Series VI Band 4 · No. 418.
Positiones
[Herbst 1685 bis Frühjahr 1686 (?)]
[Herbst 1685 bis Frühjahr 1686 (?)]
Positiones
Deus (id est substantia infinita, aeterna, omnipotens, omniscia, summe bona, unica) existit.
Omnis perfectio creaturarum est a Deo, omnis imperfectio a propria ipsarum limitatione.
Deus omnia tam bene agit, ut nihil melius vel optari a sapiente possit.
Omnis Mens (id est substantia quae sui conscia est, ac Deum cognoscere potest) immortalis est, et non modo non destruitur, sed nec unquam personam sibi impositam sive memoriam atque conscientiam sui prorsus amittit.
Deus nihil aliud ab hominibus postulat quam optimam voluntatem, sed seriam atque sincerum vel quod eodem redit, verum Dei amorem super omnia, ex quo caritas quoque erga alios consequitur.
Legibus optimae Reipublicae, cujus Monarcha Deus est, consentaneum est, ut nullum sit bonum factum sine praemio, nullum peccatum sine poena.
Experientia docuit tantam esse hominum corruptionem, ut sola ratio non satis apud eos possit, itaque peculiari gratia atque Revelatione divina opus fuit, tum ut religionis autoritate magis animi moverentur, tum ut divinam voluntatem circa emendationem nostram, et salutis oeconomiam disceremus.
Divina providentia passura non est, ut mendacium omnia induat insignia et ut ita dicam paludamenta Veritatis. Itaque cum Religio Christiana tot tantisque argumentis muniatur et sanctissimis praeceptis admirandam originem junxerit, quae divinum ubique digitum ostendit; aut veram esse, aut quod absit Deum errorem nobis procurasse, fatendum est.
Sunt aliqui Scripturae Sacrae libri, quos genuinos esse et a primis Christianae religionis doctoribus, quibus tribuuntur, scriptos tam certum est, quam genuina esse complura monumenta scriptorum veterum profanorum.
Consentaneum est et Providentiae consilio, et divinis promissis [quae] in libris sacris indubitatis extant ut portae inferorum non praevaleant contra Ecclesiam Dei; contra Christum semper illi usque ad consummationem seculi affuturum, contra divinum Spiritum, qui eam ducturus erat in omnem veritatem.
Maxime autem indignum instituta divinitus ac tot promissis auctorata religione foret, si vix natam jam inde a quatuordecim seculis, et amplius horribilis corruptela occupasset, cum videamus, falsas religiones diutius puritatem servasse.
Qui aliter sentiunt, cavere debent ne omnem religionem revelatam, imo et providentiam tollant, et non tantum ad Deismum, sed etiam Atheismum ducant.
Videmus autem esse Dogmata in Ecclesia a tot seculis recepta, praesertim circa Trinitatem et incarnationem, quae si falsa essent, periculosissima forent, nec tamen sufficienter ex sacris libris evinci possunt, neque alia fortius ratione confirmantur, quam quod Ecclesiae judicio probantur, atque adeo providentiae quae tantam corruptelam praevalere passura non erat.
Unde jam colligitur tantam Catholicae Ecclesiae autoritatem esse debere, ut judicio ejus circa Veritates Salutares tuto stari possit. Eaque compendiaria fidei totius ratio est.
Concilium legitimum et Oecumenicum Ecclesiae personam repraesentat, neque enim alia melius ratione judicium ejus cognosci potest.
Extra-Conciliari tempore aliqua opus est communi Ecclesiae gubernatione.
Nullum Collegium, nullusque homo sibi extra concilium gubernandae universalis Ecclesiae potestatem arrogavit praeter Episcopum veteris Romae, quae caput erat cultissimae partis orbis terrarum, et cujus imperio potior Christianorum pars suberat.
Autoritas Pontificis Romani in gubernanda Ecclesia universali vetustissimis exemplis atque testimoniis, longissima possessione, et quod mirum est memorabilibus quibusdam Scripturae Sacrae locis adjuvatur.
Itaque cum Gubernatio Ecclesiae alicui tribuenda sit, nec sit praeter Romanum Pontificem cui ascribatur consequens est huic esse tribuendam.
Tantum potestatis Pontifici Maximo divinitus concessum esse dicendum est, quantum opus est ad Ecclesiam bene regendam.
Divino jure (minimum ordinario), quaedam Sacramenta non nisi in Ecclesia, nec nisi a personis in Ecclesia rite ad eam rem ordinatis administrari possunt. Ita Sacramentum corporis Domini non nisi a presbytero conficitur, nec nisi presbyter in absolvendis poenitentibus clavium potestatem exercet, nec nisi Episcopus presbyterum ordinat. Atque haec ordinationis linea pro sigillo quodam atque autoramento Hierarchiae habenda est.
Schisma inter maxima est orbis et Ecclesiae mala, et qui ejus autor est summo se scelere obligat; qui vero in schismate haeret culpa sua gravissime peccat.
Quin et qui citra culpam in ipso vivit ut qui injuste excommunicatus est quibusdam Dei beneficiis non aeque ac illi fruitur, qui Ecclesiae communione actuali utuntur; et majore in periculo salutis versatur, eoque majore studio ac conatu opus habet, tum ut reconcilietur, tum si id obtinere non potest, ut exuberantia optimae voluntatis ac precibus ordinariorum auxiliorum supplementa a Deo per Christum obtineat.
Plane arbitror de Librorum Sacrorum Canone Ecclesiae Catholicae judicio standum esse; etiam circa illos quorum autoritas magis dubitationi obnoxia est; quales scimus esse de quibus veteres non satis constanter sunt locuti.
Nullus committitur Circulus quasi Scriptura probetur per Ecclesiam et Ecclesia per Scripturam. Nam potissima pars eorum quae Evangelistis et Apostolis tribuuntur indubitate genuina est, nec apud peritos opus habet ullo decreto; quin potius testimonia ejus Ecclesiae autoritatem firmant, quae tamen aliunde etiam ex ipso Providentiae consilio comprobatur. Reliqua autem parte quae Canone indiget, ad Ecclesiae autoritatem probandam nihil est opus.