Series VI Band 4 · No. 411.

De salute animae curanda

[Februar bis Oktober 1685 (?)]

Latin

 [Februar bis Oktober 1685 (?)]

Cum adeo brevis ac misera haec vita sit, anima autem immortalis, monstri simile est perinde homines vivere, ac si vita in terris aeterna, futura autem nulla esset. Scimus esse omnipotentem omniaque cognoscentem Deum, apud quem etiam de verbo otioso reddenda ratio erit, et tamen ita rem gerimus ac si effugere eum aut circumvenire possemus. Et cum scena sit terra, in qua quisque personam sibi impositam agit, alibi vero majora sint quibus destinamur, nos tamen verso studio inania tanquam maxime seria tractamus, cogitatio autem de bonis illis malisque aeternis pene ad scenicam repraesentationem rediit, nec animos tangit, aut in vitae ratione instituenda vel commutanda quicquam potest. Quemadmodum enim homines a comoedia aut fabula audita lectave venientes statim quicquid hoc est, animo ejiciunt, nec magis ejus in re domestica rationem habent, quam si audivissent nunquam; ita plerique mortales, et maxime illi, qui sibi prae caeteris sapere videntur atque eminere, lectis Dei gravissimis admonitionibus, audita concione vehementi ac fulminea peractis Ecclesiae solennibus, aut recitatis domi precum formulis, mox statim horum omnium obliti pristinum vitae tenorem servant, veluti si a ludicro aliquo spectaculo ad vera negotia rediissent.

Quam ego caecitatem hominum nostri seculi in cultissimis Europae regionibus admirans, multo majorem profecto prudentiam in illis seculis ac gentibus agnosco, quibus barbariem imputamus. Legimus excessu quodam pietatis olim principes de throno descendisse, aulicos atque in deliciis nutritos in deserta abiisse aut sese in carceres voluntarios abdidisse, ut unam salutis curam haberent, et Japonenses scimus, perinde ac veteres martyres, cum hausta semel Christi fide, intelligerent aeternos tandem cruciatus vel aeterna gaudia quemque manere, gessisse sese, non tanquam haec lecta aut narrata essent, quae parum afficere solent, sed tanquam hinc coelum apertum illinc horrenda inferni praecipitia his oculis viderent. Quod profecto sapere est; nos vero aut occulte infideles sumus, aut si credimus stultissimi, qui tantas spes tanta pericula quae certissima esse scimus, tam parvi facimus, tantum quia nihil habent, quod sensus corporeos afficiat, imaginationemque nostram percellat. Cum tamen hoc ipsum sapientis sit ratione potius quam sensu duci. Scilicet quia nondum audimus mugientem sub pedibus terram, nec coelestia illa signa videmus, quae rerum commutationem praecedent, securi in diem vivimus: at barbari quorum fides efficax fuit, surgent contra nos in illa suprema die, nostramque nobis pudendam ac pene incredibilem negligentiam exprobrabunt.

Porro prima nobis esse debet salutis nostrae cura, proxima alienae, nam quisquis Christianus est, imo quisquis immortalem in nobis Spiritum Rectoremque universi Deum credit, eum sibi persuadere oportet, unam animam, etiam quae praepostere judicantibus vilissima videtur, omnibus mundi bonis pretiosiorem esse. Itaque magni apud Deum fiunt eorum labores, qui pietatem solidam, qui veram fidem, qui caritatem catholicae unitatis, quam latissime diffundere suum esse studium volunt. His quanquam ipsa tam praeclari conatus conscientia magnum satis operae pretium est, immensa tamen praemia statuit justissimus remunerator, nam qui haustum frigidae aestuanti datum in rationes retulit, quid illum huic ut ita dicam spirituali Eleemosynae destinasse censemus, ubi sitientes ex fonte vivo potantur, ubi nudi veste nuptiali induuntur. Neque dubium est beatas illas animas, quae in hac mundi faece, ubi usque adeo refrixit caritas, nascentis Ecclesiae ardorem resuscitarunt, et apud gentes feras ac remotas sese martyrio exposuerunt, ut illos ipsos servarent, a quibus tam crudeliter laniabantur, dulcissimis cogitationibus dolorem delevisse.