Series VI Band 4 · No. 367₆.

Definitiones motus et impulsus

Latin

Motus simplex est, cum omnia corporis puncta vias parallelas describunt, tales sunt non nisi rectus et circularis.

Impingitur corpus corpori excipienti, si motu suo continuato in locum ejus perventurum esset.

Unde si excipiens moveatur dicitur pelli.

Si impingens post impactum moveatur in contrariam partem, dicitur repelli.

Trudens est pellens contiguum manens durante motu.

Propellens est pellens quod contiguum esse cessat.

Protrahitur quod truditur a parte ejus cujus major pars in motu antecedit rem quae protrahi dicitur.