Series VI Band 4 · No. 367₂.

De motu corporis

Latin

DE MOTU CORPORIS

Corpus in Motu est, quod est causa efficiens proxima cur pars quaelibet ipsius situm cum aliis corporibus mutet; alioqui dicitur Quiescere.

Consideremus duo haec corpora, Solem et Tellurem, quae cum inter se distantias mutent, adeoque et situm, dicimus quidem aliquem adesse motum, sed non ideo dicere possumus utrum eorum moveatur aut quiescat, et an fortasse ambo moveantur, sed si sciamus quodnam causa proxima sit mutati situs, ei motum tribuemus; verbi gratia si telluri quaedam intelligentia inesset, quae illam circumageret; aut si paulo ante mota fuisse ponatur, quia motus semel positus sine ratione non desinit; aut si in fluido tellurem ambiente quaedam contingerent, quae ex vi quadam agendi telluris in motu existentis consequantur, aliter autem per causam aliquam explicari non possint, nempe si aether circumjectus ita a tellure recedat, uti ab ea rejici deberet, si ipsa moveretur, utique constabit tellurem moveri, nam aliter motus adeo varii in fluido ambiente ad unam causam revocari non possent. Quodsi nihil tale contingeret in sole, sola tellus foret in motu. Sin contingerent et in tellure et in sole, utrique motus attribuendus esset, et uterque pro parte ad mutationem situs contribuet.

Partium autem mentionem in definitione ideo feci, quia si corpus circa proprium axem tantummodo moveatur, dici non potest ipsum mutare situm cum aliis, licet quaelibet ejus pars situm cum aliis mutet. Si chorda aliqua utrinque aequaliter tendatur, [bricht ab]

Die folgenden vier Absätze in Kleindruck stellen vier weiterführende Ansätze dar, die Leibniz nacheinander verworfen und im folgenden Stück wieder aufgegriffen hat:

Si vero tria sint corpora mutatio situs notari potest. Exempli causa ponamus tria esse corpora a, b, c, et per a, b transeat circulus cujus centrum sit c in quo sit spectator, et ponamus ipsa a, b distantiam quidem retinere a spectatore, sed mutare distantiam inter se, exempli causa a transire ex loco 1a in locum 2a, ipsis b et c immotis, utique notare potest spectator angulum 2acb esse majorem quam 1acb, sed si duo tantum essent corpora, ut si spectator esset in b, et corpus a moveretur, utique is qui esset in b non posset judicare [bricht ab]

Si visibile consideretur instar puncti, et spectator quoque velut in puncto collocatus, sintque duo tantum puncta in quorum alterutro sit spectator, non poterit notare situs mutationem quae inter haec duo puncta contingat. Poterit vero eam notare, si punctum adhuc unum praeterea assumatur, et mutatio [bricht ab]

Si duo tantum sint puncta in rerum natura, eaque situm mutare intelligantur, hoc non poterit notari; quia distantia est magnitudo intervalli, magnitudo autem sola comparatione intelligi potest.

Si duo tantum ponantur [bricht ab]