Series VI Band 4 · No. 414.

De non violando principio contradictionis in divinis contra Honoratum Fabri

[Februar bis Oktober 1685 (?)]

Latin

 [Februar bis Oktober 1685 (?)]

Virtualitates vocant Metaphysici rationes quasdam diversas in objecto, quae revera realiter eaedem sunt inter se, in ordine tamen ad praedicata contradictoria perinde se habent, atque si realiter distinguerentur. Tales virtualitates esse volunt naturam divinam et personam verbi, quae licet sint idem quid realiter, in ordine tamen ad praedicata contradictoria perinde se habent, ac si distinguerentur realiter. Has nonnulli volunt reperiri et in rebus creatis. At P. Fabry in Metaph. lib. 1. prop. 31. nullam dari nec posse dari distinctionem virtualem in rebus creatis. Probatur, inquit, nam praedicata contradictoria eidem non insunt (per axioma). Ergo nec distinctio virtualis (per def.), loquor scilicet, inquit de distinctione virtuali majore, qua idem ad praedicata contradictoria perinde se habet, ac si distingueretur a semet ipso. Fateri cogimur multa esse in rebus divinis, quae omnem hominis superant captum quae tamen ob infusam nobis divinitus fidem credimus. Sed has tenebras nemo prudenter rebus creatis obducat. Inde nonnulla exempla virtualitatum in creatis proposita refutat et illis qui dicunt etiam praedicata quae in divinis distinctionem formalem supponunt non esse contradictoria formaliter, sed tantum per intellectum, id est secundum nostrum concipiendi modum; reponit P. Fabry esse omnino contradictoria formaliter quorum unum negat alterum, et nostrum concipiendi modum aut esse verum aut falsum. Si verus, habemus intentus, sin falsus praescribendus est ille modus, qui chimaeras inducit, neque enim res literaria figmentis et mendaciis indiget (+ multo minus Theologia +). Denique objicientibus eandem rationem probare distinctionem non esse ponendam in divinis, quae probat non esse in creatis admittendam, respondet, habemus ex fide multa inesse Deo quae nostrum superant captum. Dices, inquit, si admittantur in Deo praedicata contradictoria argumentis Atheorum responderi non posse, at respondet, ut valeat principium istud quo dicimus contradictoria non posse esse simul, nulla distinctio virtualis supponitur, quae tamen in Deo est propter infinitam perfectionis vim. Praeterea inquit, ubi semel demonstravero Atheo Deum existere, facile concedet inesse Deo quae hominis captum superant, et principia quibus utimur ad rem scientificam ex creatis esse eruta. Si rebus creatis inessent virtualitates concedit nullam fore humanam scientiam, omnia enim principia reduci ad principium contradictionis. Haec P. Fabry.

Videmus ex his quo usque praeconcepta opinio hominem ducere possit, habemus reum confitentem, fatetur in divinis locum non habere principium contradictionis, erutum scil. tantum ex creatis, secundum ipsum, cum tamen hoc principium locum debeat habere, ubicunque veritas et falsitas. Quid Athei quid Antitrinitarii gratius audiunt? Ergo nihil absurdi non asseri potest in divinis, neque ulla locum habebit refutatio aut ratiocinatio. Communiter dicitur nulla in divinis esse contra rationem, multa super eam. Hi vero Scholastici in inferioribus suis recessibus contrarium statuunt, et revera contra Lateranense concilium admittunt duplicem veritatem. An putat se demonstrare posse Atheis Deum existere, principio contradictionis negato? Prudentius ergo et sanius dicetur, neque in divinis neque in creatis admittendas esse propositiones contradictorias.

Et omnino ita explicandum est S. Trinitatis Mysterium ut effugiatur contradictio vera et propria, vel profecto ad Antitrinitarios erit transfugiendum. Quin et principium illud humanae argumentationis: quae eadem sunt eidem tertio sunt eadem inter se (cum in contradictionis principio fundetur); omnino dicendum est, ne in divinis quidem violari, alioqui omni sublata argumentatione, quidvis circa Deum impune asserere licebit, et neque syllogismi in Theologicis fieri debebunt, nec modi ac figurae locum habebunt. Itaque cavendum est ne talia asserendo haeresin confirmemus, et omnino ita explicare debemus Trinitatis mysterium, ut tales scopuli evitentur.