Series VI Band 4 · No. 392.

Annotationes in Nicolai Stenonis Epistolam secundam ad Johannem Sylvium

[Januar bis März 1677 (?)]

Latin

 [Januar bis März 1677 (?)] Annotationes in Nicolai Stenonis Epistolam 2dam *Auf Bl. 27 vo von Leibniz' Hand: Nic. Steno. Florentiae 1675. ~~

~~*Bonae, inquit, voluntatis hominibus pacem annuntiabant *divinae voluntatis interpretes spiritus in nativitate illius, qui solus male actorum veniam, recte agendorum normam omnibus apportavit; neminem nisi prae malitia resistentem in errore deserens.*

*His verbis asseritur: ~~omnibus hominibus bonae voluntatis fidem salvificam sufficienter revelari.* Quoniam enim nemo in errore desertus atque relictus est, nisi qui malitia quadam resisteret, sequitur eos qui malitia caruere, id est quorum voluntas bona fuit non fuisse in errore desertos, sed in fide instructos. Idque probare conatur ex verbis Angelorum in Evangelio quae ita reddit Vulgata: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Pacis autem annuntiationem de Evangelii praedicatione recte explicat Epistolae autor.

Ex assertione autem ista porro sequitur Omnes homines bonae voluntatis ~~salvari.* Nam homines bonae voluntatis volunt salvari (eo ipso quia bonam voluntatem* *habent), iidem et salvari possunt (quia quibus fides salvifica sufficienter revelatur in eorum potestate est salvari). Quicunque autem salutem obtinere et volunt et possunt, salvantur utique. Homines ergo bonae voluntatis salvantur. Unde alterutrum sequitur vel nullum esse hominem bonae voluntatis extra Ecclesiam Romanam; vel bonam voluntatem etiam extra eam ad salutem sufficere.

Pergit Epistolae autor: *Agitur inter nos, cui in rebus fidei credendum, an verbo Dei prout in scriptura sacra legitur absque ullius scripturam nobis tradentis vel eandem nobis interpretantis autoritate, an vero credendum verbo Dei a societate fide digna nobis proposito et exposito.*

*Respondeo: Si fingeremus Ecclesiam extingui, Libros autem scripturae sacrae, et Historiam Veterem, ex qua eius autoritas confirmatur, conservari; manifestum videtur ex sola scriptura sacra fidem Christianam ab homine etiam simplici resuscitari; et ex historia ab homine docto comprobari posse. Unde sequitur non esse necessariam hominis eam tradentis autoritatem. Tametsi non negem utilem esse.

Is ad quem scripta est Epistola objecerat autori locum S. Chrysostomi Homil. 33. in acta, qui dicere videtur scripturas esse simplices et planas, et ex iis veram* *fidem discerni posse. Autor noster contra ostendere conatur, S. Chrysostomum ad Ecclesiae judicium recurri velle. Ego locum Chrysostomi prolixum licet memorabilem tamen integrum exhibebo et notis intersertis declarabo. Verba Chrysostomi quantum ad rem satis: *Venit ... Gentilis ac dicit, vellem fieri Christianus, sed nescio cui adhaeream. Multae inter vos sunt pugnae, seditiones ac tumultus, nescio quod dogma eligam quod praeferam. Singuli dicunt: ego verum dico«. Cui credam nescio cum ego scripturae sim ignarus, et illi utrinque idem praetexunt.* (+ Haec Gentilis: respondet ei Chrysostomus: +)* Sane hoc multum pro nobis, nam si quidem diceremus nos rationibus credere (+ rationes *haud dubie intelligit quae subtilioris sunt disquisitionis seu ut vulgo vocant altioris indaginis; quas planissimis probationibus a scriptura suppeditatis opponit +) *merito turbareris. Sed cum scripturas accipimus et illae simplices sunt ac verae facile tibi fuerit judicare. Si quis illis consentit Christianus est, si quis contra illas pugnat, procul est ab hoc Canone.*

*(+ Manifestius loqui non possum quam loquitur Chrysostomus ipse, scripturas ait intellectu esse faciles, scripturam esse Canonem; ex scriptura judicari facile posse quae nam sit vera religio Christiana. +) Quid igitur (+ objiciet porro gentilis +) *si veniens ille dicat hoc habere* (+ continere, significare +) *scripturam, tu autem aliud dicas aliter scilicet enarrando scripturas mentem earum pro te* «distrahens». (+ Ita objicienti gentili* respondet Chrysostomus. +) Tu igitur, dic mihi mentemne habes et judicium? (+ Sensus *est: non sufficit utrumque nostrum ad se trahere scripturam, Deus enim tibi intellectum dedit, ut dijudicare possis, uter recte dicat. Respondet Gentilis: +) *Et quomodo possem, inquit, nesciens judicare vestra. Discipulus fieri vellem tu autem me doctorem facis.** *(+ Haec dicit Gentilis. Pergit jam Chrysostomus converso ad auditores sermone. +) *Si haec dicat quid respondendum quomodo illi persuadendum? Interrogabimus an hoc illi cavillum sit, item num condemnet gentiles.* (+ Haec parum apte ex graeco versa sunt.* *Sensus esse videtur: interrogabimus an cavillandi causa nobiscum disputet et hoc praetextu atque excusatione utatur, an vero condemnet gentiles et serio deliberet de fide nostra amplectenda, ita ut tantum ei quaerendum restet ad quosnam ex nobis se convertere debeat. +) *Omnino aliquid dicet, neque enim suis non condemnatis ad nos divertet. Rogabimus quam ob causam sua condemnet, non enim temere condemnat. Manifestum est quod dicet* (+ idola a se rejici +) eo quod creaturae sint et non inconditus (+ increatus +)* Deus. Igitur hoc quidem (+ inquit jam converso iterum ad gentilem sermone Chrysostomus +) invenies apud alias haereses, contrarium autem apud nos. (+ Ecce *aliud adhuc fidei criterion hic affert Chrysostomus rationem; sed planam et facilem. Nempe paulo ante dixerat ex Scripturis facile discerni posse, quaenam sit vera religio Christiana. Quoniam vero videbatur gentilis difficilius adduci posse ad ipsas scripturas legendas, ait Chrysostomus gentilem jam ex ipsa ratione praejudicare posse quae Christianorum secta sit melior, ea scilicet quae rationi magis consentanea est. Illi ipsi inquam rationi quae facit ut gentilis Ethnicismum (modo vera inter Christianos religio ei ostendi possit) deserere paratus est. Neque enim hic respondere potest se non esse doctorem sed discipulum; poterat enim facilius excusare se a judicando de scriptura, re sibi nova, non vero aeque de ratione, quae ei nova esse non potest. Quoniam jam ad desciscendum ab idolis illa ipsa ratione usus est. Gentilem enim introducit, qui agnita suorum absurditate quaerit an aliquid aptius et rationi magis consentaneum inter Christianos reperiat. Porro ex his opinor tota oeconomia et vis ratiocinationis Chrysostomi luculenter apparet, ut quivis attentus fatebitur: tametsi initio non satis appareat, quomodo Chrysostomus a scriptura transsiliat ad rationes quae gentilem ad suos deserendos adduxere. Cum ergo dixisset gentilis Deum increatum verum in vera Ecclesia non vero apud alias sectas reperiri objicit sibi Chrysostomus: +) Quam ob causam? Omnes fatemur Christum Deum.* *(+ Nulla ergo causa est, cur alius Christianorum alio rectius de Deo sentire dicatur, non ergo inde poterit gentilis argumentum sumere ad discernendos Christianos. Respondet sibi Chrysostomus non sufficit hoc fateri omnes verbis. +) Sed (+ inquit +), *videamus utri hoc oppugnent* (+ ex Graeco vertendum esset, videamus utri pugnent, utri non pugnent.* *Quasi diceret aliqui et fatentur et consentientia loquuntur, alii vero sibi pugnant, et quod fassi sunt rursus destruunt. Nam +) nos dicentes (+ id est appellantes Christum +) *Deum, digna Deo etiam loquimur* (+ de Christo +) quod potestatem habeat (+ id est quod sit* omnipotens +) quod non sit servus sed liber, et a se omnia faciat. Illi autem contrarium. *(+ Comparationem videtur instituere inter Orthodoxos et Arianos. Orthodoxi enim facientes Christum Deum, dicunt eum esse summum illum Deum omnipotentem, at Ariani Christum faciunt Deum «quendam» «subditum» et creatum, « - » servum, ac proinde non recte faciunt, quod eum adorant; ideo gentilis qui suos deserit quod creaturas adorant ad Arianos se applicare non debet. Haec est vis argumenti Chrysostomi. +) Iterum rogo* *(+ quoniam in omni oratione magni momenti est notare transitus, qui maxime lucem praebent, ideo videndum hic quoque qua ratione Chrysostomus ad ea quae sequuntur transeat. Nimirum iis quae dixerat Chrysostomus videtur respondere posse gentilis, altioris esse discussionis rectene an male de Deo quem adorat sentiat Arianus, neque id facile a se in tanto rationum et doctorum virorum conflictu judicari posse. Respondet Chrysostomus rem non esse difficilem dijudicatu si quis tantum animum nonnihil applicet, quo pertinent ista, quae sequuntur: +) *si medicinam discere velles num obiter et ut evenit quae dicuntur suscepturus esses, tametsi multa apud illos sint dogmata.* (+ Obscura est* *versio, sensus est, si medicinam discere velles non obiter reciperes ut quaeque forte dici evenit, sed examinares an recte dicantur, tametsi varia et pugnantia sint medicorum dogmata. Idem ergo fac cum de religione agitur. +) Certe non est viri (+ prudentis +)* *accipere (+ admittere +) *simpliciter omnia quae audit, at si judicium habueris et mentem omnia quam bonum est scies.* (+ Id est ex omnibus quodnam bonum sit dijudicabis. +)* Filium dicimus nos* (+ Filium scilicet, Dei, Christum esse dicimus +) *et vere dicimus. *(+ Vere id est veraciter, ĕpalhueýomen ^%(­o légomen. Veraciter inquam, id est, ita ut mens verbis respondeat. +) Illi autem dicunt quidem sed non fatentur. (+ Sensus est haud dubie* *dicunt, sed non vere, mens enim longe a verbis discrepat, quoniam filium Dei faciunt sed non consubstantialem neque coaeternum. +) Ut autem manifestius dicam (+ quoniam* *autem fieri potest, ut gentilis ille sit paulo rudior, neque harum patrocinationum capax, ideo Chrysostomus affert quiddam manifestius atque popularius, petitum ab externis hominibus. Quod tametsi per se magnam vim non habeat, suspicionem tamen praebere potest; homini rudi et aliarum rationum incapaci, imo etiam apud doctos, caeteris rationibus pondus aliquod atque momentum addit. Unde Augustinus ait: *movet me ipsum Catholici nomen.* Quamquam enim vocabula pendeant a multitudine, et ideo verisimile sit* *catholici nomen eos sibi facile vendicaturos qui multitudine vincunt, quoniam tamen caeteris paribus probabilius est quod plures quam quod pauciores sentiunt, ideo probabilius est etiam (si ab aliis argumentis animum abstrahamus) eos esse catholicos qui catholici appellantur. Sed hoc argumentum contrariis argumentis fortioribus, quae non a vulgaribus appellationibus, sed rei natura ponuntur, facile eliditur +) *illi habent quosdam a quibus appellentur, prout enim haeresiarchae nomen ita et secta vocatur* (+ ut ab Ario* Ariani +), nobis autem nullus vir nomen dedit sed fides ipsa (+ id est a fide catholica catholici appellamur +), porro cavillum est ac praetextus. (+ Redit Chrysostomus ad *prioris ratiocinationis filum, quasi id quod de nominis nota dixit obiter tantum inseruisset. Nimirum cavillari eum ait, qui ita se crassum atque ineptum fingat, ut de sectis ex inspectis eorum dogmatis judicare non possit. +) *Quare enim, dic oro, emturus vestem textoriae artis imperitus haec verba non dicis: Nescio emere, illudunt mihi: Sed* (+ potius* das operam et +) facis omnia ut discas. Etiam (+ item +) si quid emere vis omnia facis (+ ad eam rem necessaria +) et curiose inquiris. Hic autem (+ in solo religionis negotio +) dicis (+ ita loqueris +) quasi propter hanc rationem (+ ignorantiae atque dubitationis tuae +) nihil suscepturus sis. Sit autem quis nulli omnino dogmati addictus (+ sensus est, *ponamus iam aliquem nullius religionis hominem, poterit eodem argumento se tueri +), *si enim ille dicat* (+ contra omnes religionem habentes +) quod tu (+ Ethnice +) de Christianis* (+ contra Christianos +) dicis (+ non habebis quod ei respondeas, dicet enim: +) **Tanta multitudo hominum est et varia habent dogmata, nam ille quidem Ethnicus est, alius autem Judaeus, et iterum alius Christianus: nullum dogma amplecti oportebit quia inter se pugnant. Ego discipulus sum, et judex esse nolo, nullumque dogma condemnare potero. Non jam ille praetextus locum habet* (+ id est utique ratiocinatio ista atque* excusatio huius hominis nullius erit momenti +), nam (+ ergo +) quemadmodum (+ o *Ethnice +) potuisti adulterinum (+ falsum sermonem +) *refutare, ita poteris etiam huc veniens* (+ quando de Christianorum sectis agitur +) quodnam utile (+ optimum +) *sit, probare.* Orientales admodum distorte loquuntur. Graeci huc accedunt, Latini accurate et horum exemplo nunc Europaei omnes, illi saltem qui boni autores habentur. Nam ille quidem (+ homo nullius religionis +) nullo dogmate condemnato* (+ qui nullum dogma condemnat +) facile hoc dicet (+ et rejecta supra ratiocinatione utetur +), qui autem condemnavit (+ id est Ethnicus qui eo ipso quod aliquam religionem amplectendam cense[t], alios rejicit +) etiam si valde eximius (+ subtilius atque eruditus +) non sit, si pergat (+ si inquirat +) poterit videre quanam re opus sit (+ id est quid *sibi judicandum, et quae religio amplectenda sit +), *itaque ne cavillemur, ne praetextus quaeramus.* (+ Omittamus ergo hos praetextus atque cavillos. +) Haec enim facilia sunt.* (+ Id est facile enim illis occurri potest. +) Vis tibi ostendam quod haec (+ nil nisi +) *praetextus (+ atque cavillationes +) *sint. Scis quae facienda ac quae non facienda, quare igitur facienda non facis sed ea quae non facienda*[?] (+ Per facienda intelligit inquirere* *atque omnem diligentiam adhibere, per non facienda, scrupulos inanes movere, atque dubitare sine fine. +) Fac illa et recta ratione quaere a Deo, et ille tibi omnino revelabit.* *(+ Id est facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam. +) *Non est personarum acceptor« inquit* (+ vertendum erat inquiunt +) Deus«, *sed in omni gente qui timet Deum, et justitiam operatur acceptus est illi.* (+ Nimirum poterat gentilis respondere* *Deum non omnibus aeque gratiam dare, respondet Chrysostomus Deum omnes illuminare, qui agunt quod in se est, idque confirmat verbis Petri ex Actis Apostolorum cum ad Cornelium per visionem vocaretur. +) *Non est possibile quod is qui absque acceptione personarum audit non persuadeatur.* (+ Non exaudiat ardenter rogantem et quod in se est* *facientem. +) *Nam sicut si regula esset secundum quam omnes dirigi oportebat non multo opus praetextu sed male metientem facile deprehenderem. Ita et nunc.* (+ Regula* *illa sive kanv́n ut in graeco est, quis sit, supra dixit, scilicet scriptura quam expressis verbis appellavit kanv́na. +) Quomodo ergo non vident[?] (+ Objicit sibi porro: qui fit* *autem ut non omnes recte sentiant si tam certus adest Canon. Respondet: +) *multa facit etiam imaginatio* (+ recte debebat non imaginatio, sed praejudicium, nam in graeco est* *prólhciw +) humanaeque causae (+ affectus, ut ambitio, odium +). *Hoc etiam de nobis inquit* (+ inquies +) illi (+ alii, nempe sectarii +) dicunt. (+ Hic rursus Chrysostomus rem* *habens cum homine crasso qui nullius rei interiora examinare vult, sed tantum externis tangitur recurrit ad rem in sensus incurrentem, nempe nomen et speciem externam Ecclesiae Catholicae. +) *Nunquid scindimur ab Ecclesia num haeresiarchas habemus? num ab hominibus cognomen habemus, nunquid nobis dux quidam est sicut illi Marcion, et illi Manichaeus, et huic Arius. Quid si et nos agnominationem cuiusdam sortimur.** *(+ Hoc porro sibi objicit, respondet: +) *Sed non ut ab haeresium principibus, sed ab his qui praesunt nobis et gubernant Ecclesiam.* (+ Episcopis scilicet. Hic aliam praeter* *nomen rationem adducit, autoritatem scilicet docentium in Ecclesia nempe eorum qui successione legitima autoritatem sunt nacti. Verum probabile tantum hoc argumentum est, et adhaerendum est Episcopis nisi scriptura et ratio, ad quae Chrysostomus supra provocavit contrarium suadeant. Quoniam autem Episcopos sui temporis a vera religione non discessisse judicabat Chrysostomus ideo ad commovendos homines aliarum rationum minus audientes hanc ab externa specie rationem adhibet quemadmodum et alii patres. Non quod eam solidioribus rationibus praeferant, sed quod ad homines minus attentos commovendos aptiorem agnoscebant. +) *Non habemus Doctores super terram, absit, unum habemus in coelis.* (+ Non habemus doctores a quibus fidem nostram derivemus* *ut Arium et Manichaeum, sed unum qui in coelis est, Christum, a quo fides ad nos propagata est. +) Et illi (+ inquit porro gentilis +) idem praetexunt. Sed (+ respondet* Chrysostomus +) assistit (+ adest +) nomen accusans illos et obturans nomina. (+ Vertendum: *obturans ora. Rursus recurrit ad nomen quoniam haec nota sine ulla disputatione ulteriore in sensus incurrit. Nunquam vero huic notae satis insistit, sed semper ad prioris ratiocinationis filum redit, ut jam sequitur. +) Multi fuerunt Gentiles (+ multi, id est varii,* in varias partes scissi +) et nemo haec rogavit. (+ Id est nemo omnes philosophorum *sectas rejecit, hoc argumento vos dissentitis inter vos, ego non sum dijudicandi capax, ergo nulli sectae adhaerere possum. Ut tamen dicam quod res est, fatendum Lucianum saepe contra philosophos sui temporis hoc argumento uti. +) *Et apud philosophos erant haec* (+ scilicet dissensiones +) *et nullus prohibitus est eorum qui haeresin rectam habent.* (+ Obscure ista: nisi velit ob hos philosophorum dissensus neminem eorum qui* sectam meliorem videbat, fuisse ab ea amplectenda deterritum. +) Quare non dixerunt (+ Ethnici conversi primis fidei praedicatoribus +) quando haec movebant (+ quando primum istae quaestiones, de fide, movebantur +) quia hi et illi Judaei (+ Apostoli scilicet et Judaei Apostolis inimici +) cui oportet nos credere? Sed crediderunt (+ non *obstante hoc argumento +) *sicut oportebat. Igitur et nos credamus divinis legibus et omnia faciamus prout illi* (+ Deo +) *placet ut cum virtute praesente vita transacta bona quae diligentibus illum promissa assequi valeamus gratia et misericordia domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri simul ac Spiritui Sancto sit gloria, imperium, honor, nunc et semper.* Hactenus S. Chrysostomus.

*Videamus jam quae autor Epistolae ad hunc Chrysostomi locum notet. Negat eum quicquam facere ad Methodum protestantium confirmandam. Si dixisset utramque methodum a Chrysostomo probari atque urgeri recte atque ingenue fuisset locutus; nunc vero dum rem clarissimam negare cupit, torquere se cogitur. Dixerat Chrysostomus: *Singuli dicunt: ego verum dico, cui credam nescio cum utrinque scripturas praetexunt. Responde illis: hoc multum pro nobis. Nam si diceremus nos rationibus credere merito turbareris; sed cum scripturas accipimus et illae simplices sint ac planae facile tibi fuerit judicare, si quis illis consentit Christianus est, si quis contra illas pugnat procul est ab hoc canone.* His verbis protestantes uti posse manifestum esse fatebitur, quisquis ingenue disputat: at noster ut eludat autoritatem, vide quid comminiscatur. Distinguo inquit inter investigationem fidei et investigationem Christiani. Scripturae serviunt non ad investigandam veram fidem, sed ad investigandum exponentis cum verbo consensum. Mallem Vir Clarissimus inani adeo subtilitate abstinuisset. Quasi non hoc loco agatur de investigatione verae fidei, quando quaeritur quae Christianorum Secta veram religionem habeant. Aut quasi hoc loco investigatio fidei ab examine proponentis separari possit? Examinatur enim ope scripturarum an ea quae a variis Christianorum sectis proponuntur cum Canone consentiant. At inquies, multum interest, utrum Christianus aliquis per se ex scripturis fidem investiget, an vero aliorum sententias ex scriptura examinet. Ego differentiam inter haec duo ad rem pertinentem non video. Nam qui judex aliorum ex scriptura esse potest, etiam per se ex scriptura veram fidem eruere potest. Sed esto discrimen magnum. Protestantes contenti erunt hac judicandi potestate. Neque enim hodie opus est, ut quisquam velut ay̆todídaktow a se ipso nullis aliorum scriptis atque opinionibus consultis ex scriptura eruat fidem; neque id postulant Protestantes, sed sufficit judicium privato competere, ex Chrysostomi sententia potestatem judicandi, an ea quae ipsi a variis Christianorum sectis proponuntur cum scriptura consentiant. Quare miror autorem nostrum tam claram sententiam eludere voluisse, in quo alterutrum ostendit vel se candore carere, vel praejudiciis laborare, quae clarissima etiam videre impediant.