Series VI Band 4 · No. 378₂.
Zweiter Ansatz
ZWEITER ANSATZ
Quantitas effectus formalis in motu est cujus mensura est materiam
~~certae quantitatis motu aequidistributo motam esse per certam longitudinem*.
Ut quantitatem materiae contentam in AB translatam esse ex ₁A₁B in ₂A₂B, per
longitudinem quae est lineae ₁A₂A a quocunque corporis
puncto ut A, descriptae; quae scilicet est longitudo~~
~~*motus aequidistributi (defin. 1. cap. de velocitate
motus aequidistributi), ubi nempe linea a quocunque
mobilis puncto descripta est aequalis
(defin. 1. dicti cap.).
Itaque si haec mensura in motu repetatur, etiam toties repetetur seu multiplicabitur
quantitas Effectus. Hunc autem Effectum voco formalem, quia motui est essentialis,~~
~~secus ac sunt effectus alii qui a peculiari qualitate moti, aut obstaculo occurente ac
superato nasci forte possunt.
Axioma
~~Duo Quantitatem habentia sunt inter se, ut numeri aequalium partium
in quas resolvi possunt*. Quicquid autem de genere aliquo quanti
~~tatum verum est universaliter, id de alia verum est quantitate, quae a
priori minus differt errore quovis dato*.
Exempli causa Hexapoda resolvi potest in pedes sex, decempeda in pedes decem,
vel (posita ulna duarum pedum) resolvi potest Hexapoda in ulnas tres, decempeda in
ulnas quinque. Itaque Hexapoda est ad decempedam ut 6 ad 10 seu ut 3 ad 5. Et vero in
universum nihil aliud est quantitas quam numerus partium posito mensuram quandam~~
~~semper sibi congruentem assumi pro unitate. Et hinc usus Scalarum in partes aequales
divisarum nascitur.