Series VI Band 4 · No. 38.

Lingua rationalis

[November 1678 bis Januar 1680 (?)]

Latin

 [November 1678 bis Januar 1680 (?)] Lingua rationalis

Primum id agendum est, ut ostendatur, quomodo ex aliis linguis in hanc transferri possit oratio. In hunc usum condenda erit Grammatica linguarum generalis, et speciatim Latina. Nam cum Latina sit hodie lingua scientiarum in Europa, sufficit ex Latina lingua aliquid in Linguam rationalem transferri posse. Grammaticae autem generalis tantum pars est Grammatica Latinae vel alterius cujusque linguae, quatenus regularis est, et anomalis caret. Itaque omnes omnium linguarum Grammaticae regulares sunt tantum partes, speciminave Grammaticae philosophicae; eo discrimine, quod aliqua lingua caret quibusdam flexionibus et variationibus et compendiis exprimendi quas altera habet; nonnullae etiam linguae quasdam significationes in alia diversas et forte in aliis etiam flexione distinctas, sub una flexione comprehendunt; ita Germani vocativum a nominativo flexione non distinguunt. Am Rande: Omnes flexiones omniaque compendia omnium linguarum occurrere possunt in lingua rationali, vide Georgianam in Diario italico. Interim tamen initio id forsan necesse non est ad ratiocinandum, ad elegantiam et applausum omnino. Genera masculinum et foemininum, et commune et neutrum, et omne, sunt Grammaticae philosophicae, sed irregulare est in plerisque linguis quod voces quasdam, ad foeminas referunt, alias ad mares, quae tamen nihil cum his commune habent.

Nostro autem instituto sufficit Grammaticam tantum Latinam regularem, id est Grammaticae universalis eam partem quae in Latina exhibetur, tradere; quia latine scientibus scribimus, et facile est homines invenire qui alias linguas transferunt in Latinam. Anomala autem Latina omitto, hoc unum admonens ut versionis in linguam rationalem instituendae causa prius loco verborum Latinorum exhibitorum, constituatur eorum ut ita dicam paraphrasis seu versio ejusmodi, quae nihil anomalum habeat. Ita pro: Dominus indiget eorum, dicemus: Dominus vult eos habere, quia sine ipsis aliquid necessarium efficere non potest. Ubi vides me pro indigere coactum substituere definitionem, quia synonymum anomalia carens non succurrit. Itaque et postea in definitionibus, si absolutae esse deberent et omnem perfecte linguam exprimere, etiam deberent phrasium et expressionum anomalarum praescribi definitiones. Id tamen plerumque opus non est, quia non difficile parafrรกzein. Seclusis anomalis jam translatio instituenda est, ubi jam non amplius phrasium (quod pro anomalis necesse) sed tantum vocum et flexionum definitione est opus. Ubi jam duae sunt viae, una pro flexionibus latinis flexiones respondentes linguae rationalis exhibeantur, altera, ut ipsae flexiones amoveantur, et cuncta ad simplicissimam analysin latinam, ubi pro casibus omnibus supersit solus nominativus, etc. Paucis adhibitis tantum auxiliaribus indispensabilibus exhibeantur. Prior via componenti utilior et minus taediosa. Posterior ei qui linguam rationalem hac collatione invenire et constituere cupit, necessaria est. Caeterum ex lingua rationali in latinam transferre docere, id est plenam Grammaticam latinam scribere, omniaque ejus anomala explicare nostri instituti non est. Etsi nostris vestigiis insistendo non difficulter fieri possit. Am Rande: Simplicissimi numeri servandi casibus, v.g. omnes ternarii sint genitivi. Hoc exempli causa dico, etsi non ita sit futurum, exemplorum non requiritur veritas, continget tamen aliquid simile. Cura est habenda accentuum et distinctionum.

Absolutis jam generalibus seu grammatica accedendum ad voces seu Nomenclatorem, et propositiones seu veritates. Veritates autem quae quidem demonstrari possunt, aut demonstratae habentur, erunt velut corollaria Nomenclatoris, seu definitionis vocabulorum. Porro, cum maxima pars latinarum vocum talis sit, ut iis facile careri possit, si edicto vetitum esset iis uti, substitutis aliis communioribus in earum locum, licet id fieri non possit sine circumlocutione aliqua et prolixitate. Mittamus ergo primum plerasque voces paulo particulariores, easque primum quibus vix careri potest, in Linguam rationalem transferamus.

Hoc autem ut fiat securius et utilius, et ne initio nimis scrupulosi simus, primum analysin eousque tantum producemus, quousque necesse est ad demonstrandas plerasque veritates, et primum Logicas, inde metaphysicas: post practicas; inde mathematicas; denique physicas. Sumamus ergo autores, qui demonstrationes dare in se susceperunt, omnesque propositiones alicujus momenti (id est ex quibus fluunt praxes utiles seu problemata quae ad media fini nostro congrua pertinent) accurate demonstremus. Ubi si nihil relinquamus sine demonstratione, in veritatibus jam inventis et demonstratis, et analysin vocabulorum seu definitiones ex his demonstrationibus excerpamus; ac denique pro ratione harum definitionum vocum valores exprimamus. Satis interim egerimus, etsi aliquis supervenire possit aliquando, qui calculum longius producat analysi continuata. Nobis suffecerit et omnes veritates utiles notas hoc modo demonstrasse et viam ad innumeras novas stravisse. Si quod occurrat axioma vel theorema vel experimentum, quod demonstrare non possimus, idque sit convertibile, habebimus subjectum et praedicatum pro nominibus unius rei, cujus nomen sit: ut autem aequatio servetur in numeris, una vox in aliam ducatur, productum pro alterutra adhibeatur signo adhibito, v.g. 31 est 47, adeo necessario adhiberi pro re illa: 31 , 47, certo tamen signo notandum esse superfluitatem demonstratione aliquando reperta tollendam.