Series VI Band 4 · No. 405.
De Persona Christi
[1680 bis 1684 (?)]
[1680 bis 1684 (?)]
De Persona Christi In Christo una est persona, at duae naturae, divina et humana.
Paulo ante ostensum est Verbum seu Filium esse secundam personam divinitatis;
idem filius est homo, qui dicitur Christus. Proinde persona Christi est ipsa illa secunda
persona divinitatis, quae in tempore carnem assumsit. Una igitur persona est quae et
homo est et Deus, naturae autem duae, divina aeterna, humana assumta, quae subsistit
personalitate seu subsistentia verbi ut brachium subsistentia corporis. Et ut in Trinitate
tres sunt personae, una natura, ita in incarnatione tres sunt naturae (deitas, anima, caro)
cum una persona. Ex quibus patet quam pulchre omnia consentiant in fide catholica, quae
hinc de Trinitate illinc de incarnatione dicuntur, et quam sapienter conceptae sint formulae
quibus Ecclesia utitur, neque video quomodo magis sobrie et ad scripturae mentem,
ac fidei analogiam atque y̑potýpvsin tṽn y̑giainóntvn lógvn, addo et exprimendi
vim, loqui possimus, quam utendi naturae et personae vocibus, quemadmodum
dictum est. Nam qui duas statuunt personas vel ex Christo facient Ens per aggregationem
instar societatis, compositum ex homine aut Deo in homine habitante, ut daemon habitat
in possessis, vel certe duos facient Christos seu filios, unum hominis alterum Dei,
alterutrum negare debent Christum esse hominem, vel Christum esse Deum; qui vero
statuunt unam naturam, rursus aut alterutrum negare aut dicere debent divinitatem esse
humanitatem.
Pulcherrimum est Mysterium incarnationis.
Hoc mysterium a seculis absconditum ipsis Angelis admirabile visum esse innuit
Apostolus. Certe in eo videtur contineri complementum operum Dei, ut creatura ad
quantam maximam fieri potest attolleretur elevationem, et Deus se pro summa sua
benignitate quantum possibile est demitteret et communicaret, et regnum quoddam
institueret, ad creatarum Mentium captum accommodatum, suaeque justitiae pretiosissimo
sacrificio satisfaceret. Porro quemadmodum Mysterium Trinitatis optime illustratur
similitudine Mentis in se reflexae, ita Mysterium incarnationis optime illustratur Unione
Mentis et corporis, quod etiam agnovere Sancti Patres Justinus Martyr, Athanasius,
Augustinus. Manent enim duae naturae et fit una persona, fortasse etiam non inepte dici
potest corpus sustineri subsistentia animae, aut materiam subsistentia formae, ita ut non
alia sit subsistentia compositi quam quae formae, a quo nec Scholastici quidam abhorrere
videntur. Et eadem videtur dicenda persona hominis et animae separatae.
Attributa et operationes unius Naturae non sunt tribuendae alteri naturae.
Ita dicendum est Divinitatem non esse passam contra Theopaschitas, humanitatem
non esse omnipraesentem contra Ubiquitarios, unam non esse operationem seu volitionem
Divinitatis et humanitatis, contra Monothelitas. Alioqui quid refert naturas distinguere
et certe quae uni naturae propria sunt alteri tribuere contradictorium videtur. Sed
Deum natum esse, virginem deiparam esse, hominem ubique esse dici potest quemadmodum
dici potest poetam curare morbos, si idem et medicus sit. Modo intelligatur sano
sensu, eum scilicet qui est homo, licet non qua homo, sed qua Deus, esse ubique, eum qui
est Deus esse natum ex virgine, sed non qua est Deus. Id ipsum enim Divinam vel
humanam naturam appellamus in Christo, secundum quod Christo Divina vel humana
attributa ascribuntur. Non ergo in communi[cati]one idiomatum, sed in una subsistentia
unio naturarum consistit. Itaque Verbum suum subsistentiam tribuit humanitati, non
essentiam, neque essentiales proprietates, quippe quae et reliquis divinitatis personis sunt
communes. Et certe si Hypostatica unio consisteret in communicatione attributorum
etiam pater filio hypostatice unitus esset, cui sua attributa communicavit.
Naturae Christi Humanae omnes perfectiones tribuendae videntur quarum
creatura sit capax, exceptis illis quae cum officio redemtoris pugnabant.
Itaque anima ejus inde ab ortu omni sapientia et gratia plena erat, nec probandi sunt Agnoitae qui putabant Christum aliqua ignoravisse. Noluit tamen eas perfectiones in terris plene ostendere, sed fratribus debuit assimilari per omnia excepto peccato ut ait Epistola ad Hebraeos. Quin et passionis tempore humano more vota facere voluit quae sciebat non implenda, ut animi sui dolorem et naturae humanae a morte abhorrentis propensionem testaretur, adjecta tamen resignatione in voluntatem patris. Itaque animo et corpore passus est, ut peccata hominum expiaret. De caetero non est necesse, ut Christus actu cogitaret omnia quae Divinitas animae ejus infuderat. Unde inter Scholae quoque doctores Bonaventura et Gabriel dicunt omnia scivisse scientia habituali, sed non scientia actuali. Itaque scientia actuali proficere potuit humano more, nec elicuit actus scientiae supernaturalis nisi cum opus erat, et sic dici potest Diem judicii ignorasse, quod scilicet hunc actum tunc cum Apostoli quaererent minime elicere vellet, quae explicatio ni fallor commodior est quam effugium dicentium negasse se scire scilicet ut Apostolis diceret. Quo ad reservationes mentales excusandas aliqui abuti possent.