Series VI Band 4 · No. 367₅.

De causa motus

Latin

DE CAUSA MOTUS

Punctum moveri dicitur quod distantiam ab aliis punctis mutat ob causam in ipso existentem.

Duorum punctorum *A et *B motus communis est si quatenus ita moventur eandem distantiam servent; ut liquidum cum vase, etsi per accidens eveniat, ut partes liquidi ob vas nonnihil concussum separatum aliquem motum accipiant. Si vero corpus esset firmum partes ejus absolute distantiam eandem servarent.

Corpus moveri dicitur, si nulla ejus pars sit in qua non punctum assumi possit, quod communi cum caeteris motu moveatur. Hinc patet cur dicatur corpus moveri circa suum axem, etsi puncta ejus aliqua nempe in axe motus sita, quiescant. Chorda vero quae ab utroque extremo extenditur, non ideo moveri dicitur, nam motus nullus est per se partibus (si totum ut firmum consideraretur) futurus communis, cum alia huc alia illuc magis trahantur.

Motus simplex est cum omnia puncta moti describunt lineas parallelas, rectas scilicet vel peripherias.

Porro ad motum desidero, non tantum mutationem situs ab aliis, sed etiam ut causa sit in eo cui motus ascribitur, nam si solam mutationem situs consideremus, seu quod in motu mere mathematicum est, non potest dici cuinam ex pluribus corporibus situm inter se variantibus motus sit ascriben dus. Unde fit etiam ut in Astronomicis tam multas hypotheses fingere liceat, qualis illa est nullo modo probabilis, quae lunam in centro mundi ponit; sed si ad causas physicas veniamus, facilius constat cuinam ascribendus sit motus. Exempli causa sint tria corpora a, b, c dicamque moveri corpus c in recta 1c2c, poterit alius mihi contradicere et asserere non moveri ipsum c, sed quiescere, et ipsa a, b simul sumta potius contrario motu moveri ex 1b1a in 2b2a quae licet non aeque sit probabile, (simplicius enim est motum unius supponere quam duorum) est tamen possibile, nam situs primus ponatur esse 1a1b1c translato 1c in 2c ipsis 1a et 1b manentibus tunc phaenomenon, quod orietur, erit situs 1a1b2c; at ipso 1c manente et 1a1b translatis in 2a2b tunc phaenomenon quod orietur, erit situs 2a2b1c qui a priori phaenomeno seu situ 1a1b2c non potest discerni, itaque nec judicari hinc potest, utra hypothesis sit vera. Idem est etsi quatuor corpora loco trium supponantur, tunc eadem phaenomena poterunt explicari per hypotheses adhuc multo plures. Nisi assumatur aliquod corpus novum d tale, ut corpus unum c si moveri ponatur ex 1c in 2c, in ipsum d impingere necesse sit, tunc enim a simplici consideratione mathematica situs variati, transitur ad physicam nempe ad aliquam actionem, sequetur enim aliqua motus communicatio, ex qua manifestum erit, actionem aliquam ipsi c esse ascribendam.

Locus est situs qui distantia a punctis fixis in mundo sumtis determinatur.

Hinc fieri potest, ut corpus sit in motu, seu vim quandam agendi habeat, locum tamen respectu punctorum immotorum circumjacentium non mutet. Exempli causa e moveatur in linea fg ab f versus g, et eodem tempore eadem celeritate tota linea fg contrario motu, sic ut vestigia lineae in ipsam lineam incidant, tendat ex 1f1g in 2f2g, ut si e sit homo, fg navis in qua homo spatietur a prora ad puppim, dum navis aequali celeritate progrediatur, manifestum est quo tempore e perveniet ab f in g, eodem tempore 1g pervenire in 2g, et quia ob aequalem celeritatem utriusque motus linea fg decursa ab e aequalis est lineae 1g2g decursae a puncto g, ideo punctum 2g incidet in punctum 1f, et ideo e, quod sub finem motus pervenit in g, adeoque nunc est in 2g, reperietur esse in 1f ubi antea fuerat. Et idem semper et ubique durante hoc motu continget, adeoque e spectatum ex immotis l, m, n ne quidem progredi videbitur. Dicendum tamen est ipsum esse in motu; nam homo ille utique sentiet se spatiando fatigari, et motu suo pellere aliquid vel trahere poterit; ac proinde agit. Quoniam ergo motum ei tribuimus in quo causa mutati situs est, seu quod agit, utique corpus e moveri dicemus, etsi locum quem in mundo habet, et qui respectu punctorum fixorum sumendus est non mutet. Etsi autem nullum fortasse sit corpus fixum in mundo, tamen puncta fixa intellectu designari possunt, cognito enim motu, quo corpora ab suis locis digrediantur, constat etiam distantia locorum priorum a locis posterioribus.

Qui motum corporis definiverunt translatione ex vicinia corporum immediate contingentium, et quae tanquam quiescentia spectantur in viciniam aliorum, illi non tantum commisere circulum in definiendo: nam quamdiu non intelligitur, quid sit motus, nec intelligetur quid sit quies; sed etiam verbis usu receptis vim fecere, ut ne statuere viderentur motum terrae, itaque negaverunt terram moveri, quia scilicet cum coelo seu vortice suo deferatur, nec proinde ab ambientibus corporibus recedat, quod quanquam falsum sit (nam licet cum vortice suo moveretur, minus celeriter tamen moveretur, quam materia subtilis ipsius vorticis); tamen licet verum poneretur non ideo motui terrae obesset, quis enim neget trabes moveri quae a flumine deferuntur, moventur enim nonnunquam tanta vi ut etiam pontes convellant. Itaque nos illi motum tribuemus, quod vim agendi habet. Unde patet etiam falso illos dixisse, id quod reale et positivum in motu est, aeque utrique corporum contiguorum a se recedentium competere. Potest enim vis agendi esse in uno tantum, adeoque et causa «variati situs».