Series VI Band 4 · No. 416.

De trinitate

[Herbst 1685 (?)]

Latin

 [Herbst 1685 (?)]

Principium illud quae sunt eadem uni tertio ea sunt eadem inter se, si cum summo rigore sumatur identitas non minus in divinis quam naturalibus locum habet. Cum dicimus pater est Deus, et filius est Deus, et Unus est Deus tam pater quam filius utique idem esset pater et filius, nisi Deus in prioribus duabus propositionibus acciperetur pro persona divinitatis in ultima pro natura divina seu substantia singulari absoluta quam Deum dicimus. Hinc dicimus tres personas divinitatis non tamen tres Deos, eoque sensu discrimen aliquod facimus inter personam divinitatis et Deum, nam si inter duas voces discrimen est pluraliter enuntiatas, ita ut una alteri substitui non possit, erit et inter easdem discrimen aliquod in singulari cum pluralis sit repetitio singularis. Cum dicitur idem ille qui est pater est etiam filius sensus est in eadem Dei substantia absoluta esse duas relativas inter se numero differentes. Itaque locutiones illae recte explicandae sunt ne manifestam implicent contradictionem, utraque tamen propria est locutio cum nulla ratio sit cur unam alia magis propriam dicamus, nam in humanis talis loquendi modi exemplum non est, et inde ab usu de proprietate argumentemur. An dici potest: pater est unicus ille Deus? non puto, sed pater naturae divinae quae una numero est particeps.