De ingredientibus et qualitatibus corporum

Facsimile: Teilband C (pp. 1957–2468)

AkademieLatin

Corpus Am Rande am Kopf der Seite: Variari dicitur genus, cum de una ejus specie transitur in aliam, ut cum homo ex pallido rubescit, tunc homo mutatur, color vero variatur. similare, est cujus quaelibet portio habet easdem qualitates, ut aurum. Haec autem intelliguntur ad sensum.

Ingredientia sunt quorum mixtura fit novum corpus, ut ingredientia salis armoniaci sunt sal, fuligo, urina.

Mixtura est duorum corporum A et B, si tam A quam B dividantur in multas partes, eaeque ita disponantur, ut quaelibet pars ex ipso A (vel B) sumta, reddatur contigua parti alicui ab ipso B (vel A) sumtae. Si fila varie sibi implicentur, exempli causa serica, et linea, non est mixtura, quia sibi adhuc cohaerent. Contrarium mixturae voco separationem.

Educta voco cum ex uno corpore fiunt plura. Ut ex vitriolo, educta sunt spiritus oleum et colchotar.

Ingredientia sunt vel subsistentia vel destructa mixtione.

Educta similiter sunt vel praeexistentia vel producta.

Componentia sunt partes corporis ab aliis partibus qualitate differentes. Itaque statuae membra non dicemus partes ejus componentes, si tota ex aere sit. Caro vero et ossa sunt componentia.

Membra sunt partes corporis quae in eo jam a natura discernuntur, ut caput in homine, folia in talco.

Quoniam desunt nomina satis apta his interim utemur, dum alia occurant.

Ingredientia subsistentia itemque educta subsistentia, sunt componentia, sed non omnia componentia ante extitere sive ingredientia fuere, potuit enim fieri ut in corporis formatione fuerint nata; similiter non omnia componentia possunt educi, fieri enim potest ut corpore dissoluto simul destruantur.

Quaecunque tam ingrediuntur quam educi possunt ea componentia esse verisimile est, ut quia ex sale et aqua mixtis fit Muria, et rursus ex muria iterum educi possunt sal et aqua valde verisimile est aquam et sal in muria superfuisse, nonnunquam et pro physice certo haberi potest, praesertim si eadem iterum quantitas prodeat, nullumque sit indicium factae destructionis. Absolute tamen demonstrativum hoc non est, nam fieri posset, ut ingredientia destructa reproducerentur. Certe id saepe dubium est, ut in nitro regenerato.

Pervasio est mistio corporum spontanea, nempe quae fit absque motu mistionem efficiente.

Secessio est separatio spontanea. Oriri aut destrui corpus potest per mixtionem novi, per separationem veteris, per mixtionem novi et separationem veteris simul, denique sine mixtione et separatione per solam transpositionem, sive mistionem et separationem ipsarum partium veterum.

Characterismus vocari posset, figura alicui corpori propria, ut figurae plantarum, animalium, salium.

Appendices dici possent corpora, quae separatim non inveniuntur, sed in aliis, ut dentes, gummata, margaritae, quae aliorum sunt partes vel contenta.

Durabile quod aliquandiu easdem qualitates habet.

Mutabile quod contra.

Permanens est quod aliquandiu easdem partes habet.

Fluxum, cujus partes perpetuo sunt aliae, ut flumen, flamma. Hoc autem intelligo per se, etsi fieri forte possit per accidens, ut discessio illa et successio impediatur.

Firmum est quod figuram quam habet sponte non mutat.

Fluidum est, quod sponte mutat figuram quamcunque. Itaque Elasticum etsi sponte figuram mutet non est fluidum.

Consistens est quod notabiliter resistit tactui nostro.

Inconsistens, quod ita tangi potest a nobis, ut vix nos tangere sentiamus, ut cum aërem tangimus. Per accidens tamen percipimus, cum vel nos, vel corpus [in]consistens sunt in magno motu, ut ventum percipimus sive aër in nos incurrat, sive nos in aërem.

Molle est firmum cujus figura facile mutatur ab externo, manetque qualis facta est.

Elasticum est cujus figura mutari potest ab externo, sed sponte sua redit.

Durum est cujus figura difficulter mutatur ab externo, vel potius sine partium avulsione non mutatur.

Liquidum est fluidum consistens.

Halitus est fluidum non consistens. Omne corpus non consistens deprehenditur fluidum.

Datur Halitus permanens, exempli causa fumus inclusus vitro. Flamma tamen permanens non datur. Datur etiam halitus qui sine calore oritur, scimus enim et frigore posse spiritus elici.

Aër est Halitus Elasticus.

Humor est liquor cujus portio in forma liquida tangenti adhaeret. Itaque Mercurius non est humor saltem respectu hominis, est tamen respectu alicujus metalli.

Humido oppositum est siccum. Etiam Argentum vivum siccum hoc modo erit, etsi sit liquidum.

Flamma est halitus calidus et lucidus.

Inflammabile est quod in flammam abit.

Inflammabile purum est, quod totum flamma consumitur.

Halabile est vulgo Volatile, quod in halitum abire potest.

Fixum est quod in halitum abire non potest.

Reconsistens est corpus consistens factum ex Halitu. Uti non omnis halitus fit calore, ita non omne reconsistens est congelamen.

Vapor est halitus ex quo corpus reconsistens est humor.

Fumus est halitus, ex quo corpus reconsistens est siccum.

Pingue est inflammabile magis consistens, quam aqua.

Nidor est halitus, qui reconsistens est pingue. Videtur tamen nidor odorem corporis pinguis inferre.

Spiritus est reconsistens activum humidum, tenue.

Activum voco quod qualitatibus singularibus praeditum est, quibus aliquid effici potest, quod quocunque alio corpore aeque crasso, denso, consistente, effici non potest.

Nota aliud esse rarum et densum, aliud tenue et crassum, aliud consistens et inconsistens, aliud denique grave et leve.

Liquatio est cum ex corpore firmo fit liquidum ob permistionem cum liquido.

Fusio vel liquefactio est cum ex corpore firmo fit fluidum per calorem, sive per halitum calidum.

Deliquium est cum ex corpore firmo fit liquidum per vaporem seu halitum humidum.

Crassius quod in majores partes dividi potest, Am Rande: distilletur tenuius quod in minores; an ergo hydrargyrum tenuius aqua, quia per poros corii transiit.

Meatus est cavitas multo longior quam amplior, seu cavitas angusta.

Porus est meatus exitum habens. Am Rande: Porosum, spissum, quod latus et angustos meatus habet.

Corpus rarum in quo multae sunt cavitates.

Quaedam pellucida sunt non perspicua, ut cornu, ebur.

Corpus unum penetrat alterum, si transeat per ejus poros. Non omne penetrantius est partium tenuiorum; muria per vasa fictitia non satis accurate vitreata transit, quod aqua sincera non facit. Am Rande: Tenax est quod alteri specie diverso constanter adhaeret (imo et simili), an sit quod applicato adhaeret. Lentum est cujus partes sibi constanter adhaerent. Pileus aliudve coactile lentum est, quia flexile et Retensile idem quod Elasticum. Glutinosum est lentum simul et tenax, dicitur et viscidum ut calx; gluten, argilla. Vimen, chorda, funis, lenta non tenacia. Pannus est fissilis, reticulata opera, gestrickt non sunt fissilia, laßen sich nicht reißen. Creta lixivii, crocus chalcanthi vitro pertinaciter adhaeret, vix ut elui possit, sed neuter pulvis lentus est, ergo nec glutinosus. Itaque non omne tenax lentum est. Tenax aliquid dici potest hoc sensu non absolute sed respective, ita Hydrargium est tenax auri.

Flexio est mutatio figurae manente partium earundem contactu.

Rigidum est quod flecti nequit.

Fissile est, quod magis in hanc, quam in illam partem continue dividi potest, estque vel fibrosum ut linum, caro, cannabis linum, vel crustosum.

Liquabilia duorum sunt generum, alia tandem saturant humorem, ita ut nihil amplius solvat, eique non permiscentur, alia cum eo in pultem abeunt.

Liquor saturatus est, qui plus non liquat.

Saliforme est quod fit ex corpore per spiritum aërem corroso, ut alumen, vitriolum.

Corrosio est solutio sine strepitu. An potius ex qua non facilis reductio.

Terra est corpus quod aquis irrigatum cohaeret et iisdem permiscente aqua tandem residet.

Terra aquis irrigata cohaerens, est lutum.

Terra simplex est quae nec aquis solvi, nec igne fundi, nec in halitum converti potest.