Series VI Band 4 · No. 380.

De firmitate, vi elastica, explosione, attractione

[Frühjahr bis Sommer 1690 (?)]

Latin

 [Frühjahr bis Sommer 1690 (?)]

Cum materia homogenea et continua sit, nulloque vacuo interrupta, figurae in ea actuales non oriuntur nisi per motum. Proximum a figura est, ut firmitas explicetur, seu partium cohaesio quaedam, quae petenda est a motu conspirante, simplex enim quies aut nullam dabit firmitatem, aut infinitam, quanquam explicari non possit, quomodo firmitas a quiete. Motus autem conspirans firmitatem producens, non tantum debet esse communis, hoc enim ad connexionem non sufficit, sed qui separationi resistat, quod quomodo concipi possit mox dicetur.

Equidem motus in se rediens, vorticis in modum supponi potest, sed cum talia recedere conentur per tangentem, nisi quid impediat, videndum quod impedimentum concipi possit. Nam si alio vortice vorticem circumdes non tollitur, sed transfertur difficultas.

Simplicissimum reperio, ut ponamus in materia massas dispersas veluti totidem nubes in aëre concitatas in motum. Etsi enim non differant densitate a reliquo differunt tamen, quod reliquam materiam his nubibus interspersam, concipimus ut quiescentem. Unaquaeque autem massa motu recto [procedens] materiam ambientem concitabit in vorticem, dum anterior cedens tendit in orbem ad replendum locum a corpore relictum. Ita simul habemus vorticis polos, axem, et velut meridianos, etsi vere circularis sive sphaericus non esse ponatur. Penetrabit autem in ipsam massam, eamque partim perforabit, partim relinquet, et corpus magneticum formabit. Massa enim ipsa non aequabiliter ubique se habet, sed ex minoribus massulis constat.

Plures magnetes concurrentes sese ita disponent, ut motus quam minimum turbent, itaque vel sese attrahent vel repellent vel etiam ad directionem mutandam disponent.

Atque hinc firmitatem aliquam in corporibus oriri patet dum attrahunt sese magnetica corpora.

Orietur et Elastica quaedam vis, dum demota ex statu apto, vi motus libertatem pristinam in materia dudum aptata recuperare adeoque materiam in priorem statum restituere nitentis.

Firmitate primitiva explicata, jam facilius intelliguntur derivatae qualis ea est quam pressio facit ambientis, ut in tabulis sibi impositis, vel polyedris per plures hedras sibi adaptatis quae ob pressionem ambientis, non facile in locum desertum subingredientis, adeoque separationi renitentis, atque etiam, si separatio facta sit, sed non sufficiens ad subintrationem ambientis crassioris; recontrudentis, ubi aliqua elastica vis rursus apparet. Sed hic modus jam supponit firmitatem tabularum seu polyedrorum.

Hinc etiam intelligitur omnem firmitatem cum vi Elastica conjunctam esse, nam omnis firmitas originarie est ab attractione, quae ut firmitatem tuetur, ita restituit, nisi cum nimia separatio facta est, vorticum enim magneticorum actio non agit notabiliter in id quod notabiliter distat.

Et aliunde leges naturae a me propositae docent, omne durum esse Elasticum; ostensum etiam est a me in Phoranomicis ex alio principio, necessario in firmitate esse attractionem, alias vis non conservaretur semper, videantur quae Florentiae elaboravi.

Porro omnis magnes attractorius est, magnetum quorundam vicinorum, semper enim aliqui sic facile disponi possunt ut motu conspirent, licet alii quoque adsint qui dissentiunt, et repelluntur, eoque magis horum repulsa caeterorum attractionem auget.

Et rursus in omni vortice majore minores massae absorptae comminuuntur, parsque subtilior abrasa ejicitur, in universum enim nititur materia ad dissipationem nisi necessitate quadam contineatur. Itaque in omnibus vorticibus perpetua est explosio materiae tenuis, seu rarae, et attractio crassae.

Quin imo explosio est materiae proportionalis, in eodem gradu subtilitatis. Gradus enim gradus constituendi sunt, systematum ut apud nos concipi potest duplicem esse materiam crassam et tenuem et hanc prioris comparatione censeri carentem firmitate, etsi ipsa rursus ex partibus firmis, sed incomparabiliter minoribus constet.

Attractio igitur partium crassarum ejusdem systematis erit densitati materiae crassae systematis, proportionalis, quia quaevis pars perpetuas facit explosiones, impulsus autem omnes velut radii propagantur in infinitum etsi sint disgregati in ratione duplicata reciproca distantiarum seu reciproce ut superficies sphaericae.

Mirum non est quamvis partem materiae agere in quamvis distantiam, quia omnis motus in quamvis distantiam propagatur, cum omnia sint plena. Sed hoc intelligendum, quaevis pars materiae tantum partes consystematicas attrahit, alioqui si quaevis pars materiae aequaliter quamlibet attraheret discrimine solum pro ratione distantiarum variato, se mutuo tollerent attractiones.

In systematibus contingit quod in gradibus infinite parvorum, ut alia aliis sunt incomparabiliter minora, non absolute, sed ad sensum, uti ad sensum gravium directiones apud nos sunt parallelae, potest esse aliquod systema majus, in quo totus globus terrae sit instar atomi, seu non majoris valoris quam particula elementaris radiorum lucis.

In quovis corpore multa insunt animalia, cum ob divisionem rerum in infinitum quodlibet corpusculum instar sylvae aut piscinae considerari possit, ubi ingentes animalium greges. Etsi eorum nulla fortasse in illo systemate ratio habeatur. Et cum tempus quoque divisibile in infinitum sit, durationisque sensus a varietate pendeat, minutum apud nos potest illis animalculis esse instar 6 mille annorum. Sed in majore systemate possunt momentanea videri, quae nobis diuturna sunt. Si animae transferuntur in majus systema parum illis durabunt periodi restitutionis. C 2. PHILOSOPHIA NATURALIS

EXCERPTA ET NOTAE MARGINALES