Series VI Band 4 · No. 43₂.
Endgültige Fassung
ENDGÜLTIGE FASSUNG
De Varietatibus Enuntiationum quatenus Categoricae aut Hypotheticae,
a est b et d resolvi potest in duas a est b et a est d, nempe Deus est justus et *Deus est felix.* Sed h non est c et d, non potest resolvi in duas. Nam etsi dicam *homo non est sceleratus et felix*, non ideo nego esse sceleratum, neque etiam nego esse felicem. Non (simul) ^#6+a est b et c est d^#6- Non (simul) Deus est justus et sceleratus est felix. Non (simul) ^#6+a est b et e non est d^#6- Non (simul) Deus est justus et pius non est felix. Propositiones Hypotheticae eo tantum variatae, quod sunt affirmativae vel negativae,* *simplices vel compositae: Si a est b sequitur quod e est d Si Deus est justus, sequitur quod pius est felix. Si a est b sequitur quod c non est d Si Deus est justus, sequitur quod sceleratus non est felix. Si a non est f, sequitur quod e est d Si Deus non est mendax sequitur quod pius est felix. Si a non est f sequitur quod c non est d Si Deus non est mendax sequitur quod sceleratus non est felix. Si a est b non sequitur quod e est g Si Deus est justus non sequitur quod pius est fortunatus. Si a est b non sequitur quod c non est g Si Deus est justus, non sequitur quod sceleratus non est fortunatus. Si a non est f non sequitur quod e est g Si Deus non est mendax non sequitur quod pius est fortunatus. Si a non est f non sequitur quod c non est g Si Deus non est mendax non sequitur quod sceleratus non est fortunatus. Si a est b, et h est e sequitur quod l est m Si Deus est justus et homo est pius, sequitur quod mors est bonum. Si a est b et h non est e sequitur quod l non est m Si Deus est justus et homo non est pius sequitur quod mors non est bonum. Non opus est caeteras similes enumerare formas eo solo ab his differentes, quod propositiones* *insertae modo affirmativae modo negativae sunt. Si a est b et h est e, et n est c sequitur quod l est m Si Deus est justus, et homo est pius, et mundus est sceleratus *sequitur quod mors est bonum.* Et similes aliae substitutis alicubi categoricis negativis in antecedente vel consequente. Hae formae habent partem antecedentem compositam ex pluribus propositionibus, sed* *non est necesse eas hypotheticas affirmativas referre, quae habent et partem consequentem ex pluribus propositionibus compositam, nam haec: Si a est b sequitur quod e est d et l est m Si Deus est justus sequitur quod pius est felix, et mors est bonum.
*resolvi potest in has duas: Si a est b sequitur quod e est d Si Deus est justus sequitur quod pius est felix. Si a est b sequitur quod l est m Si Deus est justus sequitur quod mors est bonum.
*Supersunt ergo tantum attingendae Hypotheticae negativae, nam in his pars consequens composita non facit ut ideo propositio in plures resolvi possit. Si a est b non sequitur quod e est d et b est m Si Deus est justus non sequitur quod (simul) pius est felix et justus est fortunatus. Etsi enim unum ex justitia Dei sequatur, scilicet felicitas pii, non tamen alterum* *ex ea sequitur, nempe fortuna justi. Aliud enim est felicitas, quae est aeternum quiddam, aliud fortuna, quae caduca est.
Dubitare licebit an omitti possint Hypotheticae negativae in quibus pars antecedens est composita nam et illae in plures resolvi possunt ut haec: Si a est b et h est g non sequitur quod l non est m *Si Deus est justus, et homo est fortunatus non sequitur quod mors non est bonum*. Nam et fortunatus aliquis potest esse pius, ac proinde beate moriturus.
*resolvi potest in has duas: Si a est b non sequitur quod l non est m Si Deus est justus non sequitur quod mors non est bonum Si h est g non sequitur quod l non est m Si homo est fortunatus non sequitur quod mors non est bonum.
*Nam certe quod ex duobus non sequitur multo minus ex uno sequetur. Eodem modo in tres propositiones resolvi posset haec: Si a est b et h est e et n est c non sequitur quod l est p *Si Deus est justus et homo est pius et mundus est sceleratus non sequitur quod mors est consciscenda.* Sed differt tamen composita a simplicibus, nam etsi verae sint duae simplices, non tamen* *ideo vera est composita, negativa. Si a est b non sequitur quod l est m Si Deus est justus non sequitur quod mors est bonum. Impio enim malum erit. Si h est e non sequitur quod l est m Si homo est pius non sequitur quod mors est bonum. Nisi enim Deus esset, frustra speraremus aliquid post mortem.
*Et tamen Si a est b et h est e sequitur quod l est m Si Deus est justus et homo est pius sequitur quod mors est bonum.
*Huc usque adhibuimus solum propositiones hypotheticas, in quibus categoricae sunt simplices; sed formari etiam possunt in quibus categoricae sunt compositae; intelligo Categoricas compositas quae non possunt resolvi in plures simplices, nam alioqui redibitur ad formas priores. Sic ergo exempli causa: Si non (simul) a est b et c est d sequitur quod h non est (simul) c et d Si non (simul) Deus est justus, et sceleratus est felix; sequitur quod *homo non est* (simul) sceleratus et felix. Si non (simul) a est b et e non est d non sequitur quod non (simul) a est b et c est g Si non (simul) *Deus est justus et pius non est felix, non sequitur quod non (simul) Deus est justus et sceleratus est fortunatus.* Id est: Si Dei justitia et pii felicitas necessario cohaerent, non ideo Dei justitia* *et scelerati infortunium necessario cohaerent. Hujusmodi enuntiandi modus clarior est, quia brevior, etsi non aeque rem distincte explicet.
Sequuntur Hypotheticae replicatae, quarum ipsae partes, antecedens nimirum aut
consequens, aut ambae simul constant ex Hypotheticis, iisque rursus vel primi gradus vel
replicatis, itemque vel compositis et compositis vel ex simplicibus vel ex hypotheticis,
quae omnia infinitis modis variari et replicari possunt. Unum exemplum sufficiat nunc
quidem:
*Siquidem, si n est c et h est e sequitur quod l est m, certe colligi potest, quod si a est b non
sequitur quod e est g*
*Siquidem, si mundus est sceleratus et homo est pius sequitur quod mors est
bonum; certe colligi potest quod si Deus est justus non sequitur quod pius est
fortunatus.*
Brevius: a mundi sceleribus pium mors immunem praestat, itaque Deus justus*
*esse potest, etsi pii in terris non sint fortunati (quia morte ad meliora et aeterna
transferuntur). disjunctivam esse ex hypotheticis compositam, ex. gr. aut unus est Deus, aut nullus. Id est si Deus non est nullus est unus; et si Deus non est unus est nullus. Seu unus Deus et nonnullus Deus est idem. Item notandum hypotheticas negativas exprimi per etsi et tamen, ut: Si Deus est justus non sequitur quod pius est fortunatus, hoc ita enuntiari solet: etsi Deus sit justus, non tamen continuo pius est fortunatus.
Sed haec in exemplum sufficiant; qui bonos autores leget, et periodos paulo productiores resolvet, etiam propositiones longe magis compositas et implicatas deprehendet. Quemadmodum autem logici judicii est detracto ornatu de nuda veritate judicare, ita vicissim eloquentis est asperas et fastidiosas per se enuntiationes verborum amoenitate vestire. Cui usui inventae sunt in linguis cultioribus variae particulae, flexiunculae, et compendia dicendi, et distinctiones, et parentheses et formulae plus quam dicere videntur insinuantes. Nec jam varietates attingo quae a signis universali particularive, a modalibus (quorum multo plures quam quatuor) et ab indirecta quadam enuntiandi rectione, oriuntur. Quin et si a propositionibus ad consequentias transeamus, suppressiones et transpositiones praeterea considerandae erunt. Itaque tum demum praecepta Logicae recte tradita fatebor, cum ex illis statim et primo obtutu ostendi poterit integram paginam in Cicerone vel alio bono autore recte conceptam esse, quidque sit suppressum, quid supplendum: ita tamen ut taediosa et prolixa reductione ad primas simplicesque enuntiationes scholastico more opus non sit. Quemadmodum enim qui tabulam pythagoricam tenent non amplius digitis supputant, ita productioribus quibusdam et complicatioribus, usitatis, tamen et commodis enuntiandi aut ratiocinandi formis semel demonstratis promtius et melius quam scholae formulis utemur. Itaque quemadmodum rideretur qui moneret mercatores ut majoris securitatis causa digitis aut lapillis computarent: ita mirum non est a viris ingenio valentibus et verum falsumque utcunque involutum uno obtutu dignoscentibus sperni scholarum coccysmos qui omnem humanam patientiam prolixitate et taedio lassare possunt. Quemadmodum tamen in re magni momenti, ubi de salute mea omnibusque fortunis agatur, malim digitis supputando ridiculus haberi, quam in periculo esse, ita in rebus maximis ubi de aeterna beatitudine, de salute reipublicae, de summa vitae quaeritur malim profecto ad scholarum formulas redire, cunctaque morose resolvere quam impatientiam luere fatali errore. Sed si Deus mihi compendium judicandi praebeat, si promte simul ratiocinari liceat, et tuto, si examen novenario in numeris simile imo melius id est reciprocum detur summum humanae vitae beneficium tribui, necesse est fateamur.