Series VI Band 4 · No. 413.
Sententia de natura ac potestate Ecclesiae Catholicae
[Februar bis Oktober 1685 (?)]
[Februar bis Oktober 1685 (?)] Autor putat omni studio id sibi agendum esse ut sit in communione Romanae Ecclesiae.
Quamquam in ea dudum sententia fuerim unumquemque pium dare operam debere, ut sit in communione Ecclesiae visibilis cujus Hierarchia inde ab Apostolicis temporibus non interrupta ad nos pervenit; et nihil videam in Concilii Tridentini decretis circa fidem, aut in professione fidei a Pio V. praescripta, cui non ex animo subscribere possim, si quemadmodum mihi et verba admittere, et sententia videtur postulare, intelligantur: Sed tutissimum tamen existimat prius discere an dogmata ejus recte intellexerit, nihilque amplectatur, quod non aut verum aut saltem in ea tolerabile videatur. quia tamen inter eos natus educatusque sum, qui in Romana communione non sunt, tantique momenti mutatio maxima circumspectione indiget; et praeterea dogmata quaedam (certa, ut mihi videtur, demonstratione persuasus) habeo, quae a communibus opinionibus aliquando dissidentia; mihi licet a fiducia mei, omnium quibus innotui consensu alienissimo inter crebras meditationes amor veritatis expressit; ideo sincerius pariter ac tutius existimavi candida professione, hoc quicquid est quod nunc occurrit exponere, ut a fide dignis discam an probari, vel saltem tolerari possit; quam semel receptus periculum incurrere censurae, qua offendantur infirmi, ego vero pro pace animi, qua nunc conscius optimae voluntatis gaudeo, perplexitatem inveniam. Praesertim quoniam veritatem magno ardore quaerens visus est sibi in demonstrationes quasdam incidisse a quibusdam Scholasticae theologiae opinionibus dissidentes.
Sunt enim aliqua quae tam clare mentibus nostris obversantur, ut vix ulla humana autoritate deleri possint.
Et, si Sancti Patres olim rotunditatem terrae, quae ipsis perabsurda quin et analogiae fidei contraria videbatur, damnassent, an credibile est excellentem aliquem Astronomum, sola Ecclesiastica autoritate motum ex animo renuntiare unquam dogmati clare percepto, potuisse? Itaque si caetera Christianus et Catholicus hanc unam ob causam vel non receptus vel rejectus fuisset, ausim dicere tam eum in Ecclesia fuisse, quam qui errore vel malitia judicis excommunicatur. Idem ego de me sperare audeo si appareat per me non stare, quin externa quoque Ecclesiae communione fruar. Et nunc quidem exponam breviter, quae mea de natura ac potestate Ecclesiae Catholicae sententia sit, ut an vera, aut saltem tolerabilis sit, judicetur. Specimen exponendae sententiae datur hic ab autore circa articulum de Ecclesia.
Primum ergo de Ecclesia Catholica visibili ita sentio, Deum a nobis exigere, ut erga omnes Christianos animum fraternum geramus, et publica communione, sive sacra synaxi fidei pariter et caritatis unionem testemur. Hierarchia Ecclesiastica, et in ea discrimen Pontificis Maximi, Episcoporum et Presbyterorum est juris divini ordinarii.
Deum porro sibi semper conservare coetum quendam notis visibilibus designatum, quem ab omni errore damnabili spiritus sancti sui promisso in perpetuum auxilio immunem praestet.
In hoc coetu Divina providentia instituit Hierarchiam, sive Rempublicam Ecclesiasticam, cui omnes fideles obsequium debent. Constat illa Episcopis sive Ecclesiarum rectoribus conservaturque perpetua legitimorum pastorum successione. Et quia Episcopi semper convenire non possunt, et multitudo eorum autoritate aliqua contineri debet, caput aliquod necessarium fuit, cui Romani Imperii principis Urbis Episcopum a providentia destinatum fuisse, multis judiciis colligitur.
Hujus Reipublicae Sacrae vis consistit in potestate clavium, ut contumaces ligare, et poenitentes solvere possit, Deo judiciis eorum, cum justa sunt, autoritatem commodante. Autoritatem autem istam nemo habet, nisi qui in hac ipsa Republica ordinatur. Itaque Clericorum a Laicis, Episcoporum quoque et Presbyterorum discrimen juris divini esse arbitror, quemadmodum Episcoporum et Pontificis maximi. Sed haec omnia ordinario jure. Nam an Ecclesia casu aliquo erecta, ubi pastores aut saltem Episcopi non sunt, ideo Sacramentorum gratia carere debeat, definire non ausim. Obedientia quae Ecclesiasticae potestati debetur, duobus constat membris, uno ordinarii juris ut credamus vera esse quae credenda ab Ecclesia proponuntur, et facienda esse quae ab ea jubentur, altero extraordinarii, ut etiamsi injuriam nobis judicio eorum qui in Ecclesia autoritatem habent fieri, aut injusta a nobis exigi credamus, non ideo tamen Unionem abrumpamus, aut si sine nostra culpa abrupta sit, semper animum serium redintegrandi vinculi habeamus; et quicquid sine periculo salutis aeternae potest, indulgeamus. Ecclesia Catholica per Hierarchiam suam visibilis in rebus ad salutem necessariis habet infallibilitatem, in aliis praesumtionem seu maximam autoritatem.
Itaque infallibilitas Ecclesiae in iis quidem quae ad salutem necessaria sunt, pro certa habenda est, credendumque non permissurum esse Deum, ut dogma damnabile, credendum fidelibus ab Ecclesia caeteras Catholicae notas [habente] injungatur. In rebus tamen facti, ad quas pertinent sententiae et judicia de negotiis personisque singularibus, quae a Synodis aliisque judicibus Ecclesiasticis proficiscuntur; in rebus item juris et rationis, ubi salva salute errari potest, non video cur necesse sit infallibilitatem a Deo Ecclesiae datam esse. Agnosco tamen et in his rebus Ecclesiam habere veri praesumtionem et omnino autoritatem tantam quantam maximam homines habere possunt, nec temere ab ejus judiciis esse dissentiendum. Ego certe cogor ingenue fateri, me plerumque discussis omnibus opiniones generalissime receptas, et in Ecclesia stabilitas maxime tutas et veras reperisse et in religione pariter et philosophia vetustissimas et communissimas sententias optimas experiri. Rectiusque facturos novatores semper existimavi, si in veteribus et rite explicandis et irrefragibiliter demonstrandis, et per novorum inventorum superstructiones utiliter ornandis, ingenii vim ostendant; quam eversis receptis dogmatibus, quae tamen optimum sensum capiebant, paradoxa evanida introducendo lubricam et minime duraturam famam quaerant. Ecclesiae plus quam principibus secularibus est obediendum, principibus vero non est resistendum.
Quod ad Concordiam Sacerdotii et imperii potestatisque Ecclesiasticae ac secularis limites attinet, ita statuo: Omnes quidem principes et potestates non minus Ecclesiae submissos esse, quam minimum quemque ex fidelibus, itaque et censuris Ecclesiasticis subjici, et excommunicari posse; ipsos autem principes ut caeteros Christianos et reverentiam et obedientiam Ecclesiae debere, quousque salva conscientia possunt. Prorsus quemadmodum juramentis obstringimur, ad omnia illa quae servari possunt, sine salutis aeternae dispendio.
Caeteri autem fideles hanc unam tutissimam mea sententia regulam observabunt, et primae Ecclesiae praxi consentaneam, et ubi semel constituta est, nulli ambiguitati obnoxiam, quoties duae illae potestates colliduntur, Ecclesiae magis deberi obedientiam, sed potestati seculari a nobis praestandam patientiam. Nam in dubio pro omni quidem superiore, major tamen, pro Ecclesia jubente aut vetante, quam principe seculari praesumtio est, modo nullam vim jubeat Ecclesia, arma enim ejus sunt preces. Principes autem non tantum inviolabiles, sed et irresistibiles habendi sunt. Quemadmodum constat Christianos veteres paganis aut haereticis imperatoribus prava imperantibus non obtemperasse, saevientibus vero nec restitisse. Hoc discrimine observato, non est cur principes in imperio vereantur, admittere aliud imperium, alterius plane ordinis a suo, quod non vi humana sed sola Dei reverentia armatur. Caeterum si jura principis alicubi in Ecclesias sint collata, in iis exercendis communi aliorum principum jure fruentur, nec duo in eadem persona officia permiscebuntur.
Porro tantum abest, ut credam nimiam potestatem hodie a pontifice exerceri, ut contra arbitrer, e re Christiana fore, ut in rebus ad bonum publicum orbis Christiani pertinentibus plus ejus judicio tribuatur, quam vulgo fieri solet inter Catholicos. Nam licet Papa non deponat principes, nec subditos fidelitatis vinculo exolvat; tamen perniciosa in rem Christianam molientes efficaci autoritate absterrebit, pertinacibus interdicet sacris, et subditis injunget, ut vim potius a tali principe patiantur, quam prava molienti praecipientique ministrent. Haec ego licet sciam parum grata politicis, passimque irrisa esse, nunquam dissimulavi, eo sinceriore professione, quod ab homine politico et extra Romanam Ecclesiam posito et nullum cum aulae Romanae addictis hominibus commer cium habente proficiscerentur. Et certe nescio quo fato opiniones meae a privato statu rerum mearum et locorum ubi agendum mihi fuit praejudiciis ita saepe dissedere, ut nihil adulationi nihil hominum plausui datum agnoscere omnes cogerentur. Contradicendi autem studium, abesse inde appareret, quod tutissimae opiniones et moderatissimae et caritati Christianae magis consentientes semper a me defenderentur, contra eos qui in extrema declinant modumque ac finem alios saepe ignotos criminandi nullum faciunt, et pleraque sibi adversa in pessimam partem interpretantur, quale genus hominum ipsa audacia sua ubique regnat, et ultro in modestiores contradictionis invidiam derivat. Cuicunque Deus tribuit Amorem sui super omnia ei etiam dat notitiam saluti sufficientem filii sui. Et qui hunc actum amoris exercet, non potest esse haereticus aut schismaticus formalis.
De salute eorum qui sunt extra Ecclesiam, ita statuendum videtur: Quicunque superveniente Spiritus Sancti gratia, vero Dei amore, super omnes creaturas incenditur, eum esse in statu salutis. Hanc gratiam autem non dari nisi per Messiam generis humani redemtorem. Itaque si verum est eam aliquando concessisse Deum his, qui forte nec de Judaeis eorumve Messia, nec de Christo secundum Carnem quicquam audivere, dicendum erit Deum occulta quadam ratione mentes eorum illuminasse, et notitiam illis aliquam fidei salvificae de filio suo, quanta ad salutem sufficiebat, inspirasse. Quoniam aeternum est justitiae Divinae axioma, facienti quod in se est (qualis est quisquis Deum super omnia amat), gratiam non denegari. Idem autem multo magis dicendum est de his qui baptisati sunt, et fidem Christianam profitentur, etsi communione externa Ecclesiae Catholicae, sive ob Schisma, sive ob haeresin sint exclusi. Nam qui Deum super omnia amat, ille in Schismate aut in haeresi forte esse potest, haereticus autem vel Schismaticus esse non potest. Verus scilicet, et ut scholae loquuntur, formalis. Periculosissimum tamen saluti est, etiam citra culpam suam extra Ecclesiam Catholicam visibilem constitutum esse.
Nam quisquis ita erga Deum affectus erit, idem studio pacis et veritatis ardebit. Itaque unionem cum caeteris fidelibus tanquam ingens bonum affectabit; et jam tum proinde ipso voto suo in communione Ecclesiae interna erit; errores autem non pertinacia voluntatis sed judicio intellectus defendet; sententiam enim mutare non est arbitrii nostri cum omnis opinio vel a conscientia praesentium rationum vel a memoria praeteritarum oriatur. Praeteritarum scilicet cum nunc non satis in animo sunt praesentes, nec distincte percipiuntur, modo reminiscamur aliquando a nobis perceptas; praesentia autem et praeterita in arbitrio non sunt, sed futura tantum: rationes vero novas invenire prioribus validiores non semper in potestate est. Unde sapientissime dictum est Errantis poenam esse ut doceatur. Hinc Anathematismos quoque Conciliorum in solos pertinaces dirigi arbitror, ne Concilia Deo ipso, cujus vindicta est, Severiora credamus.
Haec autem tametsi vera, et inter Catholicos probata putem, nolim tamen Schismaticorum culpae palliandae servire. Itaque constanter pronuntio rem magni periculi esse etiam homini pio et sine culpa sua excluso, extra Ecclesiae Catholicae visibilis communionem vivere, tametsi enim nunc forte in statu salutis sis, dum sincero affectu Deum amas, si tamen remittas de diligentia nonnihil, quod etiam in bonis persaepe fit occasionesque aut vincendi tui erroris, aut procurandae unitatis negligas, jam in crimen incidisti, quod nisi nova contritione, id est poenitentia vero in Deum amore animata deleri non potest. Amoris autem hujus divini pretiosa valde, nec semper omnibus obvia ubique gratia est.
Unde sequitur eum etiam qui excusabiliter extra visibilem Ecclesiam est, pro ipso in multo majore quam alium solicitudine esse debere, cum etiam levi omissione periclitetur, prorsus quemadmodum Theologi quoque Catholici censent posse aliquem etiam sine sacerdote absolvi, per contritionem, et ubi copia sacerdotis facta est non ideo minus ad confessionem obstringi aut si negligat, novo crimine obligari. Unde nemo non tutius et ad pacem animi, maximum hujus vitae bonum efficacius putabit, simul et sacramento frui posse.