Series VI Band 4 · No. 390.
Quid sit esse aut non esse in Ecclesia Romana
[1. Hälfte 1677 (?)]
[1. Hälfte 1677 (?)]
Christus Joh. [XV.] 22. Si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent. An non dissensus fundamentalis inter eos qui putant Papam solum sine concilio esse infallibilem?
Probare suscipiunt Romanae Ecclesiae addicti 1) in Ecclesia Romana aliquem salvari posse, 2) extra Ecclesiam Romanam difficulter, aut non omnino quenquam posse salvari.
Explicandum est, quid sit esse aut non esse in Ecclesia Romana. Ecclesiae Romanae addictus est, is qui in Ecclesia Romana sacramentis uti paratus est.
An, qui idem sentit quod Concilium Tridentinum, an, qui eam Confessionem fidei amplectitur quam Papa omnibus docendi munus habituris praescripsit, quae Concilio Tridentino subjicitur. Sed illa confessio non nisi ab illis exigitur qui docere debent. An ergo is est, qui credit Pontificem cum Concilio ita esse infallibilem, ut quae ille velut credenda proponit, sub periculo salutis sint credenda, aut quae velut facienda imperat, sub mortali sint facienda.
Esse in Ecclesia Romana consistit vel in externis quae sensus incurrunt, vel in
internis. In externis, si quis se dicit Ecclesiae Romanae esse membrum, et facit quae
alii qui Ecclesiae Romanae membra dicuntur. In internis, si quis credit, aliquas Ecclesiae
Romanae propositiones. Nota ille qui dubitat de veritate propositionum Ecclesiae Romanae,
et tamen facit quae Ecclesia Romana praecipit, seu qui obedientiam habet sine fide is
in externis tantum ei consentit. Tales sunt quicunque ita ratiocinantur, ego non possum
habere necessaria ad inquirendum veritatem, faciam ergo ut hactenus feci, vel ut alii
ante me, aut mihi noti, vel ut major pars. Distinguendum tamen inter hos, nam si tantum
ita faciunt, ob exemplum vel consuetudinem, vel ob rationes humanas, quia scilicet
abstrahendo a veritate, rationis est, ut quod hactenus, fecisti, adhuc facias, quamdiu nulla
est ratio mutandi: item, ob hanc quod nullam vident rationem cur antecessores sui
mutaverint agendi modum, et ideo redire volunt ad priora; non inde inferentes probabilitatem
aliquam de eo quod melius factu videtur coram Deo, illi in externis tantum
adhaerent. Multo magis illi qui id faciunt ob rationes pure humanas.
Certum hoc est: quicunque Romanae Ecclesiae addictus est, is facit et qui non facit haereticus appellatur. Sed horum opus est enumeratione. Afferamus primum signa hominis in Romana Ecclesia existentis negativa: Quicunque Romanae Ecclesiae addictus est is debet profiteri Concilium Tridentinum in iis quae velut articulos fidei definit non errasse. Imo vero quid si non sciat quid rei sit Concilium Tridentinum, ut aliquis rusticus. Quid de illo dicemus? Dicemus hunc rusticum debere saltem credere Symbolum Apostolorum, et debere uti Ecclesiae sacramentis, aut ad usum esse paratum. At hic nova difficultas, nam et ii qui haeretici vocantur, pertinacia carentes, possunt esse parati, si scilicet non sint obstacula seu impossibilitates morales, opinio scilicet, quae aequipollere debet physicae.
Gradus secundum quos aliquis esse dici potest in Ecclesia Romana.
Primus est ut externa faciat, ut apud eas gentes aut homines quibus hoc nomen attribuitur fieri solet, idque ob rationes humanas, ut quod hoc ipsis utile videtur vel necessarium ad temporalia commoda. Sive habeant sive non habeant contrarias rationes commodorum spiritualium.
Secundus est gradus eorum, qui id faciunt, nullam ob aliam rationem, quam quia nulla ratio ipsis occurrit mutandi, tametsi nulla spiritualia commoda inde sibi promittant; sed tantum sequuntur in eo regulam prudentiae generalem. Et huc pertinent illi omnes qui id quod egere adhuc agunt ex sola consuetudine, non cogitantes bene an male.
Tertius est gradus eorum, qui faciunt ideo quia commoda spiritualia inde sibi promittunt non quidem certo, attamen verisimiliter.
Potest secundus gradus tolli, semper enim rationes erunt vel spirituales, vel temporales, aut aberunt rationes omnes. Ita qui facit ut alii, saltem cogitat se ita facere debere vel ob consuetudinem ne scilicet ridiculus vel ineptus appareat, vel ob rationem hanc interiorem, quod scilicet quilibet in sua conscientia debet sequi id quod est in possessione. Itaque inter eos qui ob rationes spirituales in Ecclesia Romana sunt, illi vel habent rationes sumtas a recta ratione, ut qui volunt manere in possessione, aliisque externis argumentis, quae non ad veritatem, sed ad praxin spectant; vel habent rationes spirituales ad ipsam spectantes opinionem, seu per quas ipsis verisimilius redditur veras esse sententias quae in Romana Ecclesia docuntur. Verisimilitudo autem illa varios habet gradus, et aliquando ad certitudinem moralem pervenire potest.
Examinandum nunc quid illi faciant qui in Romana Ecclesia esse vulgo dicuntur. Ubi quidem non Romae aut Italiae soli, non Galliae aut Germaniae soli, sed illi credendum est, quod in scholis cathedrisque Germaniae Galliae Italiae Hispaniae, ab iis qui Ecclesiastici vocantur, qui a Papa scilicet et Episcopis pro more ordinatis, pendent; communi consensu [docetur].
Hi ergo communi consensu docent unumquemque debere diebus praescriptis audire missam, debere in peccatum lapsum confiteri et absolutionem desiderare, debere profiteri se id omne [professurum et facturum, quod] consensu eorum qui cum Romana Ecclesia unitatem quandam colunt receptum intelligent.
In Ecclesia Romana esse dicetur, quicunque ob rationes spirituales, seu ob futurae vitae bona cum Episcopo Romano communionem colit.
Communionem autem cum Episcopo Romano colere, hic intelligo, quicunque ea facit quae in communione Romanae Ecclesiae ut hominis in communione Ecclesiae Existentis notae, exiguntur. Qualia sunt ante omnia absolutionem a peccatis quaerere; deinde missam audire, tertio profiteri se facturum quae communi eorum qui in Romanae Ecclesiae communione esse habentur consensu recipientur; aut certe contrarium non professurum.
Non videtur proprie ostendendum quod tuto aliquid esse possit in Ecclesia Romana, sed incidenter; quatenus scilicet est generalis responsio contra protestantes secessum probantes.
Ecclesia Romana damnabiliter errare non potest. In Ecclesia quae damnabiliter errare non potest quivis tuto esse [potest]. Ergo probandum est, quod Ecclesia Romana damnabiliter errare non possit. Videndum quid promissum Christi de Ecclesia, Petro.
Ecclesia Romana damnabiliter non erravit. Differens ratiocinatio a superiore, quae asserit damnabiliter errare non posse. Ratiocinatio talis:
Si Ecclesia Romana damnabiliter erravit, tunc fuit tempus quo nulla erat Ecclesia quae non damnabiliter erraverit. Sed absurdum est posterius ergo et prius.
Probanda est consequentia, item absurdum. Absurdum probare conatur loco Christi semper ero apud vos; usque ad finem Mundi; item necessitate potestatis clavium; at si nulla erat Ecclesia in cujus communione aliquis esse non posset quin damnabili errori subscriberet utique non poterat aliquis accipere absolutionem.
Consequentia sic probabitur: si Romana Ecclesia sub initium seculi XVI damnabiliter erravit etiam Graeca et alia quaevis Ecclesia Christiana damnabiliter erravit, nam circa ea quae maxime culpantur in Ecclesia Romana, qualia illa sunt quae ad cultum pertinent; erat in aliis Ecclesiis omnibus. Respondebunt negando Graecam fuisse in iisdem sententiis, item, dicent etiamsi fuissent fuisse tamen Waldenses et fratres Bohemos. Quaeritur hic an non sit novum faciendum argumentum, quod scilicet necesse sit aliquam celebrem Ecclesiam orthodoxam semper extare. Cui videtur reponi posse quod tempore Israelitarum pauci fuere qui non genua flexerint coram Baal. Sed responderi poterit promissum simile non fuisse in V. T. Deinde videtur difficile catalogum testium veritatis per omnia secula deducere, et semper ostendere coetum in cujus communione aliquis sine erroris periculo esse possit.
Argumentum ad ipsam Scripturam sacram probandam satis validum, videtur et satis esse validum ad alia probanda.
Traditio est argumentum ad ipsam scripturam sacram probandam satis validum. Ergo et ad alia.
Ad hoc diverse respondebitur, alii enim dicent scripturam sacram non probari per traditionem Ecclesiae, quin haeretici aeque atque alii hoc faciunt, potuisset inter Ethnicos quoque conservari, ut conservati sunt libri Platonis, et quod non puto esse proprie traditionem.
Dubitare an traditio sit bona, si probetur, idem est ac dubitare, an probata aliqua sit bona, si legitima esse ostendatur.
De potestate Ecclesiastica. Semper debet esse potestas Ecclesiastica.
Ubicunque nulla est potestas Ecclesiastica, ibi nulla est Ecclesia.
Apud Protestantes nulla est potestas Ecclesiastica.
Ergo apud eos nulla est Ecclesia.
Ubicunque nulla est Ecclesia ibi nulla est salus.
Videndum quid per potestatem Ecclesiasticam intelligatur, an potestatem conferendi aliquam gratiam spiritualem aut poenam spiritualem infligendi; si hoc ostendendum est an necesse sit, esse semper talem potestatem. An non jus Apostolorum temporale. Ista jurisdictio spiritualis est id quod constituit formalem rationem Ecclesiae, seu Reipublicae spiritualis, nempe conferre gratiam per sacramenta; item exclusos Ecclesia non tantum indignos declarare hac gratia, alioquin affligere spiritualiter. Difficultas circa jurisdictionem spiritualem, quod scilicet si homo est in gratiae statu constitutus non inde ejicietur ab Ecclesia, si extra eum est, frustra ei ab Ecclesia nocebitur. Potest et dici Apostolorum jurisdictionem Ecclesiasticam vel aliorum esse non ad effectum internum, sed ad disciplinam externam; et posse aliquem esse excommunicatum, qui non ideo minus sit in gratia, ab aliis tamen vitari debere. Et ita extra Ecclesiam posset esse salus. Vel etiam potest dici potestates Apostolorum et omnino Ecclesiasticam jurisdictionem fuisse in potestate faciendi miracula, aliquem daemoni tradendi visibiliter affligendum. Potest ad argumentum contra jurisdictionem spiritualem responderi distinguendo inter poenam temporalem et aeternam post hanc vitam, item aggravari poenam damnato; item posset aliquis dicere jus excommunicandi esse tantum jus suspendendi quosdam actus fraternae caritatis, quae alioqui omnibus debetur, sit sibi velut Ethnicus et publicanus, id est sit tibi vitandus.
Omnes hae ratiocinationes quantum licet verbis sunt exuendae ambiguis; substitutis definitionibus pro definitis.
Quicunque est extra Ecclesiam non habet caritatem. Ergo est in mortali. Fateor.
Quicunque contra conscientiam alios damnat, is est in peccato mortali.
Eodem modo quicunque ad unionem sincere et omnibus viribus non tendit est in mortali.
Propositio haec probanda primum: Datur quaedam Ecclesia universalis extra [quam] non est salus, aut difficulter. Intelligo autem, per Ecclesiam illam Universalem universitatem quandam ab Apostolis ad nos continua successione propagatam.
Mira in scriptoribus confusio, ut nescire videantur quid dicant, qui de his rebus disputant, ut Wetweis illo ipso loco ubi probare conatur quod extra Ecclesiam non sit salus, fatetur non esse extra Ecclesiam, qui sunt inter haereticos, sed carent pertinacia.
Itaque quomodo potest probari aliquid solidi, si autores ne statuunt quidem certas probationes, quas probare contendant.
Bellarminus affirmans quod haeretici etiam consentiant, extra Ecclesiam non esse salutem declinat ejus probationem, sed debebat quod alibi bene observat meminisse haereticos id intelligere de Ecclesia invisibili.
Probandum hoc: quicunque est extra Ecclesiam visibilem quae habet potestatem administrandi sacramenta, is non potest salvari.
Difficilis provincia ab eo suscepta est qui argumenta adversariorum confusa et incerti sensus in ordinem redigere tentat.
Datur una quaedam Ecclesia seu coetus constans ex pastoribus.
Quicunque non est in communione Ecclesiae Romanae non potest aut non nisi difficulter potest salvari. Probationes: 1. Quicunque non est in communione Ecclesiae Romanae non est in communione Ecclesiae Catholicae. [2.] Quicunque non est in communione Ecclesiae Catholicae non potest facile salvari. Ergo qui non est in communione Ecclesiae Romanae non potest facile salvari.
Probanda prop. 1. et 2.
Probandum prop. 2.: quicunque non est in communione Ecclesiae Catholicae non potest facile salvari.
Hoc ita probatur. 2, 1. Quicunque non est in communione Ecclesiae Catholicae est ligatus in coelo sicut et in terris. Quicunque est ligatus in coelo non potest facile salvari, Ergo quicunque non est in communione Ecclesiae Catholicae non potest facile salvari.
[Probanda] prop. 2. 1. [bricht ab]