur.
Venio ad Eucharistiae Sacramentum in quod major certaminum moles incubuit. Quidam enim liberius ratiocinantes in dijudicandis divinis mysteriis et verbis quibusdam Chrysostomi et Augustini aliorumque veterum abutentes, defendunt in coena domini corpus et sanguinem Christi non adesse realiter, sed tantum repraesentari seu significari; tantum enim distare a nobis quantum coelum a terra, nec in pluribus locis esse posse, quicquid veram corporis naturam habet. Quidam liberalius (quanquam non sine ambiguitate) concedere videntur realiter a nobis percipi corpus Christi, sed mente in coelum per fidem evecta, atque ideo cum sola fides percipiendi instrumentum sit, non percipi sacramentum ab indignis, quod satis contrarium videtur Apostoli verbis. Verum hi quoque cum explicare sententiam coguntur, eo tandem venire videntur, ut mens non aliter in coelum evolet ad corpus Christi percipiendum, quam quomodo nos cogitatione Romae vel Constantinopoli esse dicimur; alioqui enim menti nostrae tribuere cogentur, quod corpori Christi negant, ut simul in coelo terraque sit. Nos autem tutius verbis salvatoris insistemus, qui cum panem et vinum accepisset, dixit: hoc est corpus meum. Et pia antiquitas in hoc sacramento semper magnum mysterium agnovit, super humanae mentis captum, quod sane nullum est, si pro re signum datur. Et vero omnes totius orbis Ecclesias exceptis quae Reformatae dicuntur, et infra reformatos novando descenderunt, hodie realem corporis Christi praesentiam agnoscere, nuper viri egregii adeo liquide evicerunt; ut fatendum sit, vel hoc esse probatum, vel nihil unquam circa remotarum gentium sententias probari sperandum.
Equidem si demonstrari posset invictis argumentis metaphysicae necessitatis, omnem corporis essentiam in extensione sive spatii determinati implemento consistere, utique cum verum vero pugnare non possit, fatendum esset unum corpus non posse esse in pluribus locis ne per divinam quidem potentiam, non magis quam fieri potest ut diagonalis sit lateri quadrati commensurabilis. Eoque posito utique recurrendum esset ad allegoricam divini verbi sive scripti sive traditi interpretationem. Sed tantum abest, ut quisquam philosophorum jactatam illam demonstrationem absolverit, ut contra potius solide ostendi posse videatur exigere quidem naturam corporis, ut extensum sit, nisi a Deo obex ponatur; essentiam tamen corporis consistere in materia et forma substantiali hoc est in principio passionis et actionis, substantiae enim est agere et pati posse. Itaque materia est prima potentia passiva, forma autem substantialis est actus primus, sive prima potentia activa, quae ut loco certae magnitudinis definiantur ordo quidem rerum naturalis postulat, non vero necessitas absoluta cogit.
Sunt qui praesentia reali admissa, quandam ut ita dicam impanationem defendunt. Ajunt enim corpus Christi exhiberi in, cum, et sub pane. Itaque cum Christus dixit hoc est corpus meum, intelligunt, quemadmodum si quis sacco ostenso diceret, haec est pecunia. Sed pia antiquitas aperte satis declaravit, panem mutari in corpus Christi, vinum in sanguinem, passimque hic veteres agnoscunt metasxhmatismón, metoysiasmón, quem latini transsubstantiationem recte verterunt, et definitum est totam substantiam panis et vini transire in totam substantiam corporis et sanguinis Christi. Quemadmodum igitur alias, ita hic quoque explicanda est scriptura ex traditione, quam custos Ecclesia ad nos usque transmisit.
Interea saepe superstitibus speciebus, nomen panis et vini attributum est, cum sensu non distinguantur. Sic S. Ambrosius dixit, ita efficacem esse sermonem domini, ut sint quae erant, et in aliud convertantur, scilicet accidentia sunt quae erant, substantia conversa est; nam idem ait post consecrationem nihil aliud quam carnem et sanguinem Christi credendum esse, et Gelasius Pontifex Romanus innuit panem transire in corpus Christi manente natura panis, hoc est qualitatibus ejus sive accidentibus, neque enim tunc ad metaphysicas notiones formulae exigebantur. Quo sensu et Theodoretus dixit in hac conversione quam ipse metabolh̀n vocat, mystica symbola propria natura non exui. Quae contra illos quoque notari possunt, qui hodie ne accidentia quidem panis vere remansisse volunt, sed tantum eorum speciem sive apparitionem inanem et somnio similem.
Accidentia autem symbolorum non sunt in corpore Christi tanquam in subjecto, sed in nullo subjecto sustentantur, et videtur ipsa moles (quae sane differt a materia) respectu caeterorum accidentium officio subjecti per divinam potentiam fungi. Sapienter autem haec docent Theologi, ne in cultu aliquid absonum oriatur. Nam si accidentia quae panis fuere, de corpore Christi praedicari possent, sequeretur corpus Christi esse rem fragilem, rotundam, tenuem, albicantem; sequeretur item aliquid minutum, album, rotundum, uno verbo, quod panis affectiones habet, adorari; et quae in species indigna patrari aut incidere possunt, ipsi corpori Christi obvenire.
Porro certum est antiquitatem tradidisse ipsa consecratione fieri conversionem, quemadmodum apparet ex verbis Ambrosii paulo ante allatis, neque unquam veteribus auditum est novum quorundam dogma, quod in momento perceptionis demum adsit corpus Christi. Certum enim est nonnullos sacrum hunc cibum non statim consumsisse, sed aliis misisse, et secum domum, imo in itinera, in deserta tulisse eumque morem aliquando fuisse commendatum, quanquam postea abrogatus sit majoris reverentiae causa. Et profecto aut falsa sunt quae a sacerdote pronuntiantur verba institutionis quod absit, aut necesse est hoc quod benedictum est, esse corpus Christi etiam antequam manducetur. Ut taceam qui sic sentiunt in tricas incidere utrum in labiis, an in ore an in gula an in stomacho primum incipiat, an ne in hoc quidem, si vitio ejus symbola non consumantur.
Quoniam autem egregia quaedam et acuta ingenia, inter Reformatos potissimum, novae cujusdam ac blandientis imaginationi philosophiae principiis imbuta clare distincteque ut ipsorum stylo utar intelligere sibi videntur, corporis essentiam consistere in extensione, accidentia autem non esse nisi modos substantiae, adeoque non posse subsistere sine subjecto nec a substantia posse separari, non magis quam uniformitatem peripheriae a circulo; unde deplorabilis et prope insuperabilis eorum aversio a catholicae Ecclesiae dogmatibus nascitur: Utique succurrendum eorum morbo arbitror dandamque operam philosophis catholicis, quod Concilium Lateranense contra eos fieri voluit, qui circa animae naturam aliena a fide docebant, ut clare et lucide satisfiat objectionibus, quin et contrarium accurate doceatur. Vociferantur enim nullum decretum Ecclesiae, nullam legem, nullam denique vim efficere posse, ut quod impossibile est, ac contradictionem implicat, vel certe tale manifesto apparet, a quoquam etiamsi vellet obedire, vere atque ex animo credatur. Itaque protestantur schisma non sibi sed illis imputandum esse qui non nisi sub impossibili conditione recipere avulsos velint.
Equidem non patitur brevitas nostra ut in philosophiam longius excurramus, illud tamen obiter attigisse suffecerit, nos quoque non perfunctorie studiis mathematicis mechanicisque et naturae experimentis operam dedisse, et initio in illas ipsas sententias, quas paulo ante diximus inclinasse; tandem progressu meditandi ad veteris philosophiae dogmata nos recipere fuisse coactos. Quarum meditationum seriem, si exponere liceret, fortasse agnosceretur ab his, qui nondum imaginationis suae praejudiciis occupati sunt, non usque adeo confusas atque ineptas esse has cogitationes, ac illis vulgo persuasum est, qui receptorum dogmatum fastidio tenentur et Platoni, Aristoteli, D. Thomae aliisque summis viris, tanquam pueris insultant.
Certe si locus a locato, sive spatium a corpore differt, etiam materia differet ab extensione. Omnes autem natura ferimur ad hanc distinctionem, et in materia praeter dimensiones aliquid intelligimus quod veteres vocabant ăntitypían nos molem vocare possumus, ex quo nascitur, ut corpora non penetrent se mutuo quasi vacua essent, sed inter se concurrere, et a se invicem pati possint, et ut in corpore majoris molis eadem licet posita celeritate, major sit impetus sive vis, quae profecto ex sola extensione deduci non possunt. Est etiam de natura corporis ut continue agat vibratione quadam, aliaque corpora repellat ac suum locum tueatur, licet hoc in exiguis partibus contingat, et in majoribus notari non possit. Substantiam enim cujus effectus ordinarius nullus est, ne esse quidem arbitror. Et ab hoc corporis motu interno nascitur partium connexio major minorve, prout motus eorum sunt inter se, et cum externis consentientes.
Haec antitypia sive moles, et hic agendi conatus seu vis motrix distinguuntur a materia seu potentia prima patiendi vel resistendi, et a forma substantiali sive potentia prima agendi, quam alii actum primum vocant. Possunt enim coerceri et intendi secundae potentiae primis manentibus; nam nihil prohibet quin Deus eidem materiae ne aucta quidem dimensione augere molem seu densitatem possit, quando scilicet eadem manente ejus celeritate majorem ei vim tribuit, ut videmus majorem esse percussionem a ferro quam a ligno ejusdem dimensionis, quod quanquam ex alia causa contingat naturaliter, quia scilicet in ligno plus fluidi heterogenei non simul moti interspersum est, nec proinde a tota materia sub ejus dimensione comprehensa ictus infligitur; Deum tamen eadem revera manente materia et celeritate posse efficere ut major sit percussio, adeoque ut corpora non in speciem tantum sed reapse mole sive densitate specifica differant non video quid prohibeat. Conatum vero continuandi motum, seu potentiam motricem mutari posse, salva corporis substantia, etiam naturaliter utique manifestum est. Habemus ergo duas qualitates absolutas sive accidentia realia, molem seu potentiam resistendi, et conatum, seu potentiam agendi quae qualitates sane non sunt modi substantiae corporeae sed aliquid absolutum et reale ei superaddunt, ipsis enim mutatis realis mutatio contingit, substantia manente. Et in universum necesse est vel dari accidentia realia sive absoluta, quae non tantum modaliter a substantia differant (ut ea solent, quae relationes appellamus), vel omnem mutationem realem etiam esse essentialem, sive substantialem, quod ne illi quidem admittunt, qui accidentia realia negant.
Itaque rei essentia singularis, quae facit ut sit haec et ut maneat una atque eadem inter multiplices mutationes consistit in quadam potentia vel facultate actuali sive entelecheia, eaque primitiva, quae exigit quidem certas secundas potentias certosque actus, sed a natura quibusdam exui potest aliis substitutis, a Deo autem omnibus. Porro si essentia rei consistit in eo quod eandem esse facit sub diversis licet dimensionibus et qualitatibus, atque adeo essentia non statim divisibilis aut variabilis est cum dimensionibus, nec mutabilis cum qualitatibus sequitur eam ab ipsis realiter distingui. Regulariter autem quaecunque realiter distincta sunt, per potentiam Dei absolutam possunt separari, et quidem ita ut vel alterutrum subsistat altero destructo, vel utrumque sed separatim. Et quidem Natura ipsa dimensiones qualitatesque tollit salva essentia, sed aliis in locum earum substitutis, nihil autem prohibet quin Deus substitutionem naturalem immutare, vel etiam plane intercipere et impedire possit, ut essentia maneat dimensionibus et qualitatibus plane exuta; idem efficere potest ut eadem res diversas dimensiones qualitatesque simul habeat, aut idem accidens reale ad diversas substantias pertineat, denique re sive essentia sublata poterit sustentare dimensiones et qualitates. Neque vero in his ulla contradictio intelligi potest, nam par ubique ratio est, reali discrimine semel admisso, et existentia pariter atque unio substantiae et accidentium realium in Dei arbitrio est, et cum natura rerum nihil aliud sit quam consuetudo Dei, ordinarie aut extraordinarie agere aeque facile ipsi est, prout sapientia ejus exigit. Modalia autem accidentia quae ex realibus per necessariam sive metaphysicam consequentiam resultant mutare contradictio sive absurditas est, ideo nec in Deum cadit. Tales autem modi sunt qui sine ulla mutatione reali per solam connexionem exurgunt, quemadmodum relationes; itaque sine absolutis sustentantibus concipi non possunt.
Explicato, quantum fert captus noster, et quantum amoliendae contradictioni opus visum est, Eucharistiae Mysterio, de ipsa communione Eucharistica dicendum est, ubi se nobis quaestio objicit, de communione sub una vel sub utraque specie, quam magnis motibus causam dedisse constat. Et quidem Christum instituisse, panis pariter et vini consecrationem, et corpus ac sanguinem suum sub utriusque speciebus Apostolis dedisse dubium nullum est; eundem morem Corinthiis tradidit Paulus, et frequentavit primitiva Ecclesia ut Orientalis nunc quoque, donec paulatim reverentiae inprimis causa, quia facilius aliquid de liquido perire potest, ut alia taceam, in occidente placuit solam panis speciem communicantibus dari, vini vero a solo sacerdote consecrante sumi. Non tamen id factum est sine insinuatione Sacrae Scripturae, aut exemplo veteris Ecclesiae, nam Emaunticam coenam, ubi sola panis fractio memoratur, de Eucharistia plerique Patres interpretantur; et Episcopi invicem communicantes testandae fraternae caritatis gratia, sibi mutuo Eucharisticum cibum velut unius fidei et consensus tesseram mittebant, ex Roma in Asiam usque, ut taceam sacrum hoc alimentum, quod communicantibus in manus dabatur in itinera et eremos delatum aut alias asservatum. Et cum aliqui credo ut utramque speciem asservare possent, intinctum panis symbolum sumerent, Julius Episcopus Romanus, circa medium seculum quartum eam consuetudinem reprehendit. Et seculo quinto liberam fuisse atque a multis usurpatam sacri calicis praetermissionem exinde apparet, quod Manichaei inter caeteros mixti et latentes semper ita agerent, quibus deprehendendis Leo Pontifex Romanus jussit a communicantibus utramque speciem sumi. Et in eadem sede Gelasius paulo post eos repulit (ex Manichaeorum ut puto reliquiis), qui sumta tantummodo corporis sacri portione, nescio qua superstitione a calice sacrati cruoris abstinebant. Seculo decimo, undecimo, duodecimo coepit intinctio rursus frequentari, ut ex institutis Cluniacensium, Concilio Turonensi, Ivone, ostendit Cassander, sed hoc ob reverentiam, nam Cluniacenses allegant ruditatem novitiorum. Alicubi adhibitum est instrumentum suctorium, ut cessaret metus effusionis, quemadmodum testimoniis doceri potest, hodieque nonnulla talia vasa servantur. Alicubi tamen calix non dabatur populo, quam suo tempore nonnullarum Ecclesiarum fuisse consuetudinem testatur D. Thomas. Et idem Cassander citat Petrum de Palude et Wilhelmum de Monte Lauduno testantes utramque speciem in quibusdam tantum Ecclesiis fuisse retentam, sed magna adhibita cautione; et Richardum de Mediavilla, qui testatur sua aetate tantum majoribus e populo datum calicem, ubi minus effusio timebatur quod et factum est tempore Thomae Waldensis paulo ante Constantiense Concilium, qui refert regibus, praelatis, viris insignibus, majoribus e populo, hoc concessum. Et hinc credibile est retentum ut regibus Galliae saltem cum coronantur utraque species praebeatur. Tandem generaliter recepta est communio sub una specie, et in actis Concilii Constantiensis petunt procuratores synodi, quia quidam sacerdotes laicos sub utraque specie communicare non cessent, ut salubriter Ecclesiae provideatur.
Et quidem negari non potest, sub alterutra specie integrum sumi Christum, vi concomitantiae ut loquuntur Theologi, neque enim caro ejus a sanguine separata est; illud tantum quaeritur an sine peccato liceat a forma recedere, quae in scriptura sacra videtur praescripta. Et fateor si privati hoc egissent, non potuisse absolvi a gravi crimine temeri tatis; nunc vero Ecclesiae usus a tot seculis ostendit inde a primis temporibus creditum posse calicem ob probabiles causas praetermitti. Et Protestantes quidam fatentur, si quis a vino abhorreret eum sola panis communione posse contentum esse. Quaenam autem gravior nunc causa intelligi potest quam evitatio schismatis, et conservatio unitatis Ecclesiae ac publicae caritatis? Itaque pro certo habeo ademtionem calicis, nemini justam causam praebere posse ab Ecclesia recedendi.
Ecclesiae autem Rectores, quod egerunt, bono egere animo, et ex gravi causa; constat enim de liquore cum in minutissimas partes sit divisibilis facilius aliquid perire, cum variis periculis, effusionis, adhaesionisque sit expositus. Unde et panis forma mutata est, et pro grumoso unde aliquid decidere facile possit alius substitutus est. At inquies cur hodie periculum timent, quod Christus, Apostoli et sancti Patres a tot seculis non timuerunt. Verum tenendum est, quod saepius dixi, offensionem et scandalum ex parte ab hominum opinione pendere. Olim autem certum est minus offensos fuisse homines casibus hujusmodi quam hodie fieret. Certum quidem est nihil Christo ejusque sanctissimo corpori posse evenire indigni, sed quicquid id est, visibilibus symbolis tantum obtingere; hodie tamen multo major exterius reverentia erga illa ipsa ostenditur, praesertim ex quo Christum in symbolis corporis sui honorari manifestius pietas populorum probavit quod olim minus frequentabatur. Constat enim in ritibus sacris ac divino cultu quaedam non necessaria temporibus variare.
An autem nunc praestet calicem reddi populis hoc est an non praeponderent rationes quas tot principes et nationes allegarunt id quidem definire non pertinet ad privatos, sed ad Ecclesiae rectores, maxime autem ad summum Pontificem, cui et Concilium Tridentinum totum hoc negotium reliquit. Sane ab aliquot seculis integrae nationes usum calicis restitui postularunt, partim et impetrarunt, ut Bohemi olim et jam dudum Graeci catholici in ditione Venetorum, imo in ipsa urbe Roma. Notumque est quid Legati Imperatoris, Regis Galliae, Ducis Bavariae, principum sane catholicorum, solicitarint apud Pontificem Maximum et synodum Tridentinam; et quid ipse postremo Pontifex concesserit precibus imperatoris, de quo legi Cassander potest. Et putem si hodie hujusmodi indulgentia reconciliari posset aliqua gens vel certe magnum Ecclesiae bonum procurari pontificem non difficilem fore. Interea si forte peccarent Rectores Ecclesiae nimia severitate, ipsorum id periculo foret, neque ad subditos perveniret crimen, quos par est obedire in illis circa quae data est Rectoribus statuendi potestas. Rectorum autem est dare operam ut potestate sua bene utantur. Nihil autem dubito de rebus hujusmodi statuere posse eos qui praesunt, iisque parendum potius quam schisma faciendum esse, quod super omnia pene mala grave malum Augustinus ostendit. Ecclesiae quidem potestas definiendi late porrigitur, ad ea etiam (sed certo modo) quae juris divini positivi sunt; ut patet ex mutatione sabbati in dominicam diem, permissione sanguinis et suffocati, canone librorum sacrorum, abrogata immersione in baptismo, matrimoniique impedimentis, quae partim ipsi protestantes, sola Ecclesiae autoritate, quam in aliis spernunt, tuti sequuntur.
Adoratio Sacratissimi Eucharistiae Sacramenti, tametsi non semper aeque usitata fuerit, laudabili tamen pietate recepta est. Primi enim Christiani in omnibus quae ad externam cultus demonstrationem pertinent summa simplicitate utebantur, quae quidem reprehendi non potest, intus enim animi vera pietate flagrabant. Cum vero paulatim refrigesceret zelus, necessarium fuit adhibere exteriora signa ritusque solennes instituere qui officii admonerent ardoremque devotionis resuscitarent, praesertim ubi magna ratio aut occasio esset; nulla autem facile major praeberi Christianis potest quam quae sese offert in divino hoc sacramento ubi Deus ipse nobis praesentiam assumti corporis prae stat. Etsi enim semper et ubique aequaliter adsit substantia pariter et auxilio, tamen quia nobis impossibile est semper et ubique cogitatione expressa in ipsum dirigere mentem, et perpetua honoris signa dare; prudentiae est in divino cultu ordinando, ut certa tempora, loca, causae, occasiones designentur. Et cum Deus assumserit humanum corpus in personae suae unitatem, ipse nobis peculiarem maximeque insignem adorandi occasionem praebuit; neque enim dubium est, quin omnes recte et congruenter adorarent apparentem visibili Christi forma Deum; idemque est ubi constaret adesse Christum corpore suo (nam divinitas semper et ubique adest) etsi invisibili ratione. Hoc autem certo utique constat evenire in Sacratissimo Sacramento. Itaque si unquam tum certe maxime conveniens fuit adorationem institui, recteque adeo introductum est, ut in sacramento Eucharistiae externi Christianorum cultus quasi summum fastigium collocaretur, quod ad supremum etiam cultum Christianorum internum, hoc est divinum amorem inflammandum, et caritatem testandam atque nutriendam a Salvatore est institutum. Voluit enim nos Dominus cum ultimae voluntatis suprema mandata in novissima coena daret sui meminisse (ut solent desiderare, qui amant atque amantur) et nos invicem amare, tanquam membra unius corporis sui, cujus nos omnes participes fecit. Itaque Eucharistia semper usa est Ecclesia tanquam tessera unitatis, neque ad ejus mysteria quasi intimos Christianismi recessus nisi probati purgatique admittebantur. Alios enim ne interesse quidem mysteriis fas erat. Adorasse autem et veteres constat, et sane Ambrosius atque Augustinus illud psalmi adorate scabellum pedum ejus de adoratione carnis Christi in mysteriis interpretantur.
Denique ex quo respectus paganorum cessavit, qui vel occuli mysteria vel a quibusdam
externis signis quae poterant offendiculo esse infirmis, aut speciem paganismi
dare, abstineri suadebat, placuit in occidente praesertim, ubi sane nec Saracenorum haberi
rationem opus erat, ut quicquid in externo cultu exquisitissimum est, paulatim sacramento
venerabili decerneretur. Hinc non tantum ad elevationem ejus consecratione facta procumbi
placuit, sed et constitutum est, ut cum maximo honore vel ad infirmos portaretur,
vel alias circumgestaretur, ut in publica causa vel alias subinde exponeretur, ut quotannis
peculiari festo, cum maxima velut triumphantis Ecclesiae laetitia divinum pignus in terris
coleretur. Atque haec sane convenienter recepta esse adeo manifestum est, ut Lutherani
quoque adorationem in ipsa perceptione Eucharistiae exhibeant, quanquam ultra non
progrediantur, quia extra usum manducationis
Cum autem Ecclesiae institutum improbant, reapse vel abusus tantum ipsi Ecclesiae
improbatos, vel suas quasdam imaginationes impugnant. Putant enim terrena symbola a
Catholicis adorari, et cum fateantur substantiam panis ab adorationis objecto expresse
excludi, quam Ecclesia
Superest ut Sacrificium Missae explicemus quod in Eucharistiae Sacramento contineri semper docuit Ecclesia. Est autem in omni sacrificio tum qui offert, tum quod offertur, tum causa offerendi. Offerens autem in hoc Altaris Sacramento, est sacerdos. Et quidem summus sacerdos est ipse Christus, qui sese non tantum semel in cruce obtulit, cum pro nobis pateretur, sed et perpetuo ad seculi usque consummationem sacerdotale suum officium exercet, et nunc quoque se Deo Patri pro nobis offert per ministerium sacerdotis sive presbyteri. Diciturque proinde in scriptura sacerdos in perpetuum secundum ordinem Melchisedech, qui cum panem et vinum obtulisse dicatur, nihil manifestius esse videtur quam sacrificium Eucharisticum in eo praefigurari, ipsa scriptura allegoriae praeeunte. Res autem oblata sive victima aut hostia est ipse Christus cujus caro et sanguis sub specie symbolorum utique immolationis atque libamenti officium subit; nec video quid hic desit ad veram sacrificii rationem. Quidni enim id quod sub symbolis praesens est Deo offerri possit, cum panis et vini species ad oblationem aptae sint, et in his constiterit Oblatio Melchisedeci, et quod sub his in Eucharistia continetur, sit omnium rerum pretiosissimum Deoque offerri dignissimum. Itaque hoc pulcherrimo invento divina benignitas egestatem nostram juvit, ut afferre possimus aliquod munus quod Deus aspernari non possit. Et cum ipse infinitus sit, quicquid autem alias a nobis proficisci potest ad infinitam ejus perfectionem nullam proportionem habeat, nullum libamentum placando Deo par inveniri potuit, quam quod infinitae et ipsum perfectionis esset. Mirabili enim ratione fit, ut Christus in hoc Sacramento quoties consecratio fit se nobis semper redonans, semper denuo offerri Deo possit, eoque modo perpetuam efficaciam suae primae oblationis, quae in cruce facta est, repraesentet atque obsignet. Neque enim aliqua nova hujus sacrificii propi[ti]atorii repetiti ad remissionem peccatorum efficacia est, efficaciae passionis superaddita, sed vis ejus in primi illius cruenti sacrificii quod semel omnia consummavit repraesentatione atque applicatione consistit, cujus fructus divina est gratia, quae ad illos pervenit qui tremendo huic sacrificio intervenientes oblationem cum sacerdote digne celebrant. Et cum praeter remissionem aeternae poenae, et donationem meriti Christi in vitae aeternae spem, multa alia a Deo salutaria petere possimus pro nobis aliisque vivis aut mortuis, et ex his quae peti possunt potissimum sit mitigatio paternae castigationis, quae omni peccato debetur, etiamsi poenitens in gratiam receptus sit, utique manifestum est nihil in omni cultu nostro esse pretiosius et ad impetrandum efficacius, quam sacrificium hujus divini Sacramenti, cui ipsum corpus Domini praesens intervenit. Neque enim Deo gratius quicquam et cujus suavior odor sit, a nobis, si mundo corde ad hanc aram accedamus, immolari potest. Et praeclare Bernardus totum quod dare possum, miserum corpus istud est, id si minus est, addo et corpus ipsius.
Porro Sacrificium hoc ipsa sacra scriptura comparatione Melchisedeci cum Christo in psalmo 110, et Epistola ad Ebraeos manifeste innuit, quemadmodum jam attigimus, ut de jugi sacrificio Danieli memorato aliisque locis nihil dicam; et sane conveniens erat religionem christianam sine sacrificio non esse, et oblationem nostram in veteris testamenti sacrificiis tantum praefiguratam quemadmodum omnium dignissima et perfectissima est, ita et jugem ac perpetuam esse, cum et summi sacerdotis nostri officium sacerdotale perpetuum esse in psalmo supradicto insinuetur. Et vero veteres passim haec ita interpretantur, et mundam quoque oblationem de qua Malachias loquitur, jam Justinus martyr et Irenaeus ut de Augustino et posterioribus nihil dicam eucharistiae accommodarunt. Denique innumera sunt loca sanctorum Patrum quibus dicitur Christum quotidie in Sacramento populis immolari ut ait Augustinus, incruentum sacrificium esse, quando id quod confectum est nominamus corpus et sanguinem Christi, ut ait Cyrillus, in pane supersubstantiali, simul esse holocaustum et medicinam, ut ait Cyprianus. Quaeque alia passim prostant.
Cum vero in honorem sanctorum celebrari missae dicuntur, hoc non cavillatorie, sed ex mente dicentium interpretandum est. Nam uni Deo sacrificatur, unius Dei potissimum honor quaeritur, nec sancti nisi ut amici Dei coluntur. Interim sancti alicujus utique honori datur, quod aliquando illo ipso tempore et loco potissimum, et singulariter celebratur sacrificium, quo et laudes sancti commemoramus, et preces atque intercessionem expetimus; quibus a Christi merito et oblatione omnis dignitas sua qualiscunque conciliatur; sacrificium ergo divinum non magis sancto tribui dicendum est, in ejus festo aut in altari vel basilica quae ab ipso nomen habet, quam officium divinum quod in electione aut coronatione fit, regi dicatum est, quamvis ad ejus honorem pertinere non negetur.
Porro cum jugis sacrificii tanta sit dignitas atque utilitas receptum denique est, ut creberrime Deo offeretur pro fidelium necessitatibus, etiamsi non semper accederet dispensatio. Olim quidem omnes qui sacrificio intererant, etiam communionis participes fiebant, paulatim vero ad paucos redacta est communio, ex quo primae pietatis fervore diminuto, merito timeri coeptum est, ne crebior perceptio et promiscua distributio venerationem diminueret, multisque peccandi occasionem faceret. Si enim nunc quoque omnes fideles post celebrata mysteria, ad mensam domini accederent, quis dubitat plurimos indigne manducaturos. Nunc autem per intervalla temporum ad hanc coenam venientibus praeparandi spatium datur, ne sine veste nuptiali reperiantur. Non ideo tamen honori divino aliquid detrahendum fuit, quia communicantes non semper habebantur. Quare ex quo sanctissimum sacrificium in omnibus ecclesiis quotidie celebrari laudatissima pietate institutum est, consequens fuit ut, sufficere judicaretur perceptio offerentis sacerdotis, atque haec missarum quas privatas vocant origo est. Quarum fructu sane maximo privari Ecclesiam, cum divini honoris detrimento; aequum non est. Nec quia diu illis caruit Ecclesia Christi, hodie cum summa offensione fidelium praeclara instituta sunt abolenda, nec protinus ad veterem simplicitatem in externis redeundum est, nisi forte ab his qui intus primorum Christianorum pium ardorem sese praestare posse non temere confidunt. Quales utinam multi essent.
De aquae admistione, de azymo aut fermentato, de lingua qua celebratur divinum officium, deque sacris caeremoniis pie introductis non est quod multa dicam. Constat enim de his statuendi potestatem penes Ecclesiam esse. Modo decor servetur, et eorum quae submisse et lingua sacra dicuntur notitia et interpretatio fideli populo non desit. Uti certe nunc nihil in eo genere desiderari potest, ex quo complures libelli vernaculi prodiere, in quibus canon missae et quicquid ad rem divinam pertinet, abunde explicatur.
Expositis controversiis potioribus, quae circa sanctissimam Eucharistiam motae sunt, caeteris Sacramentis minore multo prolixitate defungi poterimus. Et quidem quae ad Sacramentum poenitentiae pertinent, magnam partem attigimus, cum de remissione peccatorum et justificatione hominis diceremus; semper enim in adulto, qui Deo reconciliatur opus est poenitentia, sive cum primum sacro lavacro initiatus in Ecclesiam recipitur, sive cum denuo maculatus per sacramentum absolutionis mundatur, cui peculiariter poenitentiae appellatio adhaesit. Est autem profecto magnum Dei beneficium, quod Ecclesiae suae potestatem dedit remittendi et retinendi peccata, quam Ecclesia per sacerdotes exercet, quorum ministerium sine magno peccato contemni non potest. Eaque ratione et jurisdictionem Ecclesiae confirmat Deus et munit atque in refractarios armat, dum rebus ab ea judicatis executionem commodare promittit; magno schismaticorum malo, qui Ecclesiae autoritatem spernentes et bonis ejus carere coguntur.
Porro utraque remissio quae vel in baptismo vel in confessione fit aeque gratuita est, aeque fide Christi nititur, aeque poenitentia in adultis indiget, sed hoc interest, quod illic praeter ablutionis ritum nihil a Deo peculiariter praescriptum est, hic vero mandatum est, ut qui mundatus esse vult se sacerdoti ostendat, peccataque confiteatur, et subinde sacerdotis judicio aliquam castigationem subeat, quae admonitionis alicujus loco imposterum esse possit. Et cum Deus sacerdotes constituerit medicos animarum, voluit patere ipsis mala aegroti et nudari conscientiam. Unde sapienter Ambrosio poenitens Theodosius dixisse fertur: tuum est pharmaca ostendere et miscere, meum suscipere. Pharmaca autem sunt leges quas imponit sacerdos poenitenti, tum ut sentiat praeteritum malum, tum ut vitet futurum, eaque satisfactionis nomine designantur, quia grata Deo haec obedientia est sese castigantis, et poenam temporalem mitigat vel tollit, quae alioqui a Deo expectanda esset. Totum autem hoc institutum divina sapientia dignum esse negari non potest, et, si quid aliud hoc certe in Christiana religione praeclarum et laudabile est, quod et Sinenses ac Japonenses sunt admirati, nam et a peccatis multos deterret confitendi necessitas, eos maxime qui nondum obdurati sunt, et lapsis magnam consolationem praestat, ut adeo putem pium, gravem et prudentem confessarium magnum Dei organon esse ad animarum salutem, prodest enim consilium ejus ad regendos affectus, ad animadvertenda vitia nostra, ad vitandas peccatorum occasiones, ad restituendum ablutum, et reparandum damnum datum, ad dubia eximenda, ad erigendam mentem afflictam, ad omnia denique animae mala aut tollenda aut mitiganda. Et cum fideli amico vix quicquam in rebus humanis praestantius reperiatur, quanti est eum ipsa Sacramenti divini inviolabili religione ad fidem servandam opemque ferendam astringi? Quamvis autem olim ubi major erat fervor pietatis, publica confessio et poenitentia inter Christianos usurparetur, nihilominus ut infirmitati nostrae consuleretur placuit Deo ut per Ecclesiam ostenderetur fidelibus sufficere confessionem privatam apud sacerdotem, adhibito silentii sigillo, quo magis confessio Deo facta ab omni humano respectu sequestraretur. Neque ideo minus divini juris erit confessio, quemadmodum statuit et praescripsit Ecclesia, licet circa modum ejus variatum esse diversis temporibus constaret. Nam multa Deus circa Sacramentorum suorum dispensationem Ecclesiae suae statuenda ordinandaque reliquit, non quod Ecclesia facere directe possit ut aliquid divini juris sit, sed quod Deus ipse conditiones quasdam et circumstantias eorum quae divini juris sunt, ex Ecclesiae dispositione, suspendit, ut exemplo impedimentorum matrimonii jam monuimus. Idem ergo circa formam judiciarii processus cujus exercendi potestatem clavibus concessis Christus ecclesiae dedit, recte dicetur. Id ipsum enim de jure divino est, ut absolutionem non consequatur qui Ecclesiae judicium contemnit et quas illa conditiones sive in confitendo exigit, sive post confessionem imponit, negligere audet.
Hinc etiam in pontifice maximo et episcopis potestas est statuendi casus reservatos, qui a quovis sacerdote remitti non possunt, nisi in periculo mortis; et praescribendi canones poenitentiales et definiendi quantum opus sit ad sufficientem confessionem, ut singulares peccatorum circumstantiae enumerentur; quibus legibus a confitente temere neglectis, utique etiam ob peccatum mortale novum atque adeo impoenitentiam, irrita absolutio esset.
Illa gravis quaestio superest, utrum ad Sacramentum poenitentiae opus sit perfecta contritione, sive amore Dei super omnia an vero attritio sufficiat; equidem in confesso est, quemadmodum et superius attigimus, eum qui actum amoris illius supremi, vel certe contritionem intuitu divini amoris exerceat, in quo votum sacramenti vel expresse vel virtualiter comprehendatur, etiam ante confessionem absolvi. Fatendum etiam est aliquam facilitatem majorem fidelibus a Sacramento ipso praestari debere, in qua potissimum Sacramenti hujus virtus consistit. Omnibus ergo expensis rectissime etiam ad Concilii Tridentini mentem dici posse videtur: quamvis attritio seu imperfecta poenitentia, quae non amore Dei puro, sed metu poenae aut spe vitae aeternae, aliisque ex causis similibus nata est per se ad justificationem perducere nequeat, superveniente tamen Sacramento accedere ipsam gratiam, hoc est radium infusum gratiae divinae caritatis, qui contritioni aequivalet, et virtute meriti Christi peccata delet, ut adeo ratum maneat divino amore, sive is studio hominis a Deo excitato atque adjuto, sive peculiari Sacramenti virtute obtineatur ad justificationem poenitentis opus esse.
Satisfactiones pro peccatis, quas quisque vel jussu sacerdotis, vel spontanea pietate suscipit, duplicem vim habent, unam ut animae medeantur, et prophylactica sint contra recidivam, alteram ut divinam castigationem mitigent, quae sive in hac vita, sive postea ex justitiae rationibus irrogatur. De quo pluribus dicemus in loco de purgatorio. Ac de his satisfactionibus sapienter S. Gregorius M. qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam studeat licitis abstinere, quatenus per haec conditori suo satisfaciat. Huc etiam ob cognationem argumenti referri possunt castigationes et carnis mortificationes, aliaque exercitia aut opera utilia cum aliqua molestia conjuncta, non ob expiationem commissi delicti, sed simpliciter ob praeventionem futuri, animaeque emendationem suscepta. Quae quidem non reprehendi sed laudari et commendari debent; cum magnum fructum habeant et Deo placere luculentis scripturae testimoniis doceantur et sane non inepte dicebant veterum Hebraeorum sapientes, quasi saepem aut aggerem legi circumdari debere, hoc est utiliter a licitis abstineri, ut a confinio illicitorum magis removeamur; et unumquemque sibi ipsi legislatorem recte fieri, praescriptis quibusdam velut formulis et observationibus sive cautionibus, tanquam custodiendae innocentiae munimentis. Abesse autem debet pharisaica opinio sanctitatis, nec in operibus nostris sed gratia ac misericordia domini fiducia omnis nostra reponi debet. Quicquid enim boni praestiterimus, munus domini et nostrum officium fuit; et quantacunque solutio nostra sit, imperfecta erit; quicquid enim nobis restat, adhuc Dei est. Atque haec nunc quidem de poenitentiae Sacramento sufficere possunt.
De Unctione infirmorum non est cur multis nunc disputemus. Verba habet scripturae sacrae, interpretationem Ecclesiae, cui pii et catholici homines tuto fidunt, nec video quid in eo more quem recepit Ecclesia reprehendi a quoquam possit. Si demus olim et donum sanationis saepe affuisse, cujus usus nunc cum aliis extraordinariis beneficiis stabilita Ecclesia infrequentior factus est, semper tamen ne tunc quidem sanatos fuisse credendum est qui ungebantur. Superest igitur saltem hodieque efficacia illa salutaris perpetua et nunquam fallens, quae ad animam ipsam bene dispositam pertinet atque a Jacobo Apostolo additur, quando hujus Sacramenti usum describit, et in peccatorum remissione ac fidei virtutisque munimento collocatur, quo nunquam magis opus est, quam in vitae periculo ac terroribus mortis ad ignea tela satanae tum maxime ingruentia repellenda.
Sacramentum ordinis sive Hierarchiae Ecclesiasticae est, quo officium et potestas ecclesiastica sive spiritualis suis gradibus distincta certis hominibus confertur, quorum ministerio utitur Deus ad Sacramentorum suorum gratiam dispensandam hominesque alios docendos regendos et in unitate fidei et obedientia caritatis retinendos addita vi cujusdam jurisdictionis quae in clavium usu potissimum comprehenditur. Pertinent autem ad pastorum Ecclesiae Hierarchiam, non tantum sacerdotium et hujus praeparatorii gradus, sed et Episcopatus, et ipse primatus Maximi Pontificis, quae omnia divini juris esse credendum est. Quandoquidem sacerdotes per Episcopum ordinantur, et Episcopus et maxime is cui universalis Ecclesiae cura commissa est, potestatem habet sacerdotis munus moderandi ac limitandi, ut jus clavium in quibusdam casibus reservatis non tantum non licite, sed nec valide exercere possit. Praeterea Episcopus et super omnes qui oecumenicus dicitur ac totam Ecclesiam repraesentat potestatem habet excommunicandi, et privandi Sacramentorum gratia ligandique ac peccata retinendi, et rursus solvendi et recipiendi. Neque enim in clavium jure tantum jurisdictio voluntaria continetur, quae sacerdotis est in confessionali, sed et procedi potest ab Ecclesia in invitos, et qui Ecclesiam non audit ejusque mandata, quantum per salutem potest non servat, velut Ethnicus et publicanus haberi debet et regulariter accedente ad terrenam coelesti sententia suae animae malo vim Ecclesiasticae potestatis experitur, cui Deus ipse accommodat quod in jurisdictione omni ultimum ac supremum est, hoc est executionem.
Ut autem vis Hierarchiae melius intelligatur, sciendum est omnem Civitatem sive Rempublicam adeoque et Ecclesiasticam considerari debere ut Corpus civile, sive unam personam moralem. Id enim interest inter coetum plurium, et unum corpus quod coetus per se ex pluribus unam personam non facit, corpus vero personam constituit, cui proprietates et jura varia competere possunt distincta a juribus singulorum. Unde et jus corporis vel collegii in uno conservatur, coetus autem necessario in pluribus consistit. Porro personae sive naturalis sive moralis natura est, ut habeat aliquam voluntatem, ut nempe sciri possit, quid ipsa velit; itaque, si forma regiminis sit Monarchica, voluntas monarchae est voluntas civitatis; sin polyarchica sit, tunc alicujus collegii vel concilii, sive id ex aliquibus, sive ex omnibus civibus constet, voluntas, quae sive per numerum suffragiorum, sive per alias certas conditiones cognoscitur, censetur voluntas civitatis esse.
Cum igitur Deus optimus maximus Ecclesiam constituerit in terris, tanquam civitatem sacram super montem positam, sponsam suam immaculatam, et voluntatis suae interpretem, cujus unitatem per totum orbem caritate colligandam usque adeo commendavit et quam audiri jubet ab omnibus qui ethnicis aut publicanis aequiparari nolunt, consequens est ut modum constituerit, quo voluntas Ecclesiae interpres voluntatis divinae cognosci possit. Et hunc jam tum Apostoli ostendere qui corpus Ecclesiae initio repraesentabant. Hi enim concilio Hierosolymis coacto, sententiam suam explicantes, inquiunt: visum est Spiritui Sancto et nobis. Neque hoc privilegium assistentis Ecclesiae Sancti Spiritus, Apostolorum morte cessavit, sed usque ad consummationem seculi durare debet, atque in toto corpore Ecclesiae per Episcopos tanquam Apostolorum successores fuit propagatum.
Quoniam autem non semper nec frequenter haberi potest concilium, nam Episcopi
populos quibus praesunt crebro deserere non possunt, et tamen semper persona Ecclesiae
vivere ac subsistere debet, ut voluntas ejus possit cognosci, consequens fuit ipso divino
jure, et memorabilibus admodum Christi ad Petrum verbis (quando claves regni coelorum
specialiter commisit, pariter ac cum oves suas pascendas tribus vicibus emphatice commendavit)
insinuatum atque in Ecclesia creditum est ut unus inter Apostolos, hujusque
successor unus inter Episcopos majore potestate exornaretur, ut per eum tanquam visibile
centrum unitatis colligari corpus Ecclesiae, praevideri communi necessitati, convocari, si
opus, concilium et convocatum dirigi, et tempore interconciliari dari opera posset, ne
quid res fidelium publica detrimenti caperet. Et cum Petrum Apostolum in principe orbis
terrarum urbe Roma et Ecclesiam gubernasse, et martyrium subiisse, et successorem sibi
designasse constanter veteres tradant, neque ullus alius Episcopus unquam ea ratione
venerit, Romanum caeterorum principem merito agnoscimus. Itaque saltem illud certum
esse debet in omnibus quae moram concilii universalis non ferunt, aut concilium universale
non merentur, interim eandem
Haec tamen omnia intelligenda sunt salvo jure terrenarum potestatum, quod Christus
non sustulit; etsi enim Christiani principes non minus Ecclesiae obedientiam debeant,
quam minimus quisque fidelium, tamen nisi ipso jure regni aliter provisum actumque
esse constet; Ecclesiastica potestas eo extendenda non est ut subditos in veros dominos
armet. Ecclesiae enim arma sunt lacrymae et preces. Et haec optima tutissimaque secularis
atque Ecclesiasticae potestatis collimitatio est primitivae Ecclesiae exemplo, ut Deo
ejusque ministris quidem potius sit obediendum, terrenis tamen potestatibus non sit
resistendum, sed si prava imperent, quidvis potius patiendum, dummodo sine certa fidei
pernicie fieri possit. Nec diffiteor interim et principibus ac populis Christianis aliquam,
eamque sane maximam, debere esse curam sacrorum, ita tamen, ut nec manus cum arcae
admoveant, nec thuribulum cum Usia capiant, sed auxilio suo juvent Ecclesiam quo
melius puritatem atque unitatem servet, ac jure suo utatur. Quibus observatis, imperium
De discrimine episcopi et presbyteri utrum et quatenus a jure divino proficiscatur, in Ecclesia quidem nulla magnopere dubitatio aut obscuritas est, protestantes vero non tantum contra Ecclesiam contendunt, sed et inter se. Scimus enim Episcopales in Anglia et Scotia contra presbyterianos autoritate tum scripturae tum veteris Ecclesiae divini privilegii praerogativam tueri. Et sane discrimen Apostolorum ac reliquorum discipulorum et Christus ipse instituit, et post ascensum ejus in coelum communis consensus ex magistri disciplina servavit, et Apostolos sibi successores Episcopos constituisse Ecclesia tenuit. Itaque Aërius quidam pro haeretico habitus est, quod Episcopi et presbyteri munera confudisset. Hieronymus tamen alicubi dicere videtur differentiam Episcopi et presbyteri ab Ecclesiastico esse instituto, magis consuetudine quam dispositionis dominicae veritate. Et scribit: idem facere Episcopum quod presbyter facit. Alibi tamen limitationem adjecit: quid, inquit, facit, excepta ordinatione Episcopus quod presbyter non facit. Fortasse igitur transigi cum Hieronymo potest, ut Episcoporum quidem autoritas seu gubernatio, qualis tunc erat et nunc quoque est ab Ecclesia recepta, potestas autem spiritualis ordinaria quae potissimum in jure ordinandi consistit ex Christi instituto ut Apostolis ita Episcopis reservata esse intelligatur. Nam confirmationis administrationem facilius subinde presbyteris concessam constat. Licet enim fingamus nihil Apostolica traditione contineri de potestate Episcoporum excommunicandi presbyteros, et ligandi hos quos presbyteri solverunt, etiam sine aliorum presbyterorum suffragiis, quia tamen Ecclesiae potestas supra presbyteros divini juris est, hanc illa per episcopos exercere posset et fortasse debuisset, neque enim alia commoda ratio apparet. Quodsi igitur Hieronymum putaremus gradus quosdam in divino instituto agnovisse, et ubi ex ejus sententia Ecclesiae autoritas ad divinae traditionis complementum accedere debuit, institutum humanum appellasse, condonari ea libertas viro summo posset, quae tamen non temere imitanda est et simplicius est dicere ipso jure divino ordinario Episcopum presbyterumque functionibus discerni. Caeterum quae ad electionem nominationemque pertinent humana autoritate constitui possunt, modo id cum ratione et ex usu Ecclesiae fiat.
Etsi autem jus divinum ordinarium pro certo habendum sit, multi tamen disputant, quid fieri possit in summa quadam necessitate. Fingunt Christianum sive presbyterum tantum sive etiam plane laicum ejici tempestate in litus insulae remotae, et multos ad Christum convertere, neque illi cum reliquo Christiano orbe communicandi copiam esse: quaeritur an presbyter ordinare presbyteros possit, ne ipso extincto sacramentorum admodum ad salutem necessariorum beneficio careant novi Christiani. Et quidem Frumentium narrant apud Aethiopes quadam egisse ante Episcopatum quae necessitate excusabantur, cum tamen laicus esset. Quodsi igitur Apostolus gentis ne presbyter quidem ordinatus sit, quaeritur an Ecclesia nova Deum implorante spondere ille sibi aliisque desuper presbyterii et connexorum Sacramentorum gratiam possit. Fuere enim quidam veterum quibus persuasum fuisse verisimile est in necessitatis casu non tingere tantum sed et offerre posse Christianum quemvis, quemadmodum indicare videtur locus Tertulliani. Verum mihi istas quaestiones privatim definire neque necessarium videtur neque tutum. Praestat supremam curam Ecclesiae atque animarum Deo relinquere, cujus misericordia nullis limitibus circumscripta semper aget quod in summa fieri praestat. Interea tutissimum est a linea ordinationis non discedere, quae per Apostolorum successores continua propagatione gratiam ministerii ad nos usque deduxit.
Postremum superest Matrimonii Sacramentum quod ex primaeva institutione atque destinatione Dei pariter et contrahentium esse unius viri atque unius foeminae conjunctionem inseparabilem Christus optimus divinae legis interpres docuit. Nihilominus dispensatione divina in Veteri Testamento concessa est polygynia, sive ut uni viro multas simul uxores habere permitteretur; itemque potestas divortii, ut discedere a se invicem conjuges, et aliud conjugium inire possent. Christus autem monuit hoc non nisi ob duritiam cordis hominum fuisse concessum, adeoque ex divina lege rectius intermitti. Merito igitur in Ecclesia sublata est polygamia, quam nulla hodie inter nos necessitatis ratio excusare potest. Sed quid dicemus de nationibus infidelibus, si quae ad Christum converti possent indulgentia polygamiae dudum inolitae eaque negata vel solam hanc rationem tanto bono adhuc obstare appareret. Mihi quidem tutius videtur pontifici maximo eam rem definiendam relinquere. Illud tamen pronuntiare ausim, si pontifici e re videretur concedere polygamiam regno Sinarum, si quidem ad Christi fidem ea ratione adduci possit (constat enim hanc Christianorum legem institutis ejus populi vetustissimis contrariam inter potissima fidei impedimenta illic censeri) nihil doctrinae Christi adversum esse facturum. Ipsum enim Dei nomine salutem populorum curare convenit, quando nunc nova revelatio frustra expectaretur. Itaque divino exemplo praeeunte rationeque habita cordis humani non male, opinor, ob tantum bonum concederet hanc non intolerabilem Deo visam in ipsis sanctis imperfectionem, quando non tam novam legem tulisse hic Christum, quam veterem recte interpretatum esse constat.
De divortio frequentius inter Christianos difficultates incidunt. Saepe enim sive ob adulterium sive ob alias graves causas necessitas conjugibus imponitur a se invicem discedendi. Et cum difficile sit efficere ut se contineant, quaeritur an majoris mali vitandi causa indulgere novum Conjugium Ecclesia possit. Quidam intuitu humanae infirmitatis faciliores se praebent, cum melius sit nubere quam uri, ne forte homines in aeternae salutis periculum incidant, si districtius prohibeantur conjugii usu, alii saltem duas admittunt divortii veri causas adulterium et desertionem, praesertim cum in adulterii casu verba Christi favere videantur. Plerique nullam rationem tanquam divina lege satis approbatam admittendam censent qua vinculum matrimonii rati et carnali copula consummati ita dissolvatur, ut novi conjugii omnimoda atque omni reprehensione carens licentia fiat. Quorum hodie potior est autoritas. Quoad indulgentiam tamen quam Deus in hoc genere praeceptorum sibi suaeque Ecclesiae servavit, variavit pia antiquitas, nam ex imperatorum Christianorum legibus constat, fuisse permissa divortia etiam ab optimo imperatore Theodosio Magno, aliisque. Episcopos tamen aliquando desiderasse, ut lege imperiali prohiberentur, patet ex Concilio Milevitano. Nihilominus metu incontinentiae ipsa Ecclesia aliquid in hoc genere saepe indulsit, et ut Concilia Elibertinum, Triburiense, atque alia quae Gratianus citat, taceam ipse Ambrosius vir sanctissimus viro, inquit, licet ducere aliam si dimiserit uxorem peccantem, et notum est quid rescripserint Zacharias et Gregorius Pontifices Romani.
Nihilominus praevaluit tandem severior Augustini sententia ad id contendens quod rectius et melius est; eamque in Milevitano Concilio expressam et praxi Ecclesiae roboratam ipsa Synodus Tridentina denique nonnullis etiam verbis retentis confirmavit, cujus ita habet canon: si quis dixerit Ecclesiam errare cum docuit et docet (juxta *Evangelicam et Apostolicam doctrinam) propter adulterium alterius conjugum, matrimonii vinculum non posse dissolvi*, etc., Anathema sit. Ubi tamen temperamento synodus usa est, ut non eos damnaret qui contrarium sensere, quales fuere viri magni complures sed tantum eos, qui Ecclesiam hic errare dicerent; quorum pertinaciae merito dicitur Anathema. Hoc tamen non ita accipiendum esse arbitror, quasi Ecclesia, quae etiam ob maximas rationes polygamiam indulgere posset, divortium non posset, sed hoc statuitur secundum expressam Christi sententiam, divortium non minus quam polygamiam divinae legis primaevae scopo contrarium esse, quae tantum duos colligat in carnem unam, et quod Deus conjungit, non vult ab homine separari; ita tamen ut ipso Christo teste ob duritiem cordis aut infirmitatem humanam, praeeunte divino exemplo ex magna ratione vel necessitate dispensatio concedi possit, quemadmodum circa votum dispensari potest. Nam cum multo majora Ecclesiae Christianae dederit Deus, non est putandum aliquid ad salutem utile aut necessarium in hoc genere negasse, aut minorem ei potestatem reliquisse quam veteribus concesserat, ante Christi adventum, licet voluerit ut majore cautione Ecclesia Novi Testamenti hoc suo jure uteretur, omnique conatu fideles a pharisaicis observationibus literae, ac justitia exteriore, ad majorem interioris pariter atque exterioris hominis puritatem ac verum sensum divinae legis a se tum in aliis capitibus tum circa naturam matrimonii explicatum revocaret. Scire enim debent fideles etiam tolerabilia quaedam sibi, quantum licet vitanda esse, si vitam Christiana sanctitate dignam vivere velint.
Itaque praestat in his omnibus Ecclesiae judicium sequi et potestatem agnoscere, quae etiam circa impedimenta matrimonii elucet. Proinde si olim Pontifex Maximus Henrico VIII. Angliae Regi etiamsi constitisset primum cum Catharina matrimonium fuisse ob antecessoris sui dispensationem validum, divortii facultatem et novi cum Anna conjugii jus indulsisset, eaque facilitate Regnum Ecclesiae conservasset, vel nunc pontifex Sinense imperium in fidem reciperet, permissa polygamia, quae sine maxima rerum conversione in tanto populo subito aboleri non posset; vel etiam cum pontifex in gradibus a Deo et Ecclesia regulariter prohibitis dispensationem ex gravi causa concedit; non puto, sine temeritate vel dispensandi jus negari, vel consilium ejus reprehendi posse. Licet enim protestantes Ecclesiae potestatem circa interpretationem divinae legis ac dispensationem Sacramentorum in dubium revocent, et speciatim contendant matrimonia in gradibus omnibus, cap. 18 et 20 Levitici et cap. 27. Deuteronomii prohibitis, esse contra jus divinum indispensabile, quia Deus pronuntiat se gentes propter incestas illas conjunctiones punire, attamen cum Deus ipse ostenderit quosdam gradus aut his pares indulgentiam recipere, ut quando eandem duobus fratribus successive copulari etiam jubet, ut taceam quod Jacobum duas sorores simul ducere permisit, Ecclesia merito judicavit omnes gradus praeter primum dispensationem ex causa hodieque recipere posse, quae quanta esse debeat, rectorum Ecclesiae et dispensationem petentium conscientiis permissum est. Eadem Ecclesia etiam nova impedimenta statuere potest, quae contractum matrimonii irritum faciant, quod etiam alicubi sibi secularis potestas tribuit. Unde lege in Gallia lata matrimonia liberorum invitis parentibus contracta, censentur ipso jure nulla; quia scilicet consensus legitimus contrahentium quasi materia Sacramenti est, quis autem legitimus sit a legibus civilibus pendere videatur. Caeterum jure divino ad validitatem matrimonii requiri consensum parentum nuspiam extat, tametsi is sine gravi peccato non negligatur.
Caeterum etsi Matrimonium sit Sacramentum, et irreprehensibile censeri debeat, fatendum tamen est, ob manifestas rationes et consensum populorum et verba expressa Scripturae Sacrae plus laudis habere coelibatum caste servatum. Nam et mens solutior est ad coelestium rerum contemplationem, et animo ac corpore integro atque mundo a libidine et carnali affectu purius digniusque Sacra tractantur. Itaque paulatim eo contendit, ac tandem pervenit Ecclesia maxime occidentis, ut sacerdotes coelibes essent. Nam oriens indulgentior in eo genere fuit; in ipso etiam occidente res magnam habuit difficultatem, praesertim cum multi reapse ostendant se dono continentiae carere, unde innumerabiles querelae partim ipsorum clericorum, partim populorum natae sunt. Et pii atque catholici principes apud Pontificem Maximum et Synodum Tridentinam vehementer flagitarunt, conjugia sacerdotum permitti. Magnae tamen rationes fuere, quibus hactenus impeditum est quo minus indulgendi voluntas effectum sortiretur. Atque haec quidem divinae providentiae relinquenda sunt, quae opinione nostra citius viam ac rationem melioris successus ostendere potest ad restituendam Ecclesiae pacem et causas querelarum tollendas. Interea aequum est ut protestantes considerent quam multa in rebus humanis sint ferenda, quibus remedium statim adhiberi non potest; neque ob hominum improbitatem aut difficultatem temporum accusandos esse Ecclesiae Rectores. Ipsi autem Clerici ac religiosi sibi firmiter persuadere debent ad castitatem servandam vix alia re opus esse solere, quam vitatione otii atque malarum occasionum et seria cujusque voluntate, cujus gratiam Deus devote invocatus nemini negat.
De votis continentiae, paupertatis aut obedientiae idem dicendum est, ad servandam promissionem Deo factam tantum opus esse bona voluntate. Itaque sine gravissimo peccato voti religio violari non potest; Ecclesiae tamen potestas ob graves causas ipsius Dei nomine dispensandi et vel remittendi obligationem vel commutandi integra est. Interea quia Mens humana multis infirmitatibus laborat, ideo in religiosis societatibus opus est prudentissima directione superiorum et magna caritate fratrum, ut suavibus remediis aegritudini animorum occurratur, ac piis gratisque occupationibus tentationes excutiantur. Quoniam vero saepe oscitantia eorum ad quos ea res pertinet, multi abusus irrepunt et passim contingit sine divina vocatione per errorem aut fraudem illaqueari simplices, immaturos, imperitos; superiores autem esse dyscolos, negligentes, superbos; socios vero duros, acerbos, morosos, invidos, ambitiosos, et interdum hos pariter atque illos esse dissolutos, improbos, et mali exempli; mirum non est tot animas etiam in religiosorum societatibus, ubi pacem spiritus sperare debebant, in summis inquietudinibus atque malis versari, ac saepe sine solatio perire, instrumentis salutis in exitium versis, quo nihil est miserabilius. Orandus itaque Deus est ut bonos ac prudentes det Rectores Ecclesiae suae, et quos officio suo et munere dignos dedit, diu conservet atque virtute ex alto confortet, tum ut intelligere possint quibus potissimum malis laboret Ecclesia, et quibus remediis sit opus; tum ut satis virium et constantiae habeant, ad superanda impedimenta, quae hominum carnalium licentia et improbitate, aut male Zelosorum imprudentia objiciuntur. Interea manet verissimum, quod superius alia occasione dis seruimus, rite ordinata Ecclesiae velut castrorum acie, distinctisque officiis, solicitudinibus atque occupationibus clericorum et religiosorum si institutionum leges serventur nihil pulchrius, nihil praestabilius, nihil denique ad divinam gloriam, ad lucrum animarum, ad exercendam caritatem efficacius excogitari facile posse.
Finita tractatione de Christianis officiis Cultuque divino et Sacramentis, superest ut Novissima quoque attingamus sive futuram vitam. Pessima quorundam (ex Antitrinitariis inprimis) sententia est, animam quoque humanam sua natura esse mortalem, nec nisi ex Gratia subsistere et post hominis mortem dormire animas ipsas omnis perceptionis cogitationisque expertes, in die demum judicii resuscitandas. Sed philosophia vera pariter et revelatio contrarium docent. Nam anima nostra est substantia quaedam, nulla autem substantia nisi per miraculum annihilationis penitus interire potest, et cum anima careat partibus, ne dissolvi quidem poterit in substantias plures. Itaque naturaliter immortalis est anima; praeterea semper actu cogitat, nam et hoc pro certo habendum est, nullam substantiam in natura rerum dari quae vel uno momento penitus sit otiosa, atque actione passioneque destituta. Omnis autem animae actio passioque cogitationem involvit. Hoc unum tantum ex peculiari Dei ordinatione est, et ad providentiae supremae rationes pertinet, quod anima separata memoriam atque conscientiam rerum prioris vitae retinet, ut praemii ac poenae capax esse possit. Interea de loco natura et functionibus animarum separatarum pauca asseri possunt, praeter id quod Deus per Scripturam Sacram aut Ecclesiam suam nobis revelavit.
Quotiescunque anima e corpore discedens in statu est peccati mortalis adeoque male affecta erga Deum, sponte quadam sua (quemadmodum pondus semel abruptum, neque ab externa causa denuo retentum atque exceptum) in exitii barathrum delabitur, atque a Deo abalienata sibi ipsi damnationem irrogat, quemadmodum et supra attigimus. Usque adeo ut pii quidam viri sentiant tantum esse damnatorum odium erga Deum, ut nolint ad gratiam ejus confugere ac vel ideo aeternam sibi infelicitatem accersant prorogentve. Eoque minus mirari debemus justi judicis severitatem, neque ad Origenis clementiam devenire necesse est, qui illud Pauli mysterium, quo omnis Israel salvus fore dicitur pro suo arbitrio interpretatus, omni denique creaturae divinam misericordiam indulget. A qua sententia fatendum est etiam alios viros sanctos non fuisse penitus alienos, inprimis Gregorium Nyssenum; ipse Hieronymus, etiam quando velut coactus contradicit, mollius loquitur, atque eo saltem inclinat ut impiorum, tamen Christianorum, opera sint igne probanda et purganda mixta clementiae judicis sententia quasi scilicet nullus saltem Christianus aeternum perire possit; sed haec vel condonanda sunt summis viris, vel in melius interpretanda.
Quicunque autem moriuntur Deo amici hos aeternam felicitatem manere quae maxime in divinae pulchritudinis fruitione consistit, ex Scriptura Sacra manifestum est. Scio a quibusdam heterodoxis visionem Dei beatificam in dubium vocari, sed sine causa, jam tum enim Deus est lumen animae, unumque objectum immediatum externum intellectus nostri, sed nunc omnia videmus velut in speculo, quasi radio cogitationis per corporeas qualitates reflexo aut refracto; unde confusae sunt cogitationes nostrae. Tum demum vero cum distincta nostra notitia erit, potabimus fontem rerum ac Deum a facie ad faciem intuebimur. Cum enim Deus sit ultima rerum ratio, ideo tunc utique videbimus Deum cum cognitio erit a priori, per causam causarum, quatenus demonstrationes nostrae neque hypothesibus indigebunt neque experimentis, et rationes rationum reddere poterimus usque ad primitivas veritates.
Difficilis quaestio multis visa est, utrum animae ante diem judicii ad beatitudinem
aut etiam miseriam aeternam perveniant.
Limbum infantum, seu locum, ubi animae solam poenam damni, non vero poenam sensus patiantur, non ausim improbare, cum in Ecclesia passim defendatur a viris summae doctrinae et pietatis, ac justitiae divinae satis consentaneus videatur. Neque enim illos laudare possum, qui quemadmodum ipsi nil nisi extrema norunt, ita etiam Deum facere arbitrantur.
Resurrectio Corporum inter difficiliores Christianae fidei articulos censetur, et finguntur
a nonnullis casus quos putant inexplicabiles. Ponunt canibalem anthropophagum
toto vitae tempore humanis carnibus fuisse nutritum, et quaerunt quid corniculae superfuturum
sit, quando suas repetitum venerit olim grex avium plumas, hoc est, quando caro
cujusque ad pristinum dominum redibit. Verum sciendum est non illud ad essentiam
uniuscujusque corporis pertinere, quod ei unquam unitum fuit; certum est enim corpus
nostrum perpetuo permeari accipereque et amittere partes et, si omnia nobis reddenda
essent, quae nostra fuere, nos millecuplo et multo amplius fore majores quam sumus.
Itaque dici posset in unoquoque corpore esse quendam substantiae florem, cujus natura
etiam ex Chymicorum placitis illustrari posset, qui inter tot mutationes servetur, et prout
nascendo cuique obtigit, semper subsistat, neque aut alimentis augeatur aut transpiratione
minuatur, quanquam in infantibus contractus, in adultis per majorem assumtitiae et
variabilis materiae massam expandatur. Quodsi concedatur et illum dissipari, tamen cum
efficacia ac virtute quasi seminali, non vero mole valeat, sine aliorum detrimento cuique
poterit reddi. Itaque Anthropophagus ille retinebit suum tantum, quemadmodum et illi
quos devoravit, nulla eorum confusione quae cuique propria per universam corporis
molem diffusa et a superadditis atque in perpetuo fluxu positis distincta Deus assignavit.
Verum etiam sine tali Hypothesi casus solvi posset, si intelligamus Anthropophagum qui
sola humana carne vixit de singulis aliquid nullo ipsorum detrimento posse tanquam
suum retinere.
Sed his missis veniamus ad vexatissimam quaestionem de purgatorio sive poena temporali post hanc vitam. Protestantes enim sentiunt eorum qui moriuntur animas statim aut ad aeternam felicitatem pervenire, aut in aeternum damnari. Itaque preces pro mortuis tanquam supervacuas rejiciunt, aut ad inania vota reducunt, qualia etiam de rebus praeteritis et transactis consuetudine potius humana, quam ulla utilitate concipiuntur. Contra vetustissima Ecclesiae sententia est orandum esse pro mortuis, et mortuos precibus juvari; et eos qui ex hac vita discesserunt etsi in gratiam per Christum a Deo recepti, remissaque aeterna poena haeredes vitae aeternae effecti sint, subinde adhuc pro peccatis castigationem aliquam paternam sive purgationem pati, praesertim si hanc labem in hac vita non satis diluerunt. Et huc accommodarunt alii verba Christi de solvendo novissimo quadrante, et quod omnis caro igne salietur, alii locum Pauli de his qui fundamento inaedificaverunt lignum, foenum, stipulam, et salvi erunt quasi per ignem; alii locum de baptismo pro mortuis. Sancti Patres variant quidem circa purgationis modum, alii enim animas certo in loco aliquandiu (quod nonnulli extenderunt usque ad diem judicii aliqui etiam ultra) detineri, ibique ad tempus purgari sunt arbitrati. Castigationis modum alii in igne corporeo collocarunt, nonnulli in igne tribulationis, quo inclinavit aliquando Augustinus, et hodie quidam ex Graecis. Nonnulli vero putarunt ignem purgantem eundem esse cum igne Gehennae, alii vero separatum. Fuere etiam qui purgatorium peculiariter collocarunt in tempus resurrectionis, ubi omnibus etiam sanctis transeundum sit per ignem, sed eos tantum amburendos et detrimentum passuros, quorum opus ita male compositum sit, ut ardere possit. Quicquid hujus sit plerique omnes consenserunt in castigationem paternam sive purgationem post hanc vitam, qualiscunque ea esset, quam ipsae animae ab excessu ex corpore illuminatae, et conspecta tum inprimis praeteritae vitae imperfectione et peccati foeditate maxima tristitia tactae, sibi accersunt libenter, nollentque aliter ad culmen beatitudinis pervenire. Voluntariam enim esse purgatoriam hanc afflictionem recogitantis acta sua animae, praeclari multi viri notarunt, et inter caeteros illustris est Granatensis locus, qui Philippo II. in novissima aegritudine magnam consolationem attulit, [bricht ab]