Series VI Band 4 · No. 419.
Propositiones theologicae
[Herbst 1685 bis Frühjahr 1686 (?)]
[Herbst 1685 bis Frühjahr 1686 (?)] *
Cum versio vulgata Scripturae in Concilio Tridentino Authentica declaratur, hoc
non ita intelligendum est quasi haec versio nunquam discedat ab originali, sed quia
Ecclesia pro comperto habuit discrimen nullius quoad res fidei morumque esse momenti;
ac proinde versionem hanc tuto adhiberi posse declaravit.
Dum Sancti invocantur, cavendum est ne majorem ipsis quam Deo misericordiam tribuamus. Est enim Misericordia, virtus quaedam; virtutes autem Deus in summo possidet gradu.
Sanctorum auxilium consistit in intercessione.
Ecclesia non definivit an purgatorii poena consistat in igne proprie dicto.
Utile est communionem sub utraque specie concedi populis inprimis qui ei assuevere.
Conjugium quoque Clericorum alicubi recte concedetur.
Liberum arbitrium non pugnat cum ea necessitate aliquid amplectendi quae oritur ex clara apparentia boni majoris, electio enim sua natura tendit ad optimum apparens: et objectum formale voluntatis est bonum apparens; minus autem bonum habet rationem mali.
Nemo sine vero Dei amore justificari potest.
Adoratio in Eucharistia non est terminanda in visibile et sensibile tanquam objectum latriae, sed in Deum praesentem.