Series VI Band 4 · No. 402.
Circumcisionis origo physica
[1679 bis 1685 (?)]
[1679 bis 1685 (?)]
Circumcisionis origo physica
Sacramenta fundamentum habent in natura et divinam quandam allegoriam continent, ut simul et signa sint, et res signata. Sic Baptismus natura sua significat mundationem a sordibus, Coena Eucharistica communionem inter amicos plenam caritatis. Christi autem instituto baptismus est lavacrum, quo anima munda fit. Et sacra coena est communio quo ejusdem corporis Christi participes fimus, atque ut rami ejusdem arboris in trunco unimur, cujus viva membra influente gratiae succo in caritatem animantur. Sed quid dicemus de Sacramento Antiquae Legis, Circumcisione, quae occasio ritus, quod fundamentum significationis? Hoc incompertum Theologis itinera in orientem docuerunt Circumcisionem scilicet in illis populis non arbitrio divino humanove sed naturae jussu ortam, ob molestam apud Arabes, Aegyptios, Aethiopas praeputii excrescentiam. Ipse vidit Joh. Veslingius ita in puerulis frequenter excrescere, ut caudae in modum acuminetur; ita Bartholinus ex ore Veslingii (Anatomiae Reformatae pag. m. 239.) in descriptione glandis. Inde quod suadebat ratio id consecravit divina autoritas, et morem pro batum ad electi populi foedus signandum transtulit, ut praeputii circumcisio libidinum refraenationem ac mores ad sanctitatem compositos significaret.