Series VI Band 4 · No. 410.
Specimen Demonstrationum Catholicarum seu Apologia fidei ex ratione
[1685 (?)]
[1685 (?)]
miraculis et martyriis accepto, et traditione perpetua scriptisque in Ecclesia conservatis ad nos propagato nitatur, mirifice tamen animum hominis pii et arcana scientiarum ingressi afficit consensus admirabilis religionis nostrae philosophiae verae, evidentissimo indicio eundem Deum et naturae rerum conditorem, et gratiae nobis per Christum factae autorem esse. Et cum in ea tempora inciderimus, quibus multi et ingenio suo, et praesenti luce scientiarum abutuntur, vel ad substantias incorporeas explodendas (qui certissimus est Atheismus), tollendam recta via providentiam vel saltem ad Christianam religionem labefactandam, dum Trinitatem personarum in uno Deo, incarnationem Verbi, aliaque mysteria, captum humanum excedentia pronuntiant impossibilia; vel denique ad Ecclesiam lacerandam, ut cum sacramentum corporis et sanguinis Christi impugnant, et de justificatione atque electione hominum totaque oeconomia salutis nostrae non ita sentiunt, quemadmodum Divina magnitudine et justitia dignum est; ideo piis et doctis danda opera est, ne quid Respublica Christiana, qua nulla unquam rationi congruentior fuit, perverso rationis usu detrimenti capiat. Et quidem optandum foret, ut homines potius in rebus ad vitam utilibus, ubi magnus satis industriae eorum locus relictus est, quam in rebus fidei, ubi simplicitas tutissima est, ingenium exercerent.
Quoniam tamen hodie declinare certamen non licet, et praeferoces adversarii humilitatem nostram vel irrident, vel hypocrisin interpretantur, sibique invicti videntur atque insultant cedentibus; magno animarum detrimento, et scandalo simpliciorum, necessitas cogit ut cominus congrediamur.
Itaque in Concilio Lateranensi ultimo graviter monentur philosophi Christiani ut veritatem fidei ex sana ratione illustrare studeant, argumentaque adversariorum solvere nitantur. Atque utinam viverent hodie Augustini atque Aquinates, in quibus sapientia pietati soliditas subtilitati par eluxit, quibus si adfuissent nostri seculi praesidia efficissent credo ut quanto quisque foret ingeniosior eo magis pulchritudinem Christianorum dogmatum admiraretur. Non ideo tamen nobis licet imparibus desperandum videbitur, ubi cogitaverimus causam Dei a nobis agi, et in adversariis plerumque plus audaciae quam scientiae esse. Quid autem me potissimum impulerit, ut munus occuparem, quod aliis in tanta insignium virorum copia rectius demanderetur, dicendum est. Equidem diu multumque deliberavi antequam hoc opus aggrederer, cujus difficultatem non ignoro, sed vicere nutantem crebri congressus cum hominibus ingeniosis at licentia corruptis, quos in itineribus aulisque offendi. Ex his non pauci gustum aliquem matheseos habebant et blanditiis novae cujusdam philosophiae inescati, quae ipsis de gravissimis quaestionibus utcunque loquendi facilitatem quandam praebere videbatur, contemnebant primo simplicitatem meam; at ubi me videbant nec nova illa dogmata ignorare, et ubi ferri possent etiam laudare praeterea in Geometriae interiora altius paulo quam fieri solet penetrasse, admirari coepere serio atque incusare, quod mihi inventa fruge glandibus vesci liberet. Ita enim statuebant, tollendas esse causas finales, tanquam non naturales sed morales, et a nobis naturam ex nostro ingenio aestimantibus fictas, omnia possibilia necessario quodam ordine ex sinu materiae educi, itaque inane esse, quod de providentiae consilio ac delectu nobis fingamus. Deum aut nullum esse, aut nihil aliud esse quam vim illam quae omnia possibilia ordine necessario producit, ordinem autem illum in legibus mathematicis consistere. Mentes nostras vel corporeas esse, vel extingui cum corporibus, aut saltem omnium oblivisci, et ut nonnullis eorum placet in mundi animam reverti. Ego contra contendebam, etiam causas finales referri posse ad efficientes, cum scilicet agens est intelligens, tunc enim a finis cognitione movetur; et causas etiam morales esse naturales, sumi enim a natura mentis. Itaque si omnia a mente gubernentur, non necessariam et caecam, sed liberam et consilii plenam rerum omnium productionem ac conservationem fore. Unde jam pietatis ac justitiae elementa proficisci.
Nec me leges Mathematicas in physicis rejicere, et libenter fateri corporum actiones in se invicem, pro magnitudine et figura variari, at ipsam substantiam corporis, et quod in corporibus agit et patitur, id vero alias longe quam magnitudinis et figurae notiones involvere, redeundumque nobis ad veteres, qui formas quasdam substantiales statuerunt. Haec illi primo irridere, tanquam quae a se non satis clare distincteque perciperentur; paulatim vero commoveri, et in suspicionem quandam adduci, tandem nonnulli manus dare, cum deprehendissent veram corporis notionem antea plane a se ignoratam esse, neque enim in extensione, sed agendi patiendique, hoc est movendi resistendique vi consistere, quanquam illam vim sua natura indefinitam magnitudo et figura moderarentur coercerent. Ostendebam enim illis ipsas Mechanicae leges non ex Geometricis sed Metaphysicis principiis fluere, et nisi a mente gubernarentur omnia, longe alia fore quam quae experimur. Neque corpus aliquod unum per se intelligi posse, imo nihil aliquod fore quam aggregatum punctorum, quod impossibile est nisi contineretur forma quadam substantiali, quae quiddam Animae analogum est, primus scilicet actus seu vis agendi voluntate creatoris insita cuicunque corpori, cujus exercitium ab aliorum corporum obstaculis limitatur, quale quid ĕnteléxeia Aristotelis significavit magis quam expressit.
Cogitationem autem sive vim agendi ad se ipsum monebam solis inter has formas sive Animas, mentibus datam esse. Ex quo non tantum perpetua subsistentia, qualis revera est omnium substantiarum (quae non pereunt sed immutantur), sed et perpetua sui cognitio, in qua consistit immortalitas et vera vita consequatur. Porro Materiam ostendebam non magis in extensione consistere, quam vim in actione, ut ergo vis est illud ex quo sequitur actio nisi quid impediat, ita, Materia est vis patiendi seu resistendi in quocunque corpore, ex qua sequitur extensio certa corporis, nisi Autor rerum secus velit. Unde nobis defendendi Sacramenti Eucharistici aperta est via.
Scio haec omnia perabsurda visum iri, his qui nunc novis in philosophia sectis nomen dedere, erunt et forte qui quae sequentur, nec lectu digna arbitrabuntur. Sed sciant illi, me quoque olim eodem fere modo affectum fuisse, cum juvenem pellacium novitatum blanditiae inescassent nec obiter in illis versatum fuisse, sed plerisque etiam defensioni atque illustrationi idoneum visum, sed cum progrediente meditatione, defaecatoque jam animo, severius omnia atque altius agitare coepi, primum suspecta mihi dogmata illa, tandemque falsitatis comperta fuere, affulgente subito nova luce. Atque idem mihi contigit, quod in sylva diu vagato qui de improviso in campum apertum emergit, ac praeter omnem spem in eum locum reversum sese agnoscit, ex quo primum digressus in sylvam se immerserat.
Intellexi scilicet non evertendas sed explicandas atque stabiliendas veterum sententias esse, non aliam ob causam hodie explosas et contemtas quam quod vis ac potestas earum ignoraretur. Neque vero ante sanatus sum, quam cum aliud veritatis criterion quaesivi, quam quod hodie passim jactant: quicquid clare distincteque percipitur id verum esse.
Intellexi scilicet, proclive esse in abusum, nec valere nisi notae clari distinctique afferantur. Unusquisque enim quae fortiter sibi impressit, clarissime ac distinctissime a se intelligi putat, qui si ad testimonium spiritus internum provocat, jam cessat omnis cum eo disputatio, manetque in animo error insanabilis. Opus est ergo non privatis cuique, sed publicis veri notis, non magis in religione, quam in philosophia. Paucae notiones nobis distincte obversantur, quae clare percipimus ea plerumque confusa sunt. Hoc tamen nihil impedit quin multae nobis veritates in confusis experientia, in distinctis (saltem quatenus distincta sunt) demonstratione innotescant. Et plerumque ex paucis illis distinctis ad confusa quoque evolvenda nobis aditum praebuit providentiae benignitas, modo vera Analysi quam ego inter tot Analyticae jactatores adhuc ignorari arbitror uteremur.