Series VI Band 4 · No. 408.

Rationale fidei Catholicae contra omnis generis sectas

[1685 (?)]

Latin

 [1685 (?)] Rationale fidei Catholicae contra omnis generis sectas

Video passim summos viros praedicare felicitatem nostrorum temporum, in quibus renasci videtur et in majus proficere quicquid egregium habuit antiquitas; nec tantum historiae ac meliorum literarum lux pura effulsit, sed et scientiarum omnium arcana magis magisque patent. Neque ego non agnosco Divinae benignitatis magnitudinem sed quoties ingratitudinem nostram et animorum levitatem considero, saepe vereor, ne tantis beneficiis abutendo gravissima nobis judicia accersamus. Cum enim maximus ille sit usus Historiae ut Divinam gubernationem illustret, et veritatem religionis nostrae firmissimis testimoniis muniat potissimusque sit scopus verae philosophiae, ut nos ad perfectissimae substantiae cognitionem perducat, video multos quo magis doctrina pollent, eo minus habere pietatis; et alios, quo magis scientia clarent, eo minus fidei tribuere. Eruditi subinde ex multiplici lectione sua ea tantum corradunt, quae ad elevandam sacrorum nostrorum autoritatem facere videntur, ostendunt nobis loca scripturae sacrae difficilia, sanctorum patrum naevos, conciliorum tumultus, devotorum seculorum ignorantiam, pias cleri fraudes, per cujus actus aliquando ipsam religionem petunt. Sed iidem dissimulant admirabilem in scriptis nostris sacris cum simplicitate majestatem, sanctissima praecepta, divinam in convertendis gentibus providentiam, et in media barbarie salvam semper rei catholicae summam. Ab altera parte philosophi quidam celebres causarum finalium et divini consilii considerationem e naturae inquisitione tollunt, omnia mechanica quadam necessitate materiae fieri contendunt, et pro Deo relinquunt nobis vim quandam immensam intellectus et voluntatis expertem ac producentem quicquid potest, quem quidem Deum credas an rejicias nihil interest ad humanam vitam regendam. Iidem vero non considerant satis totam naturam machinam quidem esse, sed incomparabili artificio, ubique indicem sapientissimi autoris, parumque meminerunt. Naturae studium non tantum ad sublevationem vitae corporeae sed et potissimum ad agnoscendum amandumque Creatorem dirigi debere. Et fieri posse, ut nunquam reperiamus veram rerum structuram, sed non fieri posse ut ignoremus earum usum atque effectum. Et licet temerarium sit omnes Dei fines animo complecti velle, pium tamen et necessarium esse eos agnoscere qui tanta ejus benignitate ad nos porriguntur.

Itaque saepe mecum doleo, quoties video homines a Deo abduci, illis ipsis studiis, quibus nihil mihi videtur ad veram pietatem accendendam efficacius: jam ubi ad mysteria fidei ventum est, quam multi contrahunt vultum? et alii quidem subdole protestantur credere se quod receptum est licet ipsi paulo ante satis ostenderint nihil sibi videri absurdius, alii praesertim in regionibus, ubi laxior disciplina est, palam irrident aut oppugnant. Atque hi quidem in medio Ecclesiae Catholicae sinu velut ludendi animum praeferentes; sed serio illi ac data opera, quos sive nascendi infelicitas, sive propria levitas sectae implicuit. Videas eos passim insultare Catholicis, tanquam absurdissima quaeque devorare assuetis, et sibi de luce, de recta ratione, de discusso tenebrarum regno applaudere.

Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz anschlieรŸend ersetzt:

Ego qui et melioribus literis, et philosophiae repurgatae magno studio nec sine aliquo successu incubui, non aliam ob rationem magis mihi de divina benignitate gratulor neque alios majores laborum meorum fructus cepi, quam quod omnibus rationibus subductis in fide Catholica sum confirmatus. Cum enim videam tot praeclara ingenia futuri anxia haerere, nec habere quod de Deo aut de anima dicant vel non dicant, et nunc in credendo nunc in non credendo sibi vim facere; nonne Deo gratias agam, quod tantam animi tempestatem in me jucundissima quiete composuit. Quod mentem futurae vitae spe constabilita supra res mortalium fluxas erexit, quod mihi ostendit admirabilem consensum et pulchritudinem divinae suae philosophiae, ac gratiae cum natura conspirantis harmoniam. Quanquam enim non minus persuasus sim ex domesticis fidei principiis, nullo rationum respectu, magna tamen incredibilis illius voluptatis quam nunc subinde percipio, parte carerem, si fidei rationisque consensus mihi detraheretur. Fecit hic animi mei status, ut saepe eosdem sensus optarem diffundere posse in caeteros mortales. Sed veritus sum, primo ne professio ista superbiae tribueretur. Itaque praemonendum censeo [bricht ab]

Ego qui melioribus literis et philosophiae repurgatae magno studio incubui non aliam ob rationem magis mihi de divina benignitate gratulor, nec alios majores laborum meorum fructus cepi quam quod omnibus rationibus subductis in fide catholica confirmatus sum, deprehendique omnes ejus partes et mire inter se consentire et ex recta ratione egregie illustrari. Et cum dubitare non possim eadem et multo praeclariora innotuisse Viris compluribus doctrina et pietate magnis, saepe optavi ut prodiret aliquis Apologista divinae veritatis, qui pulchritudine ejus feliciter expressa animos hominum sancto ardore accenderet. Atque utinam S. Augustinus in nostra tempora incidisset, aut nostri seculi profectus anticipare potuisset: vel potius utinam viri insignes eodem spiritu animati tantum opus aggrederentur. Nunc quid me imparem licet partem exiguam et magis facilem attingere coegerit dicam. Intercessit mihi notitia cum hominibus summi ingenii, sed quorum juventus periculosissimis dogmatibus imbuta erat, hi, cum me viderent liberioribus eorum sermonibus parum annuere, primum simplicitatem meam miserabantur postea cum deprehenderent me quoque philosophiam illam novam non ignorare, et praestitisse aliquid in sublimioribus doctrinis quibus se seculum nostrum effert, coepere mirari cur inventa fruge glandibus vescerer, ipsi enim credebant philosophiae luce hausta, nemo sanae mentis amplius fidem adhibere posse dogmatibus quorum absurditatem, ut ipsi ajebant, Romana vel potius christiana Ecclesia mysterii appellatione velaret. Et cum ego contra tenderem acrius, simulationis me suspectum habebant, quae accusatio gravior multo quam ignorantiae merito mihi videbatur. Itaque tum ut sinceritatem meam vindicarem, tum ut amicorum saluti succurrerem coepi tentare delineationem quandam Rationalis fidei Catholicae. Lecta est opella, quid dicam? Tetigit animos, nihil tale expectantes, fecit ut vererentur aliqui ne vera dicerem. Fuit qui daret manus, qui se mihi postea salutem debere fateretur. Idem urgebat acriter ut publicarem, sperans apud multos posse aliquid, quod apud se valuisset. Ego contra disputabam periculosum [bricht ab]