Series VI Band 4 · No. 407.

De molienda apologia catholicae veritatis

[1685 (?)]

Latin

 [1685 (?)]

Quicunque in religionis negotio non ad veritatem sed victoriam contendunt, conviciisque et malis artibus certant, mihi veterum gladiatoribus similes videntur, ut enim inter illos etiam liberi homines vulgi studio et insanientis theatri plausu ducebantur, ut vitam exponerent, et crudelissimis vulneribus conficerentur. Ita saepe videmus ac dolemus viros doctrina et eloquentia egregios, sed suae alienaeque salutis prodigos ita agere, ut applausum magis quam veritatem quaesivisse videantur magno cum detrimento ani marum. Scio id saepe fieri animo non malo, et plerisque affectum tuendi praejudicii pro studio veritatis imponere. Vereor tamen ut aliquando excusationem recepturus sit supremus judex cum ex praepostero illo zelo atque inanis gloriae studio tot animarum Christi sanguine redemtarum pernicies, tantaque orbis Christiani mala consequantur.

Cum igitur christiana caritas has a me pagellas expressisset, ut scrupulos quosdam tollerem, qui multos bonos ac prudentes, addo et ingenio ac doctrina praestantes, viros adhuc a Catholica unitate distinent, primum volui nomen meum latere, ne qua gloriolae contentiosa cupiditas etiam invito interveniret, deinde ab omnibus criminationibus aut recriminationibus abstinui, quibus etiam cum verae sunt, tamen nocetur ve«ritati», ut enim liquores agitati claritatem, ita mens ira atque odio turbida lucem veritatis non admittit. Nec rationes attuli, quae mihi parum solidae, aut commodis exceptionibus elidendae videntur, etiamsi speciem magnam habeant, plurimumque ad persuadendum possint; quoniam hanc opellam non vulgi, quod specie capitur, sed eorum causa suscepi, qui altiore studio rerum interiora indagant, quibus eo magis satisfacere studendum, quanto magis operae pretium est, etiam ad autoritatem propagationemque veritatis, ut insignia ingenia Ecclesiae Christi lucreamur.

Atque hoc consilium est opellae hujus, causa autem haec fuit. Ex quo sincera ac lucida fidei catholicae expositione ab ipso sapientissimo ac sanctissimo Pontifice approbata, Protestantes liquidius agnoscere potuerunt, quam innocua, ac tuta sint Dogmata, quae Ecclesia pro suis agnoscit, multi sane prudentes ac moderati fatentur, non esse cur damnentur qui sic doceant, aut cur ab eorum communione secedatur; negabant tamen sese Ecclesiae posse accedere, quae exigat, ut omnia ista non tantum non damnentur, sed et vera credantur, sibi autem tum ex sanae rationis demonstrationibus certissimis, tum ex scriptura sacra et primitivae Ecclesiae autoritate planissime quorundam falsitatem esse persuasam, non pauci etiam liberis ingeniis servitutem imponi queruntur, ut praeter animi sensa, historiarum veritatem et «philosophiae» praeclara inventa cogantur. Ut alios scrupulos nunc taceam, de quibus in progressu dicetur. Quae cum a nonnullis doctis viris falso quidem sincere tamen dici multumque in animis quorundam posse, compertum haberem, Apologiam aliquam Catholicae veritatis moliendam putavi, qua ostenderem, quantum paucis licet, sententias Ecclesiae non tantum tutas, sed etiam mire rationabiles esse, neque aut fidei historiarum, aut verae philosophiae, multo minus scripturae sacrae, ac traditioni veterum adversari. Nunquam autem Ecclesiae propositum esse, ut veritatem ullam autoritate sua opprimat; itaque si quid in his quae salva salute in alterutram partem statui possunt, ex documentis antiquitatum, aut rationum demonstrationibus compertum alicui videatur, metuere non debere ut secus aliquid praeter animi sententiam affirmare, cogatur. Denique eam esse caritatem in proposito Ecclesiae, eam in dogmatis ejus salutaris fidei veritatem, ut nulla ratio a communione ejus, et professione fidei catholicae excusare posse videatur.