Series VI Band 4 · No. 397.

Dialogus inter Theologum et Misosophum

[2. Hälfte 1678 bis 1. Hälfte 1679 (?)]

Latin

 [2. Hälfte 1678 bis 1. Hälfte 1679 (?)] ~~Dialogus inter Theologum et Misosophum ~~

M. Nunquam ne desinetis o Theologi cum ratione insanire, quos potius cum fide sapere deceret.

T. Desinemus ratione uti cum Deus sapiens aut homo rationalis esse cessabit.

M. Sapientia hominis stultitia est coram Deo, et ratio hominis in divinis errandi potius quam sapiendi instrumentum est.

T. Superba sapientia apud Deum stultitia est, a Deo enim confunditur, qui humiliat superbos: et qui scrutari mysteria ratione volet, a gloria opprimetur ac fulgore illo nimio occaecabitur, sed qui Deum sincero pectore quaerit, huic Deus rationem illuminat, ut videat mirabilia ejus; et quemadmodum solem non recta sed aut in aqua aut per vitrum coloratum intuemur; ita, quem aut pius affectus, aut defendendae fidei necessitas ad profundiorem rerum divinarum contemplationem vocat, is non sibi rationis oculos effodiet, ita enim nihil videbit, sed per mediam scripturam sacram (: cujus interiectu nimia illa radiorum coelestium efficacia nostrae imbecillitati attemperatur :) velut per velum interpositum in sanctum sanctorum introspiciet. Hoc autem velum tum demum levabitur, cum Deum non amplius in speculo vel aenigmate sed de facie ad faciem contuebimur.

M. Putas ergo rationem cum fide conjungendam.

T. Quid ni? Si quidem ipsa fides ratione nobis persuadetur: qua enim alia praerogativa Mahumetanis superiores sumus?

M. Nos vera miracula habemus, non illi.

T. Multa ratiocinatione opus est ad probanda miracula, quae non vidimus; imo etsi his oculis nostris videamus, multo tamen examine indigemus ne decipiamur: praeterea ex Scriptura nosti miracula ipsa alio rursus indigere criterio, nempe doctrina: nam et Antichristus faciet signa deceptura, si possibile esset, etiam electos. Moses dixit prophetae legi contraria docenti nec si signa edat credendum esse.

M. Concedo miracula ad normam doctrinae esse exigenda: sed doctrinae, inquam revelatae, non vero naturalis.

T. Nonne ipsa revelatio prima pendet a miraculis?

M. Fateor.

T. Ergo saltem prima illa miracula non ad aliam revelationem priorem exigi debent ... Quid respondes ad hoc? Cur haeres?

M. Nescio quomodo me decepisti atque in arctum redegisti.

T. Magis ingenue facies si te non a me sed a te ipso deceptum fatearis.

M. Tam fortes sunt rationes tuae, ut cogerer tibi assentiri, nisi didicissem in divinis omnes ratiocinationes debere esse suspectas.

T. Omnes ratiocinationes etiam in humanis suspectae sunt, id est non admittendae ante diligens examen, praesertim in re gravi.

M. Et si nihil jam succurrat quod opponere possim superiori illi ratiocinationi tuae, attamen nec tu habebis quod regeras meae.

T. Cuinam?

M. Quod scilicet admissa analysi fidei in rationem, omnis fides futura sit humana non divina.

T. Gravissimi autores qui de analysi fidei scripsere, optime satisfecerunt huic difficultati. Alia enim est analysis fidei humana quoad motiva credibilitatis, quae fit in historiam et rationem historias examinantem et confirmantem; alia est analysis fidei divina, quae fit in Spiritus Sancti operationem in cordibus nostris efficacem.

M. At sufficit ille internus Dei sermo, sine rationibus, multi enim in simplicitate cordis sui credunt, etsi nullas credendi rationes sciant.

T. Fateor multos, singulari Dei benignitate omnium sese captui accomodante, veram fidem tenere sine ullis rationibus persuadentibus; et hos salvos esse posse: misera tamen esset religio nostra si argumentis careret, nec Mahumetanae aut paganae praestaret ita enim nec ratio petentibus reddi nec fides contra impietatem aut etiam scrupulos qui saepe pios anxios habent defendi posset.

M. Est aliquid quod dicis. Ego tamen putaveram tutius esse omnem ratiocinationem ablegare e Theologia: credebam enim humana principia in divinis nihil certi probare.

T. Si hoc esset, nec Dei existentia probaretur rationibus.

M. Etiam Dei existentia probanda est revelationibus et miraculis.

T. Sed dixi Tibi revelationes et miracula per rationem examinanda esse.

M. Sed quid respondes huic argumento quod principia humana non sunt ~~accommodata rebus divinis.*

*T. Respondeo dari principia communia rebus divinis et humanis, et hoc optime observarunt Theologi: principia quidem physica fateor sunt humana tantum, verbi gratia quod ferrum non natat in aqua, quod virgo non parit: nam per absolutam Dei potentiam quae est supra naturam, contrarium effici potest; sed principia metaphysica sunt communia divinis et humanis, quia agunt de Veritate et de Ente in genere, quod est commune Deo et creaturis. Tale principium metaphysicum est: non posse idem simul esse et non esse: Totum esse majus parte. Item, Principia logica seu formae syllogisticae quae etiam Deus atque angeli vera esse admittent.

M. At Deus et Angeli non indigent logica.

T. Certe Deus Logica non utitur, angeli fortasse, Syllogismis non indigent, non tamen ideo eos rejicient: ego non utor arithmetica, per calculos quia scio omnia melius calamo absolvi, non ideo tamen calculos rejicio, aut pro erroneis habeo.

M. Nunquam tibi concedam nostra principia Metaphysica esse apud Deum vera.

T. Ergone illud principium (non posse idem simul esse et non esse) non valet apud Deum aut in divinis?

M. Non utique.

T. Nemo Sanctorum Patrum nemo eruditorum Theologorum Tibi assentietur.

M. Si non eruditi, saltem pii a meis partibus stabunt.

T. Vide quam pia sint quae dicis. Sublato e divinis principio illo (de contradictoriis simul non admittendis) poterimus simul admittere et rejicere Deitatem vel Trinitatem; poterimus simul eodem respectu esse pii et Athei, Catholici et Ariani.

M. Ego credebam non esse apud Deum impossibile ullum verbum, ergo nec contradictoria Deo impossibilia erunt.

T. Si nullum verbum Deo impossibile est, etiam possibile illi erit, se destruere; peccare, et alia id genus.

M. Omnia sunt Deo possibilia, exceptis illis quae perfectioni ejus contraria sunt.

T. Pulchre, optime; sed contradictoria quoque ejus perfectioni contraria sunt, facerent enim Deum ineptum, ac simul veracem, et falsa dicentem; simul scopum suum assequentem, et eo excidentem.

M. Admittam (quoniam ita urges) hoc principium contradictionis etiam in divinis; sed non admittam quod nos bene judicare possimus in divinis quaenam sint contradictoria.

T. Si habemus oculos et memoriam possumus etiam judicare de contradictione. Nam saltem requiritur ut idem sit subjectum et praedicatum propositionis contradictoriae, id est, ut eadem sint utrobique verba et idem verborum saltem sensus. An eadem sint utrobique verba judicabunt oculi, an idem utrobique per verba intelligamus, memoria sive conscientia nostra nobis dicet, ita ut attentione tantum opus sit.

M. Admittam id fortasse in ratiocinationibus facillimis, ubi statim apparet contradictio, sed non in ratiocinationibus difficilioribus.

T. In difficilioribus majore tantum opus attentione; et longa syllogismorum catena non minus certo examinari potest, quam breve argumentum: tantum enim opus est, unumquemque syllogismum singulatim examinari secundum materiam et formam: itaque solummodo majus tempus majorque patientia requiritur in pluribus syllogismis quam in paucis.

M. At mihi indignum videtur logicam tantum valere in divinis.

T. An Grammaticam logica digniorem putas? et constat tamen quanta sit Grammaticae in textu sacro explicando utilitas. Et vero si syllogismos rejicis, omnes rationes rejicis, sunt enim semper rationes omnes syllogismi saltem imperfecti, ut Enthymemata in quibus propositio aliqua vel signum subintelligitur: imperfecti autem non possunt esse certiores perfectis. Denique formae syllogismorum ex illo principio contradictionis a te admisso mathematica plane certitudine demonstrantur.

M. Possumus salvari sine logica.

T. Fateor nam possumus etiam salvari sine rationibus et possumus ratiocinari sine syllogismis: non tamen possumus fidei fundamenta tenere ac tueri sine rationibus; nec in rebus valde difficilibus facile eruere veritatem, aut convincere pertinacem adversarium, sine logicis artibus.

M. Sancti patres spreverunt subtilem illam in Theologicis disserendi rationem.

T. Aliqui, non omnes. Nam S. Augustinus potest jure theologiae Scholasticae parens appellari, ex quo Magister Sententiarum et D. Thomas pleraque hausere.

M. Qui maxime ratiocinantur maxime absunt a fide.

T. Aliquando qui maxime, nunquam qui optime.

M. Tutissimum est simpliciter credere, quod Ecclesia credit. Nosti historiolam illam Bellarmini de eo qui in agone cum diabolo disputabat.

T. Jocaris opinor, nam historiola illa ridicula est. Nec puto te eodem quo ille circulo usurum: credo quod Ecclesia credit, et Ecclesia credit quod ego. Necesse est praeterea Ecclesiam stabilire firmis rationibus.

M. Mihi semper illorum placuit modestia, qui profitentur se sine ullo examine humiliter credere.

T. Crede mihi illos saepe qui serio ita loquuntur esse aut valde simplices (quibus Deus, cum fecerint quod in se est, nihilo minus veram fidem dare potest) aut esse veros Hypocritas Atheosque occultos. Ita Pomponatius loqui solebat et Vaninus qui objectionibus respondere hoc effugio declinantes, causam Dei prodebant. Cum enim graves difficultates attulissent simulabant se illis non obstantibus autoritati Ecclesiae cedere. Nullus major inimicus est religionis et pietatis, quam qui fidem rationi contrariam asserit, quod eam apud cordatos prostituere est. Etiam Pontifices Maximi et Concilia et Facultates Theologicae, animadverso simulatorum artificio, prohibuerunt ne duplices veritates aliae divinae, aliae humanae sibi pugnantes statueruntur.

M. Prope persuades ut credam rationem humanam rite assertam, nunquam fidei divinae revelatae pugnare nec verbum Dei scriptum aut traditum a naturali lege cordibus nostris cum nasceremur (Paulo teste) insculpta dissentire.

T. Quoniam Te ad moderatiora rediisse video, vicissim tibi nonnihil concedam ut facilius concordes dextras jungamus: ut enim ingenia ad meditandum facta, et vero pietatis Zelo ardentia a divinarum rerum contemplatione minime avocanda censeo, possunt enim praeclara erui, quibus et excitetur pietas et fides defendatur ac propagetur, et gloria Dei amplificetur; ita vicissim minime mihi placent jejuni illi ratiocinatores ac miseri disputatores qui nihil profundi nihil solidi habent, sed inutilibus nugis insanisque litibus et Veritatem amittunt altercantes et Caritatem laedunt. Hos satius erat rustica fide salvari, quam ambitiosa, sed inani ac tinnula theologia damnari: qui vero veris rationibus ac profundis contemplationibus ad liquidam veritatis notitiam venere, horum fides et stabili fundamento nititur et efficaci caritate exsplendescit: itaque non a solida ratione, sed inani sophistica impostorum nobis caveamus et illud pro certo credamus: neminem in terris coelo propiorem esse quam qui mysticae theologiae profundis veritatibus imbutus, divini amoris sensu gaudet praesertim si felicitatem suam etiam in alios diffundat; illud enim pro demonstrato habendum est, ut quisque in cognitione atque amore Dei (qui ex cognitione vera certo sequitur) longius in hac mortalitate progressus fuerit ac majoris boni causa extiterit, ita illic majore gloria perennaturum.