Series VI Band 4 · No. 378₁.

Gestrichener erster Ansatz

Latin

GESTRICHENER ERSTER ANSATZ

Effectus motuum formales sunt qui nihil aliud continent quam ~~quantitatem materiae per spatium esse translatam. Et* actiones motuum* formales ~~sunt quae nihil aliud continent quam quantitatem materiae per spatium in tempore transferri*.

Itaque nulla hic ratio habetur obstaculi superati quod nasci forte potuit a corpore alio occurrente aut ipsius corporis moti adhaesione vel attractione, aliisque materiae concretae accidentibus. Sed consideratur tantum materiae quantitas locum mutans per tempus, quae scilicet motui essentialia sunt, itaque Effectum vel actionem, formalem appellavi. Differt autem Effectus ab Actione quod in Effectu solum ejus quod praestitum est, nempe ejus quod est translatum et spatii per quod facta est translatio; in actione vero integra etiam temporis, quo praestitus est effectus, ratio habetur.