Series VI Band 4 · No. 412.

De Ecclesia Catholica

[Februar bis Oktober 1685 (?)]

Latin

 [Februar bis Oktober 1685 (?)]

[Anfang fehlt] aliquid et pietatis habet, verba Servatoris sine tremore legere attente legere non poterit, quibus Ecclesiae jurisdictionem stabilivit, dicens Matth. XVIII quaecunque *alligaveritis super terram erunt ligata et in coelis et quaecunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo.* Et Joh. XX. accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittentur eis, et quorum retinueritis retenta sunt; quae potestas certe tanto Regum potestate major est, quanto major est de salute aeterna, quam de capite et fortunis judicare. Consentiunt autem omnes, hoc non tantum Apostolis, sed et Apostolorum successoribus dictum esse: itaque aut inania sunt verba Domini, aut summi res periculi est justa Ecclesiae Sententia percelli.

Nec illud minus excitare omnes debet ad quaerendam veram Ecclesiam, quod illi in rebus salutis infallibilitas sive indefectibilitas promissa et rectoribus ejus in omnibus rebus ad animarum aedificationem pertinentibus magna certe autoritas tributa est. Christus Matthaei XVIII Ecclesiam audiri jubet addens: quod si Ecclesiam non audierit, sit tibi velut Ethnicus et publicanus. Et spiritum suum promittit, spiritum veritatis, qui, inquit docebit vos omnem veritatem. Johann. XVI. Quod ne quis de Apostolis solis accipiat, vetant novissima illa atque efficacissima discessuri ex conspectu mortalium jamque in coelum ascensuri Domini verba Matth. ult.: et ego vobiscum sum usque ad seculi consummationem. Quemadmodum jam dudum dixerat Matth. XVI. portas inferorum contra Ecclesiam suam non praevalituras. Et Paulus Ecclesiam Dei vocat columnam et firmamentum veritatis. 1. Tim. III. Fateor protrita esse haec loca, minusque eos tangere, qui cavillis assueti, contra vim eorum occalluerunt, sed qui sepositis praejudiciis defaecata mente in timore Domini apertissimorum verborum manifestos sensus expendent, fortasse agnoscent aut frustranea esse Christi promissa, aut extare adhuc Ecclesiam illam ueodรญdakton, inferorum victricem, non ignotam et latentem, sed quam audire judicem liceat. Nec videtur eludi posse locus Pauli ad Ephes. IV et ipse dedit quosdam quidem *Apostolos alios prophetas, alios Evangelistas, alios pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum et mensuram aetatis plenitudinis Christi.* Et si quis audiat quae Sancti Patres inde a primis temporibus in scripturae verba commentantur, et alioqui locis innumeris asserunt negari sine impudentia non poterit creditum illis esse Unam Ecclesiam Catholicam continuata inde ab Apostolis Hierarchia non minus quam vera fide conspicuam semper duraturam.

Jam vero si qua est hodie Ecclesia Catholica visibilis ab Apostolis continua successione derivata, ea profecto erit, quae cum Romana communicat. Quam enim aliam nominabimus, cum protestantes constet novos esse et ab hac avulsos, Graecam Ecclesiam a Romana nulla fere re magni momenti differre, quam quod agnitam ab ipsis majoribus suis Episcoporum principis in gubernanda universa Ecclesia potestatem extenuat orientales autem caeteros in illis potissimum discedere in quibus et a protestantibus damnantur.

Sane cum omnia Christi verba efficacia sint, et sensus plena quisquis sine praeoccupatione leget illud: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et *portae inferorum non praevalebunt adversus eam et dabo tibi claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum in coelis et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis*: itemque illud Pasce oves meas, aliquoties diversis verbis non sine mysterio repetitum, et notabit Petrum solere praeponi caeteris, quanquam tempore primus non esset, et saepe ad ipsum dirigi Christi verba, et pro caeteris ipsum respondere, maxime cum celebrem illam confessionem edit, et Christum in ejus naviculam intrare cum piscatorem hominum facit, Christum pro se et Petro tributum solvere, cum caeteri generali appellatione comprehenduntur, non raro ipsum solum nominari, primo Petro dominum pedes lavisse, primo post resurrectionem suam apparuisse; post ascensionem Domini, Petrum velut collegisse familiam, denique ubique Petrum os Apostolorum et principem apparuisse. Haec inquam omnia qui expendet et inter se conjunget fatebitur tam multa in unum Petrum non casu sed divino consilio collata esse. Quod si jam animadvertat Sanctos Patres inde a primis temporibus primatum Petri tanquam rem indubitatam et haud dubie ab Apostolis traditam agnovisse, credo manifestae veritati non [resistet, jam] Petri praerogativam ad Romanam Ecclesiam pertinere.