Series VI Band 4 · No. 367₃.

De mutatione situs

Latin

DE MUTATIONE SITUS De Mutatione Situs

Si duo tantum essent puncta in rerum natura, eaque inter se situm mutare ponerentur, hoc non posset notari, quia situs cognoscitur per distantiam ab alio. Distantia est magnitudo intervalli. Magnitudo autem cognoscitur sola comparatione. Exempli [causa] si puncto a quiescente, punctum b mutet situm, et transeat per loca 1b, 2b, 3b, hoc notari non poterit ex a, neque an b moveatur, quia nullum est principium judicandi ex a utrum recta a2b sit major quam recta [a1b]. Nec judicari poterit quomodo b moveatur, quia nullum est principium judicandi utrum puncta a, 1b, 2b cadant in unam rectam, et utrum 1b, 2b, 3b cadant etiam in unam rectam.

Si vero loco punctorum adhiberentur corpora, mutatio illa posset notari. Nam si ponamus puncto a quiescente b transferri ex 1b in 2b, constare poterit mutatio, sumtis enim in corpore moto punctis c, d, quae durante motu ipsi puncto medio b parallela ferantur, angulus cad crescente distantia diminuetur, exempli causa 1ca1d erit major quam 2ca2d, angulus autem ut 1ca1d notari poterit in partibus ipsius corporis a, nempe in ef.