Series VI Band 4 · No. 417.

De Deo et Ecclesia

[Herbst 1685 bis Frühjahr 1686 (?)]

Latin

 [Herbst 1685 bis Frühjahr 1686 (?)]

Naturali lumine constat esse aliquam substantiam perfectissimam, quam Deum appellamus, atque hunc proinde esse unicum, esse necessarium sive aeternum, esse omnium quae in caeteris rebus sunt perfectionum autorem et conservatorem, quicquid autem imperfectionis est ubique a propria creaturarum limitatione proficisci. Consequens etiam est Deum esse Mentem Omnipotentem et Omnisciam, omniaque ab ipso optima ratione ordinari, ut non possit melius. Denique Deum maximam in universo Mentium rationem habere, quarum Societas Optimam sub hoc justissimo Monarcha Rempublicam componat; in qua omnia supra sapientissimorum vota esse manifestum esset nobis, si arcana providentiae nosceremus.

Ex his porro colligitur supremum amorem, et cultum ipsi vicissim a Mentibus deberi; omnesque summa ope niti debere, ut praesumtae ejus Voluntati satisfaciant, et Spartam quisque suam, ac res cum quibus versatur ornet; quantum ex his quae ipsi nota sunt divinae voluntati consentaneum fore judicare potest. Quod si conatui successus desit, tanta tamen Dei bonitas est, ut sit optima sed seria sinceraque nostra voluntate atque erga se affectu contentus.

Quae cum talia sint, ut nihil videatur Darüber: credas facilius esse recte ratiocinanti quam Deum amare et colere, constat tamen experientia Genus humanum usque adeo a rationalis naturae perfectione descivisse ut nihil appareat difficilius atque rarius. Nec satis remedii attulit philosophia sive ratio arte culta, tum quod in rebus a sensu remotis difficilis demonstratio est, tum quod homines sine majore quadam vi atque impressione solis rationibus non satis moventur.

Itaque Bonitati Sapientiaeque divinae consentaneum fuit Religione Revelata emendari genus humanum, et ad meliora complectenda animos commoveri, tum ut disceremus quae ratio docere non potest, tum ut major autoritas rationibus adderetur.

Ea autem Religio divinitus missa, haud dubie Christiana est, quae tot tantasque habet veritatis notas, ut divinae providentiae in ea stabilienda consilium agnoscere cogamur, nisi Deum ipsum fingamus nos objectis tot argumentis (: quod absit :) decipere voluisse.

Extant autem Libri Sacri, quos pro parte saltem potiore (ut reliqua nunc seponam, quae vel minimam dubitationem habuere) genuinos esse, et primis religionis nostrae praedicatoribus Christi discipulis quibus ascribuntur tribui debere, tam certum est apud peritos, quam Ciceronis aut Virgilii esse potissima illa quae sub illorum nominibus leguntur.

Sed cum constet inde a quatuordecim pene seculis in Ecclesia Christiana invaluisse sententias, quae ex solis libris sacris perfecte satis et clare evinci non possunt, et, si falsae essent, periculosissimae profecto forent, alterutrum dicendum videtur, vel Christianam religionem, si falsa sunt ista dogmata mox ab initio fuisse horribiliter corruptam, et Divinam providentiam consilio suo excidisse, et praevalentibus inferorum portis irrita fuisse Christi promissa, de Ecclesia sua tutanda, atque in omnem veritatem divini spiritus ope ducenda; cum tamen etiam falsas religiones diutius puritatem servasse constet; quae sane nescio an non ipsam Christianam religionem evertant, et ad Deismum aliquem nudum, si non Atheismum, ducant; vel fatendum erit dogmatis illis tuendis Ecclesiae autoritatem sufficere, et Ecclesiae divinis promissis atque auxiliis munitae judicio circa veritates salutares tuto stari. Idque fidei simplicium, et caritatis quoque vinculo inter Christianos conservando, quod maxime Christus suis ante discessum commendavit aptissimum esse dubitari non potest.

Porro ut Schismata vitarentur Ecclesiam communi quadam gubernatione atque Hierarchia colligari non rationi tantum consentaneum est, sed et traditioni Ecclesiae ipsius, et verbis Christi in Scriptura, quibus illud Dic Ecclesiae, praecepit, et ligandi solvendique potestatem concessit; et praxi Apostolorum Hierosolymis primum Concilium habentium.

Cum vero concilia universalia semper haberi non possint, et tamen consentaneum sit aliquam etiam interconciliari tempore Gubernationis communis rationem superesse, neque unquam facile aliquo capite ac directore Rempublicam Christianam carere; nullum autem Collegium inde ab Apostolorum temporibus extiterit, cui tale quid tribui possit, nec quisquam hominum praeter unum Romanum Episcopum tantum sibi juris arrogaverit, Romanus vero principis olim toto orbe urbis Pastor, et vetustatis exempla atque autoritatem et possessionem longam habeat, et quod sane mirum est, quibusdam Scripturae dictis, non obscure adjuvetur, admittendum videtur tantum illi potestatis divinitus concessum esse quantum opus est ad Ecclesiam quam optime gubernandam.

Quicunque autem unitatem Ecclesiae sua culpa abrumpunt aut schisma fovent, eos gravissime peccare, et animam suam summo periculo exponere pro certo habendum est. Quanta enim sint schismatis mala funestissimis experimentis didicit orbis. Et qui non faciunt quantum in se est, ut ex schismate redeant in Catholicam unitatem, temere sese privant ordinariis quibusdam divinae gratiae auxiliis quae Sacramentis Ecclesiae ideo Deus astrinxit, ut fortiore vinculo animi fidelium connecterentur.

Nam ita in Ecclesia receptum et uti arbitror divinitus institutum est, ut nec Sacramentum corporis Domini cujus communicatione etiam Ecclesiae corpus sua membra agnoscit, confici, nec maxima clavium potestas exerceri possit nisi a pastore rite ordinato; ipsa autem ordinatio sit Episcoporum, qui successores Apostolorum habentur. Et licet aliquos necessitatis casus excipi posse daremus, quibus hujus potestatis pars vel communicaretur aliis, vel divina benignitate suppleretur, praesertim si quem Deus ita respexerit, ut vero divino amore incendatur; hoc tamen contemtui aliorum patrocinari non potest. Manifestum enim est qui Deum super omnia toto corde amat, praescripta ab ipso remedia nostrae infirmitatis spernere non posse.

Ecclesia quoque Canonem librorum sacrorum constituit, cui tuto fidi potest, etsi de nonnullis aliquando sit dubitatum. Neque vero Circulus committitur quasi Ecclesia per Scripturam probaretur, et rursus Scriptura per Ecclesiam. Nam potiorem partem sacrorum librorum constat eodem jure agnosci, quo alii veteres autores solent, etsi nullum Ecclesiae decretum accessisset, atque hi vicissim Ecclesiae autoritatem suis testimoniis juvare possunt. Ecclesiae autem Canon et reliqua sacra volumina totumque adeo Scripturae corpus innuit. Ecclesiae autem usque adeo in clara luce posita est autoritas, ut iis quae supra attulimus argumentis, etiam sine Scriptura, stabiliri posset.