Series VI Band 4 · No. 389.
De controversiis sacris generalibus
[1. Hälfte 1677 (?)]
[1. Hälfte 1677 (?)]
De controversiis sacris generalibus
Controversia est hoc loco quaestio in aliquo judicio agitata.
Judicium est status rationibus certantium sub exitus spe.
Opponitur Judicium Bello. Judicium bis Bello.
Bellum est status per vim certantium.
Nihil necesse est in definitione Belli addi spem exitus, quemadmodum eam
addidimus in definitione Judicii. Nam ipsa natura certaminis per vim talis est, ut plerumque
sub finem ejus appareat quis sit victor. At cum rationibus certatur raro sub certaminis
finem apparet penes quem sit veritas aut victoria.
Judicium ergo a Disputatione in eo differt, quod in judicio sub certaminis
initium spes est ad exitum perveniri posse; at cum Disputatio inchoatur sine judice sive
norma verendum est ne nihil agatur, sed idem qui ante fuit, sit sub finem disputationis
rerum animorumque status.
Quare Disputationes ad exercitium utiles esse possunt, at cum serio exitus
certaminis quaeritur, ad judicium aliquod confugere debemus.
Exitus certaminis est, cum post certamen res in eum pervenit statum, ut certari
amplius facile non possit.
Hic enim est scopus certaminis serius, ut tandem certaminum fiat finis.
Exitus certaminis generalior est quam victoria, nam esse potest certaminum
finis, neutro vincente. Quando scilicet ambo cecidere, quando ambo superstites atque
integri anceps certamen pace diremere; quando neuter alterum convicit, quando apparet
inane fuisse certamen, controversiae scilicet statu non in rebus aut sententiis, sed verbis
posito, quibus semel declaratis quaestio cessavit.
Certamen est experimentum virium eo animo utrinque captum, ut appareat uter sit
potentior.
Cum autem qui animo atque intelligentia praediti sunt nihil frustra faciant, patet
certantibus, propositum esse aliquod praemium certaminis sive Brabeum, sive hoc ipsa
victoris gloria sit, sive aliud quoddam lucrum cujus spe ardor certantium animatur.
Certari potest viribus ingenii aut corporis; imo et fortuna. Nam ille quoque qui fortunatior est censeri potest potentior. Potens enim est, qui amicum habet potentem, nempe fortunam.
Spes exitus consistit in tali certaminis natura, ut judicari possit expectari exitum
debere. Itaque non hic de illa spe loquor, quam sibi quisque fingere potest, sed quam res
ipsa suppeditat, sive de sperandi causa, quam Galli vocant apparence perinde ac si
dixissem judicium esse statum rationibus certantium sub justa exitus spe.
Ut ergo controversias quae in judicio sive sacro sive civili nasci possunt penitus
intelligamus, consideranda erit persona certantium, praemium certaminis, spes exitus ex
ipsis certandi legibus, ac denique rationes quibus certatur. Nam tractatio de judice sive
~~norma*, sub tractatione de spe exitus continetur.
*Circa certantes quaestio esse potest, an
~~an audiri debeant. Quae sane dubitatio etiam in sacris controversiis obtinet. Quaeritur
enim an sit cujusvis etiam Laici in has res accuratius inquirere, scripturam sacram legere
aliaque vetustatis documenta excutere; controversiam de religione publice movere, et
reformationem flagitare: an non qui talia privatim suae instructionis causa suscipit,
eruditus aut etiam peculiariter illuminatus esse debeat. Et an is qui publice actionem
instituere de his rebus audet, peculiari missione divina sive ordinaria sive extraordinaria
debeat esse instructus.personam habeant standi in judicio, sive
Huc
Praemium Certaminis per rationes suscepti est persuasio. Quae persuasio est~~
vel adversarii ipsius vel aliorum, audientium.
~~certaminis per rationes praemium. Ea enim demum plena victoria est, quae ut ille ait,
Confessos animo quoque subjugat hostes, et vero tunc neque judicis autoritate, neque*
*militari executione neque poenae metu, opus est, ad rem nostram consequendam confessionemve
adversario extorquendam.Persuasio adversarii maximum est
Persuasio auditorum eam vim habet, tum ut pudore ac metu quodam contineatur~~
~~adversarius si quid ultra moliri velit, tum ut applaudentium judicio atque autoritate
quod volumus consequamur.
Caeterum Persuasione quaerimus vel bonum aliquod nostrum vel alienum: ~~Bonum nostrum*, gloria, consecutio praemii aut honoris certantibus propositi; vel etiam rei nostrae de qua alius controversiam fecerat; securitas nostra per poenam improborum stabilita.
Bonum alienum persuasione quaerimus, cum audientes meliores reddere conamur;
quamquam fructus inde etiam in nos redundet, est enim inter caritatis opera,
errantes docere. Caritati autem maxima praemia a Deo constituta esse certum est.
Spes exitus pendet ex certitudine habendi notam victoriae sensibilem.
Nota sensibilis, quae nulli disputationi subjecta est, exempli causa color aliquis oblatus ater an albus sit, non disputant homines, et omnino de iis quae praesenti sensu percipiuntur ab omnibus certamen nullum est, quoniam obvius quisque vocatus statim pronuntiaret pro victore vero. Exempli causa si tua sagitta propior scopo fixa haereat quam mea, nulla quaestio est de victoria, nam obvius quisque vocatus, statim dicet sagittam tuam esse propiorem etsi ignoret tuam esse.
Modus perveniendi ad notam sensibilem in judiciis pendet ex judicii modo. Quaeritur
autem nota sensibilis vel veritatis, vel persuasionis. Si persuasionis, quae alia haberi
potest, quam approbatio auditorum, quae utique res est sensibilis, idque sufficit in
civilibus, ubi auditorum autoritate atque assensu consequimur quod certando quaesivimus,
gloriam scilicet aut rem. At in sacris ubi nota sensibilis veritatis quaeritur non
sufficit persuasio, neque approbatio auditorum, nisi illi sint infallibiles in argumento de
quo agitur.
Notae veritatis sunt ratio aut autoritas. Autoritas divina aut humana. Item muta aut vocalis. Autoritas divina muta, est revelationis praeteritae relatio. Autoritas divina vocalis, est revelatio praesens, per miraculum aliquod testata. Huc pertinet et probatio per ignem, aquam, sortem, felicitatem temporalem, aliasque notas, quarum fundamentum est providentiae consentaneum esse ut Deus aliquod signum det; sive subsistens, sive novum cum nobis id postulare libuerit, quorum posterius minus probabile. Autoritas humana est aut de iis circa quae testimonium alicujus recipitur, aut de iis circa quae nemini credi necesse est nisi habeat privilegium infallibilitatis. Utraque est rursus muta vocalisve. Patrum exempli causa muta est autoritas, potest enim disputari de explicatione. Autoritas humana est vel singularis, vel universitatis, ut integri alicujus seculi, familiae, sectae, gentis. Autoritas hodierna sola vocalis est, estque aut hominis cujusdam aut gentis, aut etiam multitudinis infallibilis. Infallibilitas pendere potest aut a divina gratia, aut a rei natura, ut cum aliquis de re facti testatur nec est cur credamus corruptum ejus judicium, aut etiam scimus corrumpi non potuisse. Exempli causa testimonium alicujus multitu dinis de rebus facti. Talis est consensus perpetuus Christianorum ab omnibus seculis, talis est etiam sententia aliqua hodierna recepta, circa rem aliquam facti, quoties non potest ostendi mutatio, sequitur enim eam factam non fuisse. Huc pertinet principium Arnaldi. Nota quaedam infallibilitatis gratia divina a Deo datae foret necessitas ordinatoris ad sacramentorum ordinationem, ita enim illi qui successionem haberent, haberent praesumtionem. Nota omnes hae autoritates, excepta revelationis hodiernae vel hominis aut concilii infallibilis sunt mutae, seu explicatione alterius nonnunquam ratiocinationeve aut alio judice indigentes. Nota huc referenda Masenii et Veronii methodus, qui volebant reducere protestantes ad probandam confessionem ex scriptura sine ratiocinationibus ad quaestionem scilicet de autoritate et scriptura vocali.
Rationes sunt aut probationes, aut praesumtiones, aut semiprobationes seu probabilitates. Quae ut faciant notam sensibilem certa forma proponendae sunt; ut appareat evidentia veritatis. Et hac forma inprimis opus est, cum de ipso judice vel autoritate muta vel vocali stabilienda agitur. Ultimus enim de judice judex ratio est.