Series VI Band 4 · No. 367₄.
De attributis, formis et de divisione corporum
DE ATTRIBUTIS, FORMIS ET DE DIVISIONE CORPORUM
Attributa distincta sunt quorum resolutio in natura priora intelligitur, seu quae
definitione causali explicari possunt, ut Numerus, Magnitudo, Figura, Motus. Confusa
sunt, quae explicari non possunt, sed aliis ut concipiantur, ostendi debent. Tales sunt
qualitates sensuum extensorum, ut color, sonus, odor, sapor, vel explicantur a posteriori,
ut calor, gravitas.
Attributum Homoeomeres, quod parti et toti aeque tribuitur, ut extensio,
motus, rubedo. In confusis attributis, qualis est rubedo, affirmari non potest, quod idem
attributum cuilibet parti utcunque parvae competat, seu quod quaelibet pars rubri sit
rubra; etsi hoc succedat in sensibilibus partibus.
Symbola sunt corpora, quae in se mutuo permutari possunt, ut glacies et aqua.
Continua sunt corpora inter se, quorum superficies aliqua communis est. Ubi
notandum fieri non posse, ut duo corpora punctum tantum vel lineam tantum communem
habeant.
Contigua sunt corpora inter se quae terminos habent simul sive indistantes, nec
refert isti termini sint puncta, an lineae, an superficies.
Corpus continuum dicitur, cujus quaelibet partes contiguae per superficiem,
sunt continuae inter se.
Corpora cohaerere dicuntur, si uno moto sequatur alterum. Hinc si quid alteri
inclusum sit, movetur quidem cum ipso, sed ipsum non sequitur.
Rarefit corpus, si nullo novo corpore sensibili accedente, quod partibus ejus
intercedat, ipsum corpus majorem quam ante locum occupat.
Condensatur si nullo corpore sensibili inter partes ejus expulso ipsum corpus
minorem quam antea locum occupet. Ita aër in thermometro modo majus modo minus
spatium occupat.
Forma est attributum abstractum absolutum, seu quod non concipitur ut modus
entis, sed ut ens in se subsistens; exempli gratia nigredo. Nam ut ea vulgo concipitur ab
hominibus, conceptus ejus nihil involvit quod eam per se extra molem corporis subsistere
prohibeat. Sed si distincte concipiatur in quo consistat nigredo, fortasse deprehendetur
eam necessario subjectum involvere, ut si nigredo sit cavernositas superficiei corporis,
qua fiat ut radii lucis imbibantur, quo facto patet eam esse superficiei modum, ac proinde
superficiem necessario involvere. Quoniam tamen saepe in scientiarum conclusionibus a
causa hujus modi attributorum investiganda animum abstrahimus, ut in Mechanicis
gravitatem saepe consideramus velut absolutam aliquam qualitatem corpori inhaerentem,
perinde ac si corpus per se, sive vi hujus qualitatis intrinsecae, sine ulla externa causa ad
centrum terrae tenderet; hinc attributa ista, quae saltem confuse instar absolutorum
entium concipi possunt, a caeteris distinguere operae pretium fuit. (Omnis forma est
attributum homoeomeres.)
Intensio est quantitas formae in se, ut si forma sit motus, intensio erit celeritas.
Extensio formae est quantitas materiae cui inest forma homoeomerica, ut
quantitas corporis moti est ipsius motus extensio.
Quantitas formae est factum ex intensione et extensione formae.
Quantitas autem materiae fit ex spatio seu volumine ducto in densitatem corporis. Itaque Quantitas formae fit ex his tribus in se invicem ductis, volumine, materiae densitate, formae intensione. Exempli gratia pollex cubicus et pes cubicus aquae salsae tribus ex capitibus comparari possunt, nam et pes major pollice, et una aqua sale ditior altera esse potest (si nempe ex pollice cubico unius plus excoqui possit quam ex pollice cubico alterius) et denique sal ipse qui ex uno fit fortior esse potest quam qui ex altero elicietur.
Corpora per minima misceri dicuntur si nulla pars compositi sumi potest, in
quo non sit pars ex utroque componentium sumta. Ut si aqua sali misceatur. Non tamen
hinc sequitur corpus hujusmodi esse similare, fieri enim potest ut diversis compositi
partibus diversae sint partium ex componentibus sumtarum proportiones. Exempli causa
si poneremus aquam profundiorem esse salsiorem, et semper salsedinem crescere cum
profunditate.
Minima illa physica sunt partes in quas unumquodque componentium in mixtione
divisum est, sumuntur autem hic pro punctis, haec portio potest etiam dici Atomus.
Si minimae partes in quas divisa sunt composita ponerentur esse puncta mathematica et poneretur etiam quodlibet compositi punctum esse mixtum, tunc perinde esset ac si quodlibet punctum componentium poneretur rarefactum, et pars una puncti rarefacti ex uno composita cum parte puncti rarefacti ex altero, rursus in punctum priori ante rarefactionem densitate aequale (vel si densitas utriusque inaequalis), mediae densitatis condensaretur. Hoc modo et formae et qualitates mixti essent factae ex formis et qualitatibus miscibilium inter se [rarefactis]. Sed haec cum aliunde constet secundum rigorem vera non esse, discutere nihil attinet.