Series VI Band 4 · No. 406.

Annotatiunculae praeparatoriae ad opuscula apologetica

[1685 (?)]

Latin

 [1685 (?)]

Augustini lib. 4. De Trinitate: contra rationem nemo sobrius, contra scripturam nemo christianus, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit.

Apologia fidei Catholicae ex recta ratione.

Nulla esset obligatio credendi nisi Deus ipse per rationem in nobis loquens notas suppeditasset quibus verbum Dei a verbo impostoris discerneretur. Christus ipse nisi me audissent peccatum non haberent.

Ipsi Theologi protestantium coacti sunt Theoriam suam a praxi sejungere et eo ipso testimonium contra se perhibent, neque enim aliis concedunt libertatem quam sibi sumserunt. Anabaptistae autem et Tremuli aliique id genus homines cum theoriam protestantium circa disciplinam ad praxin transtulissent illam horrendam confusionem introduxerunt in qua cuivis quicquid in mentem venit tanquam dictatum divini spiritus dicere et facere fas habetur. Antitrinitarii autem et similes cum eandem Theoriam ad praxin transtulissent circa doctrinam jam pene ad nihilum apud eos redacta sunt Christianae fidei mysteria.

Eines friedfertigen patrioten einfรคltige gedancken uber die friedfertigkeit so die *franzosen in ihrem bekandten project und in der declaration von 28 September jungst zu Frankfurt an tag gegeben 1682*. 4o, 1 boge wohlgeschrieben.