Series VI Band 4 · No. 391.

Variae definitiones Ecclesiae

[1. Hälfte 1677 (?)]

Latin

 [1. Hälfte 1677 (?)] Variae definitiones Ecclesiae

307  1) Ecclesia est multitudo  praedestinatorum, id est eorum qui salvabuntur.  2) Ecclesia est multitudo sanctorum, id est eorum qui sunt in Ecclesia  statu gratiae, sive qui salvarentur, si nunc morerentur. invisibilis

 3) Ecclesia  est multitudo credentium sive fidelium, id est eorum qui fidem salutarem habent, sive quorum fides salutem non impedit. Hoc sensu impii sunt in Ecclesia.

319  4) Ecclesia  est multitudo fidelium consentientium; id est qui et rectam fidem habent, et se invicem tales agnoscunt. Hoc sensu excommunicati sunt in Ecclesia.  5) Ecclesia  est multitudo fidelium communicantium, sive se fratres agnoscentium, fratres inquam, id est socios salutis, tales nempe, ut neque fides, neque vita impediant salutem. Hoc sensu excommunicati impoenitentes non sunt in Ecclesia, tales enim esse judicantur, ut pro sociis salutis haberi nequeant.  6) Ecclesia est multitudo de Sacramentis omnibus comparticipare Ecclesia  paratorum. Haec definitio est vicina praecedenti. Sunt enim visibilis  sacramenta, tesserae communionis. Differt tamen a praecedente nonnihil. Nam Catechumeni exempli gratia tales erant et habebantur, ut neque fides eorum neque vita impediret salutem, et tamen nondum admittebantur ad participationem sacramentorum. Idem est judicium de excommunicatis poenitentibus, qui scilicet in veteri ecclesia non ideo recipiebantur in communionem, sed saepe ad articulum mortis usque excludebantur.  7) Ecclesia  est societas a Deo instituta in religionis exercitio consistens. Societas est multitudo cum quodam regimine sive medio obtinendae unius voluntatis.

Ex his Ecclesiae definitionibus statim habebitur definitio Ecclesiae Catholicae, si modo ubique adjiciamus vocem: omnium. Nempe erit multitudo vel societas omnium praedestinatorum, omnium sanctorum, omnium fidelium, omnium fraternitatem colentium, omnium sacramento junctorum.

Nota tres priores definitiones esse cujusdam Ecclesiae invisibilis, soli Deo notae; quatuor posteriores esse Ecclesiae visibilis, quam homines quoque agnoscunt. Ex quibus quatuor speciebus tres priores solo multitudinis consensu constant, ultima vero regimen quoddam a Deo derivatum continet.

Quaeritur

Utrum Deus aliquid signum certum dederit, per quod de doctrina judicari possit, sine ipsius doctrinae examine. Respondendum videtur non certum quidem, probabile tamen quod valeat donec contrarium probetur.

Quidnam sacramenta inprimis poenitentiae contribuant ad salutem. Videtur in Eucharistia gratia Dei inflammare nostram caritatem. De poenitentiae sacramento magna quaestio est, utrum sine contritione sufficiat ad remissionem peccatorum et an contritio sufficiat sine sacramento.

An nemo possit habere jus administrandi valide hoc sacramentum nisi id jus acceperit per ordinationem eorum qui continua successione ab Apostolis descendunt.

Quaenam sint Ordinis essentialia.

Utrum certum sit semper veram fidem salvificam publice doceri.

Utrum certum sit semper esse coetum cujus doctrina sit probanda aut saltem tolerabilis, id est sufficiens ad salutem, quem imposterum vocabo: coetum orthodoxorum.

Utrum sit coetus quidam successivus perpetuus eorum qui doctrinam salutarem habent. Haec quaestio plus aliquid continet, quam praecedens. Praecedens quaerit an semper sit coetus orthodoxorum. Haec vero an praesens praecedenti successerit. Ponamus enim Christianam fidem extingui in his terris, et aliam excitari in terra quadam incognita libris Scripturae in eam naufragio ejectis; habebitur perpetuitas, sed non successio.

Utrum successio illa coetus orthodoxorum, consistat in successione ministrorum Ecclesiae per ordinis derivationem, sive missione ordinaria.

Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz gestrichen und teilweise ersetzt:

Utrum omnis coetus orthodoxus debeat alteri coetui orthodoxo successisse. Duplex quaestio est, una an sine ministris Ecclesiae ab aliis ordinatis non possit obtineri salus, altera an haec sit nota coetus non orthodoxi.

Utrum omnis coetus orthodoxus debeat cum altero coetu orthodoxo communicare; sive an schisma faciat.

Utrum necesse sit esse societatem generalem omnium orthodoxorum regimine colligatam.

Utrum defectus successionis in coetu ab aliis dissentiente sit signum certum coetus in quo doctrina salutaris non est.

Utrum certum sit coetum in quo ministri Ecclesiae ordine succedentes sunt, quique cum aliis omnibus ordine succedentibus communicant, non posse errare in fundamento.

Utrum assertio quae antea non habebatur pro articulo fidei fundamentali, nunc talis fieri possit.

Quinam sint articuli fundamentales.

Si omnes coetus in quibus legitima missio est, consentirent (in aliquo), an hoc futurum esset certum signum doctrinae tolerabilis (in eo saltem articulo).

Si plures coetus inter se dissentirent, in fidei fundamento, et utrobique ministri essent rite missi; an tunc signum certum sit veritatem penes illos esse, qui majorem partem coetuum habent pro se stantem.

An vero penes illos, qui Ecclesiam Romanam, aut alias patriarchales a suis partibus habent.

An in casu dissensus Episcopi tantum, an vero presbyteri etiam, imo et Laici sententiam rogari debeant.

Utrum quod antea non habebatur articulus fidei, nunc talis fieri possit.

Quinam sint articuli fundamentales.

Item quae sit in disceptatione ejusmodi observanda forma.

An aliquod Christianorum omnium regimen sit a Deo institutum.

An Deus his qui huic regimini praesunt infallibilitatem praestet in ejus administratione.

An is qui huic regimini obedire non vult damnetur.

Quaenam sit regiminis hujus forma.

Accurate discutiendum est in quo consistat Potestas Clavium, seu potestas tollendi et reservandi peccata.

Item in quo consistit potestas excommunicandi, tradendi Satanae, et anathematizandi. In genere itaque discutiendum est, quidnam illae poenae spirituales operentur.

Deinde discutiendum est, cui competat hoc jus irrogandi poenas spirituales. An Presbytero omni potestas clavium. An Episcopo omni, et maxime alicui summo potestas excommunicandi.

Si potestas presbyterorum est juris divini, non video quomodo possint Papa et Episcopus ipsis tollere casus quosdam reservatos.

Augustini locus, qui injuste excommunicatis suadet quietem, vide replicam Card. Perron.

Si metu excommunicationis obligati sumus ad omnia facienda quae salva conscientia possumus, sequitur et principes potius Papae se in temporalibus submittere debere, quam excommunicationem pati. Unde sequitur pontificem habere jus in temporalia indirectum.