Series VI Band 4 · No. 415.
Conferentia ad apologiam catholicae veritatis
[Herbst 1685 (?)]
[Herbst 1685 (?)]
Suscepto nuper animi gratia ad Batavos itinere veni in colloquium cum multis diversarum sectarum viris ingenio atque eruditione florentibus, sed plane infelicibus in negotio religionis. His cum satis familiariter et libere sententiam meam aperirem, et in omnibus aliis acutos, in eo solo hebetes esse deplorarem, quod unum necessarium est; illi contra sollicitudinem meam irridentes mirari se ajebant, quod ego quem viderent philosophiae solidioris (quo nomine Democriticam sive Mechanicam intelligunt) penitiora gustasse, et habere notitiam sacrae antiquitatis, adhaererem tamen sectae, qua ipsis nulla videretur absurdior, et a scriptura sacra ac primitiva Ecclesia alienior. Ego vero vicissim reponebam, quae tuendae Catholicae veritati apta judicabam, sed fortiter inprimis absurditatis calumniam repellebam, quod viderem non eruditos tantum, sed et alios ejus gentis paulo liberalioris ingenii homines, in tanta quidvis sentiendi libertate, consuetudinem contraxisse omnia rationis suae modulo metiendi. Et vel hanc ob causam Romanae Ecclesiae disciplinam acerrime odisse, quod sibi fingunt apud Catholicos gravem ingeniis servitutem imponi, ac libros literasque durissima inquisitione premi, ita ut homines prae caeteris sapientes necesse sit hypocritas fieri, reliquos vero praejudiciis occaecatos in quadam velut barbarie agere, quo nihil magis sit profectui studiorum, et humanae perfectioni contrarium.
Animadverti igitur inter istos, agentem operae pretium facere, si ostendat Catholicam Ecclesiam non tantum sanctitate, sed et sapientia florere, ipsaque dogmata ejus esse pulcherrima et maxime rationi consentanea; denique non minus apud Catholicos quam sectarios liberum esse veritatem rationibus, experimentis, literariis denique observationibus indagare, et inventam in publicum proferre. Id igitur ego tunc studiose faciebam, lateque demonstrabam, Catholicam doctrinam verae philosophiae, disciplinam autem prudentiae mirifice consentaneam esse. Deumque nisi maluisset angelum aliquem in terras vicarium mittere, manifestisque miraculis homines in officio continere (quod omnino oeconomiae atque instituto divinae sapientiae contrarium fuit), non potuisse melius consulere humano generi, quam fundata Ecclesiae universalis autoritate, quae in rebus salutis infallibilis esset, cui semper tuto unusquisque adhaereret, a cujus communione nullam ob causam esset discedendum; Schismate vero ostendebam nihil esse perniciosius nihil caritati a Christo morituro et carissimo ejus discipulo tantopere commendatae, magis adversum, neque intra sesqui seculi spatium aut famem aut pestem, aut alia mala publica magis orbi christiano nocuisse, bella autem hinc potissimum nata esse; et cum nihil sit apud Deum animabus sanguine filii ejus redemtis pretiosius, innumeras tamen animas occasione infelicium dissensionum aeterno exitio periisse; denique tranquillitatis portum, in qua omnes secure conquiescant non nisi in Ecclesia inveniri, atque huc redeundum esse omnibus salutem suam alienamque amantibus, cum nihil ab Ecclesia exigatur, quod non unusquisque salva conscientia praestare possit.
Haec multis objectionibus responsionibusque ultro citroque tunc a nobis sunt agitata, cum diversissimarum opinionum hominibus, quorum alii alia admittebant, ac saepe etiam adversa fronte pugnantia objiciebant. Quae quidem omnia referre, et pro argumenti dignitate explicare magni voluminis res foret. Placuit tamen nonnulla hoc loco breviter complecti, quae maxime haesere memoriae, et ingerebantur crebrius et discussa non parum conferre videntur ad Catholicae Veritatis Apologiam ut appareat quam recta, quam pulchra quam sancta sint, quae docet Ecclesia. Idque jucundum omnibus fore arbitror qui eam amant, utile autem his quibus cum atheis, Deistis[,] libertinis, indifferentissimum foventibus, Antitrinitariis, aliisque sectariis, maxime vero cum protestantibus qui sibi falsa rationum specie, ac ficta catholicarum sententiarum absurditate blandiuntur, agendi occasio vel necessitas erit. Meo sane zelo non plane successum defuisse divina benignitate sum expertus.
Cum primum philosophia nova in Batavorum gente liberrima recepta fuit, inventi sunt, qui ea ad pessimas sententias tuendas abuterentur, quos inter eminuit quidam Benedictus Spinosa gente judaeus, sed Christianum professus, qui tamen aperte negare ausus est Christi resurrectionem, omniaque miracula. Totum universum concipit ut unam substantiam, quam vocat Deum, creaturas autem vult tantum esse Dei modos, quemadmodum figurae sunt modi extensionis; hinc mens humana ipsi nihil aliud est quam certus quidam cogitandi modus quatenus Deus determinatam hanc corporis humani figuram considerat, seu uno verbo animam Socratis esse ideam talis corporis seu figurae, quam habuit Socrates et immortalitas animae ipsi non in alia re consistit, quam in aeternitate hujus ideae. Deus apud ipsum proprie nec intellectum habet nec voluntatem, nec propter bonum pulchrumve aliumve finem operatur, sed ita ut producat omnia quae potest; quare non tantum mundus ipsi aeternus est et infinitus, sed et omnia possibilia in eo existunt, non minus ea, quae bona et justa videntur, quam absurda et injusta, quoniam scilicet Deo non defuit materia ad omnia rerum genera producenda. Haec igitur opinio omnem pietatem et religionem tollit, quamvis loquendi formulis utatur, quae videntur eam retinere. Mihi cum hujus hominis sectatoribus crebra fuit colloquendi occasio, quanquam nonnullos totam dogmatis pravitatem perspexisse non arbitrer. Putant autem illi etiam Cartesium pleraque sensisse quae Spinosa tantum apertius fuit elocutus; in quo eis assentiri non ausim, etsi nonnulla Cartesii loca suspecta esse agnoscam.
Porro non nisi unam esse substantiam, et omnia hujus substantiae esse modos, res
est perabsurda, et primae omnium experientiarum adversa, nam id quod in se quisque
agnoscit cum cogitat seipsum id omnes vocant substantiam; Spinosae vero definitio
valde vitiosa est, substantiam enim definit, quod in se est, et per se concipitur, primum
enim obscurissimum est illud in se esse; si intelligit, non esse in alio tanquam in subjecto
utique ego ero substantia, quis enim dicet me esse in Deo tanquam in subjecto seu Deum
esse me, sin aliud quid intelligebat debebat explicare, deinde non attingit quid de illis
rebus dicendum sit, quae in se sunt, etsi non per se concipiantur quales quidem communiter
censentur esse substantiae, aut ostendendum illi erat, nihil posse in se esse, quin
per se concipiatur. Sed haec subtiliora, illud vero utilius in conferendo cum his hominibus
expertus sum, ut ostendatur illis quam absurdum sit omnia possibilia existere, nihilque
tam ineptum et injustum fingi posse, quin alicubi a Deo producatur. Ostendi potest enim
contradictionem ut omnia aliquando existant quae contradictionem non implicant.