Series VI Band 4 · No. 404.
De Deo Trino
[1680 bis 1684 (?)]
[1680 bis 1684 (?)]
De Deo Trino
Tres sunt personae Divinitatis, quarum una numero essentia est.
Hoc fidei Mysterium ex ratione non demonstramus, sed tantum illustramus et contra objectiones defendimus. Ex objectionibus autem potissima haec est: si tres sunt inter se diversi, quorum quilibet est Deus, sequitur etiam tres esse Deos. Nam si pater est Deus, et filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus, et pater non est filius, nec Spiritus Sanctus; et Filius non est pater nec Spiritus Sanctus, et denique Spiritus Sanctus non est pater nec filius; aut dicendum erit tres esse deos aut nescire nos quid unum quid plura significent, itaque pari jure etiam negari poterit patrem filium et nepotem esse tres homines; aut afferenda ratio erit cur hos dicamus tres homines, illos negemus esse tres deos. Respondemus, etsi pater non sit filius, tamen pater est is qui est filius, nempe unus ille numero Deus. Quod de duobus hominibus patre et filio dici non potest atque haec vera ratio differentiae est. Quomodo autem in re una numero, intelligi possint diversae personae nulla quod sciam similitudine aptius illustratur, quam Mentis seipsam intelligentis. Manifestum enim est aliquod discrimen esse inter id quod intelligit et quod intelligitur, quorum unum habet vim percipiendi, alterum vim exhibendi, utrumque est una eademque numero Mens, nec tamen omnino et per omnia dici potest unum esse alterum; cum sint correlata. Quod autem in Mente creata aliquo modo fit, in Deo locum habet perfectissima ratione. Tres vero divinitatis personas eleganter expressere Sancti patres, per tres primarias Mentis perfectiones: posse, scire, velle. Unde pater est principium omnium, filius dicitur Logos seu Verbum Mentis, sive sapientia patris; Spiritus Sanctus dicitur amor seu voluntas. Pater enim Divinitatis personam multiplicat, dum intelligit se ipsum, et dum amat se ipsum. Itaque Filius generatur a Patre, Spiritus Sanctus procedit a patre et filio, quia intellectus praesupponit agendi potentiam, voluntas autem et agendi potentiam et intelligendi, quanquam autem intelligere et intelligi, amare et amari, omnibus tribus personis communia sint. Solus tamen filius generatur per intellectionem essentialem primitivam, solus Spiritus Sanctus procedit per amorem essentialem primitivum, quibus unius Dei in se ipsum reflexi plures personae oriuntur, prorsus quemadmodum mente nostra se ipsam intelligente, omnia tam intelligenti quam intellecto communia sunt (cum sint unum) praeter quandam distinctionem ex ipsa hac Mentis in se reflexione nascentem, usque adeo ut etiam in persona mentis exhibente seu intellecta exprimatur intellectio personae intelligentis, sed modo quoddam derivativo. Qui secus sentiunt, Antitrinitarii, praeterquam quod Scripturae sacrae verbis coactissima interpretatione vim inferre, et a veteris Ecclesiae traditis abire coguntur, induunt se in consequentias minime tolerandas. Christum enim esse adorandum negare ausi non sunt, excepto cum paucis Francisco Davide jam judaizante, quem ipse refutavit Socinus. Adorant ergo Ariani Creaturam primogenitam, Photiniani hominem nudum quem Dei nomen et honorem accepisse ajunt adoptione. Sed quanto satius est cum Catholicis nihil aliud divino honore afficere, quam unam illam substantiam omnipotentem et infinitam? Errant etiam gravissime qui personas Sacrosanctae Trinitatis tanquam individua ejusdem speciei et Essentiam communem tanquam universale concipiunt. Demonstratum enim supra est Deum numero unum esse, et sufficit ad difficultates dispellendas, ut similitudinem paulo ante allatam multiplicatarum quodammodo in una mente seipsam intelligente personarum ante oculos habeamus. Nec minus absurdum est Spiritum Sanctum considerare tantum ut attributum aliquod Dei, quomodo enim mittitur aut quomodo per ipsum aeque ac per Patrem et filium baptizare jubemur. Denique cumulus absurditatis est pro Spiritu Sancto accipere choros angelorum ut fecit quidam NeoArianus. Itaque peccatum in angelos gravius erit quam in filium quem tamen jam summum Deum ostendimus, et Apostoli Hierosolymis congregati nolebant dicere, visum est choris angelorum et nobis Dei scilicet obliti, et cum Gabriel Angelus Mariae concepturae denuntiaret Spiritum Sanctum super ipsam esse venturam, et virtu tem altissimi eam inumbraturam, se vel alios angelos designabat, dicendumque erit Mariam virginem de Spiritu Sancto hoc est de angelis concepisse nec Christum filium Dei esse. Et male Petrus Ananiae dixit te Spiritui Sancto mentitum, non hominibus sed Deo mentitum esse: Denique quis non videt in formula baptismi patri et filio tertiam adjungi personam Spiritum Sanctum, non multitudinem Spirituum Sanctorum, qui profecto nunquam alibi nisi ut nuntii ac ministri mysterio salutis intervenere. Ex quo judicari potest quam misere titubent, qui a via catholica decedunt.