Series VI Band 4 · No. 372.

Tentamen de Physicis motuum coelestium Rationibus

[Frühjahr 1689 bis Herbst 1689 (?)]

Latin

 [Frühjahr 1689 bis Herbst 1689 (?)] Tentamen de Physicis motuum coelestium Rationibus

Astronomi superiorum temporum, ut Machinam Mundi explicarent, orbes solidos commenti sunt, aliis rursum exiguis orbibus mobilibus insertis excavatos, quibus infixi planetae compositis pro Astronomi libitu motibus, circumagi possent. Nec contemnenda illa meditatio fuit, in ea infantia philosophiae, saltem enim imaginationi regendae inservire poterat, sed a veritate naturae longissime dissidebat.

Primus Tycho apparatum ex coelo sustulit, orbesque fluidos et phaenomenis et rationibus consentire ostendit, quem posteriores magno applausu sunt secuti. Sed inde visa est augeri difficultas, neque enim apparebat, quid in libero aethere regeret planetas, intelligentias enim gubernatrices affingere, perabsurdum, et divino artificio indignum merito videbatur. Sympathiae autem et Magnetismi, etsi quadam Analogia juvarent, menti tamen non satisfaciebant, cum explicatione nova indigere judicarentur.

Non ita pridem Galilaeo, Torricellio, Cartesio, aliisque Philosophiae restauratoribus in mentem venit, Materiam aetheream ad Oceani cujusdam morem constanti motu actam, secum rapere planetas. Res ergo eo rediit, ut Orbes quidem deferentes, sed fluidi ad motus coelestes explicandos requirantur. Sed quomodo ex certa regula motuum aetheris liquidi, orirentur motus planetarii Leges, nemo quod sciam explicare aggressus est, et ipse Cartesius velut desperatum, silentio transmisit.

Keplerus, vir maximi sane ingenii, Tychonicis observationibus adjutus, cum multa tentasset, varieque phaenomena numeris explicata improbo labore comparasset, tandem duas invenit regulas Generales nempe primo Motum Planetarium esse in Ellipsi, in cujus foco sit sol, secundo tempora esse ut sectores Ellipticos ex sole tanquam foco abscissos. Verum cum arearum proportio vera licet et succedens minus simplex videretur, omnesque ad lineas et angulos potius inclinarent, rem per varias motuum compositiones ex circulis determinatis derivatas, explicare sunt conati Ismael Bullialdus, Sethus Wardus, aliique viri insignes, qui Kepleri coepta sunt prosecuti.

Tandem mihi haec ante annos aliquot profundius meditanti incidit ratio mire simplex, motuum Planetariorum causas Physicas explicandi unde apparet, tantum abesse ut arearum proportio difficilis habenda sit, ut potius ex simplicissimis materiae aethereae motibus statim nascatur, quod hoc loco paucis explicare operae pretium erit.

Nimirum videmus baculum vel axem erectum ad perpendiculum in vase aqua pleno circa se rotatum, omnem aquam et innatantes festucas circumagere, sic tamen ut vicina centro velocius, remotiora tardius circulentur, quod jam et ab aliis est annotatum. Pono igitur quod est simplicissimum, velocitates materiae aethereae deferentis in orbe cujusque planetae decrescere in proportione distantiarum a sole, seu Geometrica phrasi, velocitates esse distantiis a sole reciproce proportionales, eamque circulationem voco harmonicam, ostendo enim si distantiae sint progressionis Arithmeticae, circulandi velocitates hoc modo fore progressionis Harmonicae.

Hinc jam Geometrica demonstratione conficio in omni mobili, quod Harmonica circulatione circa aliquod centrum agitur, vel a materia aetherea harmonice circulante defertur, quemcunque mobile demum habeat motum proprium accedendi ad centrum vel a centro recedendi, tempora arcubus orbitae describendis impensa, fore ut areas, radiis ex centro circulationis ad arcus terminos ductis abscissas.

Caeteras horum motuum, abditas sane ac mirificas, sed simplices non minus, ac naturae consentaneas rationes, quibus demonstratis spes est, faciliorem nobis paulatim aditum in rerum interiora factum iri, alias uberius exponemus. In L1 befinden sich am Kopf des Blattes folgende Figuren, die ersten beiden gestrichen: 104