Series VI Band 4 · No. 373.

Animadversio in philosophiam Cartesii

[Frühjahr 1689 bis Herbst 1689 (?)]

Latin

 [Frühjahr 1689 bis Herbst 1689 (?)]

Cartesii doctrinam et ingenium semper mirifice veneratus sum, saepeque immaturae ejus morti indolui, nec dubito, quin multa et magna daturus fuisset in usum generis humani si ad Hobbii aut Robervallii aetatem pervenisset. Et vellem sectatores Magistri praeclara cogitata prosequi potius, quam repetere tantum ut plerumque solent, et sub alio verborum schemate repraesentare. Sed nescio quo fato fit, ut philosophiae isti, quae profundas Geometriae meditationes et multiplicia naturae experimenta exigit, plures ex illis se applicent qui sub titulo magnitudinum figurarum et motuum, speciosam potius et auribus secundam disserendi de oblatis facilitatem, atque sui ostentationem, quam solidam rerum notitiam quaerunt, magno damno juventutis, quae scholasticas quisquilias permutans hodie aliis quisquiliis animum majorum capacem iis implet, quae usum postea in vita et disciplinis non habent. Neque enim aut Chymicus experimenta futura ex ramorum, hamorum atque aculeorum consideratione qualem hactenus habemus providebit, aut mechanicus, neque medicus scire poterit, quibus dosibus materiae subtilis aut particularum striatarum febris curetur; neque hydraulicis anguillares aquae partes ullum adjumentum afferent. Itaque etsi haec vera essent, longe tamen ab iis adhuc absunt, quibus est opus, et ignavia est tam levibus et remotis contentum esse velle.

Equidem Cartesius alicubi in Epistolis spem facit constituendae verae Medicinae, si adhuc aliquae sibi observationes darentur, et sane defuere subtilissimo viro necessaria ad constituendam philosophiam experimenta, sed quotusquisque ex sectatoribus ejus in tanta novorum experimentorum luce ad exequenda Magistri destinata animum attollit. Quam jejuna sunt quae de salibus notavit Cartesius quibus tamen omnis chymia fere superstruenda est, quam levia et rudia, quae de mineralibus et metallis. De homine quoque sciunt jam plerique magis ex ingenio quam natura philosophatum esse.

Sed mihi ut quod res est dicam insigni huic viro nihil magis nocuisse videtur quam ambitio constituendae novae sectae. Hinc omnis et fons malorum. Ideo enim et praematura multa nec satis absoluta protrusit in publicum, et de plerisque aliis viris egregiis indigne et cum contemtu locutus est, quemadmodum ex Epistolis apparet. Et aliorum praeclara inventa sibi arte vindicavit, exiguo aut nullo grati animi judicio. Unde non potuit non invidiae se exponere, et odia incitare, et in contentiones incidere, quibus ipsi bona temporis pars melioribus destinata periit. Quis non cum admiratione et propemodum cum indignatione legat quam contemtim de Galilaeo et de Fermatio aliisque excellentibus viris loquatur in Epistolis. Objectiones ejus in Methodum de maximis et minimis Fermatianam sophismata erant contorta, et quae in Galilaei motuum scientiam notat tanquam gravia descendentia longe ab his legibus dissentirent, ea testimonio naturae, et successu experimentorum refutantur. Quis autem credat quod in Epistolis asserit Vietam sibi non lectum cum satis compertum videatur, non Vietae tantum sed et Harrioti qui Vietam prosecutus est inventis usum esse. Certe magna libri Geometriae tertii pars Harrioto innititur, qui jam et aequationes nihilo aequales posuerat, et ex radicibus in se invicem ductis oriri notaverat. Recessum corporum a circulo per tangentem et rationem hinc explicandi detrusionem gravium ad centrum debebat Keplero, idem primus Hyperbolam satisfacere refractionibus subodoratus erat. Veram legem dioptricae ex Snellii ineditis Cartesium hausisse patefecit Isaacus Vossius, demonstrationem Snellii vel non viderat, vel studio mutavit, ut rem sibi propriam redderet, sed coactus est in pejus ire, et aëri plus resistentiae quam aquae aut vitro tribuere, ut diceret aliquid Snellio non dictum et ne sic quidem examini accurato satisfecit, et sane nec potuit, dum gloriae maluit quam veritati servire.

Nec dubium est, quin Maurolyci et M. Antonii de Dominis cogitata de iride meditantem juverint, quorum neminem mentione dignatus est, quemadmodum nec Gilbertum cujus magnetica inventa maximam ipsi lucem attulerant.