Series VI Band 4 · No. 403.

De Scriptura, Ecclesia, Trinitate

[1680 bis 1684 (?)]

Latin

 [1680 bis 1684 (?)]

Tutius est statuere in scriptura sacra nihil contineri nisi verbum Dei, nec autores librorum etiam in his quae ad salutem non pertinent, qualia sunt philosophica, chronologica, Geographica, falsum dixisse. Errores autem si qui sunt, librariorum culpa irrepsisse, aut a verbis male intellectis nasci. Am Rande: Quotiescunque mihi animo propono qualia dogmata essem ipse propositurus si mihi summa esset concessa potestas statuendi, rebus omnibus expensis inclino in dogmata Ecclesiae Romanae conservanda, corrigerem tantum praxes quasdam a viris piis ac prudentibus ejus partis dudum improbatas, quae adhuc in Ecclesia Romana vitio temporum hominumque passim tolerantur. Si natus essem in Ecclesia Romana profecto ab ea non recederem, etsi omnia crederem, quae nunc credo. Pontificis autoritas quae multos maxime, me certe omnium minime deterret, credo enim recto ejus usu nihil utilius Ecclesiae posse intelligi. Rebus omnibus expensis mihi valde credibile videtur redituram aliquando Unionem Ecclesiarum in occidente, praesertim ubi in Ecclesia Romana reformabuntur non fidei dogmata sed praxes quaedam male receptae, nec ab Ecclesia ipsa approbatae.

In libris Judith, Tobiae, Sapientiae, Maccabaeorum, nihil continetur quod prohibeat eos inter Canonicos censeri. Licet autem fatendum sit S. Hieronymum plerisque eorum summam illam Canonicis debitam autoritatem non tribuisse, tamen communior sententia veteris Ecclesia[e] videtur fuisse in contrarium, et proinde Ecclesia Catholica traditionis conscia potuit statuere ut pro Canonicis haberentur. Certe nullae afferri possunt contra hos libros satis graves dubitandi rationes et pleraeque quae afferuntur, in libros quosdam ab omnibus receptos possunt torqueri.

Concedunt etiam protestantes libros quos Apocryphi vocant esse sanctos, sed negant eos esse aptos ad fidei dogmata confirmanda. Cum vero nullum omnino fidei dogma sit, quod horum librorum indigeat, videtur inutiliter de horum librorum Canone disputari, neque ullam esse causam cur a communi Ecclesiae sententia recedatur.

Aliquando libri non sunt scripti ab his quibus attribuuntur, sed ab aliis collecti ex eorum sententiis vel monumentis. Ita Bellarminus de verbo Dei lib. 1. cap. 14 potuisse fieri et Syracides sententias Salomonis collectas in unum volumen redegerit.

Apocryphi sunt tertius et quartus Maccabaeorum et tertius ac quartus Esdrae, neque enim ab ullo Concilio sunt relati in Canonem.

Cum libri Mosis et prophetarum sint lingua Hebraica pura scripti, nec (excepto Daniele) chaldaica admista habeant, credibile est post Captivitatem Babylonicam non scriptos sed tantum fuisse recensitos.

Textum Hebraeum alicubi dubium, certe explicationem ejus versione 70 interpretum juvari dubium nullum est.

Esse adhuc quaedam quae in Vulgata fortasse corrigi possint, non negant, qui eam authenticam statuunt. Authenticum enim est cui tuto fidi posse publice statutum est, nullum inesse mendum unde periculum creari legentibus possit. Itaque sufficit nihil inesse, unde periculum creari legentibus possit.

De versionibus vulgaribus hoc tantum statutum est ut non promiscue concedantur aut legantur. Neque enim negari potest aliquando periculosum esse, ut sint in plebis manibus, fatendum est tamen aliquando id sine ullo periculo fieri ut nunc in Gallia et Germania itaque temporum et hominum ratio habenda est. Et ubi plebi negatur scripturae lectio debet saltem Nucleus ejus fieri. Breviarium quoddam vulgo haberi in « - - - » «animarum» « - - - »

Lutherus praef. in psalmos. Scio esse impudentissimae temeritatis eum qui «audeat» profiteri aliquem scripturae librum «a se in omnibus partibus» intellectum.

Luther lib. 1. contra Zwinglium et Oecolampadium ait: si diutius steterit mundus iterum fore necessarium propter diversas sacrae scripturae interpretationes quae nunc sunt, ut ad conservandam fidei unitatem Conciliorum decreta recipiamus et ad ea confugiamus.

Brentius in prolegomenis contra Petrum a Soto fatetur traditionem saltem hanc de scriptura sacra esse admittendam.

Statuunt catholici animam Christi inde a conceptione omnes dotes habuisse quas postea habuit.

Utrum omnia in quibus sine periculo salutis errari non potest, in Scriptura Sacra habeantur definita, quaestio magna est: Mihi primum illud indubium videtur ipsam librorum Sacrorum autoritatem haberi traditione Ecclesiae, deinde vereor ut Sacrosanctam Trinitatem possimus satis evincere ex scripturis, traditione non adhibita, quae tamen Scripturam cum traditione conjungenti longe manifestior redditur. Illud nihilominus certum est Scripturam S. multo magis Trinitati favere et ab Anti-Trinitariis aliquando violenter torqueri.

Quod ad interpretem Scripturae attinet in dubitationibus quae oriri possunt, haud dubie melius consultum erit Ecclesiae, si constet Deum eam Spiritu suo ita regere, ut ejus interpretationibus tuto fidi possit. Itaque unanimem consensum patrum spectandum recte monet Tridentinum; et quod tota Ecclesia statuit disputare S. Augustinus ait insolentissimae esse insaniae. Nec puto ullum dari exemplum dogmatis in Ecclesia recepti quod sit conjunctum cum periculo salutis. Non tamen hinc sequitur Ecclesiam in omnibus esse infallibilem, verbi gratia si definiret aliquid de rebus quae ad salutem non pertinent qualia sunt quae sunt facti, item quae sunt philosophica, ut de Antipodibus, de motu terrae. Verum hactenus Ecclesia nihil tale definiendum sumsit quantum sciam idemque et in posterum servaturam credibile est. Et qua alia quam Ecclesiae autoritate, omissa est lotio pedum quae quibusdam visa est a Christo praecepta, et pro octavo habenda sacramento? Huc pertinet mutatio diei sabbati in dominicam, abrogatio praecepti de abstinendo a sanguine et suffocato. Contra Socinianos et Anabaptistas disputandi confugiendum est ad traditiones et Ecclesiae autoritatem.

Deum, unum numero esse pro certo habendum est, nec tres esse Deos, sed tres esse personas divinitatis, itaque Patrem filium et [Spiritum] Sanctum non dicimus esse Deos sed divinitatis personas. Est autem divinitatis persona quaedam substantia singularis increata per se subsistens, sed quae involvit relationem essentialem, ita ut eam solam existere implicet. In rebus creatis nihil est quod magis hanc in unitate pluralitatem illustret, quam quod experimur in nobis, cum Mens nostra percipit seipsam. Ubi discrimen aliquod est inter personam percipientem et perceptam, quae tamen unum individuum sunt. Am Rande: Verbum seu id quod intelligitur, est imago patris, quia pater verbum percipiens id ipsum percipit quod ipse est, nempe Mentem illam quae se intelligit. Perceptio ipsa seu Amor est Spiritus Sanctus; Deum enim percipere se ipsum, idem est quod se amare. Procedit autem a Patre filioque, quia Amans et amatum amore non tempore quidem, rei tamen natura priora sunt. Graeci admittunt Spiritum procedere a patre per filium.

Sententia Catholica de Trinitate et incarnatione, longe aptior est Ariana et Sociniana. Nam Ariani introducunt creaturam quandam excellentissimam Mundo priorem, Sociniani puram hominum, et ambo tamen hanc creaturam habent pro filio Dei illi pro naturali, hi pro adoptivo; et volunt adorari debere. Sed Catholici Christum non adorarent nisi in eo esse statuerent illam summam rerum omnium creatricem divinitatem. Et quod dicunt Deum passum esse, in humana natura non video in quo sit contra honorem Dei, cum ita intelligatur, ut omnis imperfectio a Deo longissime removeatur. Contra vero Anti-Trinitariis de Deo parum digna sentire ex Conrado Vorstio et Socinianorum Metaphysica constat.

Illud tamen fatendum est apud Catholicos pariter et protestantes saepe vulgus hominum in Deo colendo magis humanitatem quam divinitatem Christi sibi proponere, quod contra fieri deberet, itaque officium pastorum esse censeo ut huic malo medeantur, animosque ad divinitatem ipsam super omnia amandam et colendam erigant, praesertim cum in eo apud Catholicos contritio consistere merito dicatur, quam admonitionem necessariam usu deprehendi, non apud protestantes minus quam apud Catholicos.

Quoad personam Christi, non melius unio naturarum explicari potest quam ut factum est a SS. patribus unione animae et corporis.

Deitatem non esse passam, nec humanitatem esse ubique rectius dicetur. Nec video quid prosit ubiquitas, cum non Christus eo modo in coena sit quo ubique est, sed ratione peculiari. Sufficit ergo ut credamus per incarnationem communicatas esse humanitati omnes perfectiones, quae in humanam naturam cadunt; divinas autem homini Christo eo ipso inesse, quod Deus est, seu quod in humanitate vera unione habitat plenitudo divinitatis. Quemadmodum certe nec anima per unionem cum corpore ipsi corpori suam vim volendi, aut intelligendi communicat, nec a corpore extensionem aliaque id genus attributa accipit. Sunt tamen aliquae operationes quae non nisi unione utriusque intelligi possunt. Add. Mor. diss. de com. idiom.