Series VI Band 4 · No. 37.

Grammaticae cogitationes

[Herbst 1678 (?)]

Latin

 [Herbst 1678 (?)] Grammaticae cogitationes

Verbum omne propositionem integram absolvit, ut ago. agis. agit. agebamus. agebatis. agunt. agite. agerem. Conjunctivus, ut agerem, etiam propositionem integram exhibet; licet oblique relatam, nam propositiones quoque oblique ponuntur, ut: si homo esset animal irrationale quoddam brutum esset homo.

Infinitiva (agere, egisse), sunt interdum nomina. Idem enim est aliquando agere quod actio, egisse quod praeterita actio.

Adverbium est unum vocabulum loco duorum, nempe loco praepositionis cum casu, positum, Agere firmiter, id est cum firmitate.

Casus nominis, nisi alio praeterea nomine accedente non intelligitur. Ut si dicas: hominis, nihil aliud quam ideam, vocis: homo in animo habes; sed ut praeterea genitivum intelligas, vides alterius praeterea rei ideam tibi necessariam esse.

Omne Verbum in se includit vocem est aut ejus flexionem.

Participium continet pronomen et Verbum, vivens, id est qui vivit.

Praepositio est quae jungit nomen aliquod alteri nomini vel verbo alio casu seu dissimili quadam ratione. Omnis praepositio est post verbum, ante alios immanior omnes, id est qui est ante alios.

Nomina, verba et adverbia sunt infinita, ut et participia, reliquarum vocum certus est numerus.

Discrimen generis nihil pertinet ad grammaticam rationalem. Ita nec discrimina declinationum et conjugationum in grammatica philosophica usum habent. Nullo enim usu, nullo compendio genera, conjugationes, declinationes variamus, nisi forte aurium gratia quae consideratio ad philosophiam nihil attinet. Praesertim cum alia ratione gratiam linguae rationali conciliare possimus ut inutiles regulas excogitare necesse non sit. Sane manifestum est difficillimam grammaticae partem esse discere generum declinatio- ­numque et conjugationum differentias. Et qui linguam loquitur his differentiis neglectis, quemadmodum Dominicanum ex Persia facere audivi Parisiis, nihilominus intelligi.

Opus est Catalogo Derivationum seu terminationum quae derivationes faciunt ut ^&=(1/5)^&.bb ama^&.b* bilis ^&=(1/2)^&.bb ac^&.b* tivus ^&=(4/5)^&.bb lec^&.b* tito ^&=(1/5)amabilis ^&=(1/2)activus ^&=(4/5)lectito

*Opus est et examinare compositionem cum vocibus per se nihil significantibus, nisi quandam modificationem et videtur haec compositio revera esse velut derivatio, ut tantundem, egomet; tute, quiddam, quippiam. In derivativis magis adjectio in fine, in* *compositionibus ab initio ut amabilis ad amare.

*Nomen quibusdam quod rem sine tempore significat. Hac definitione pronomina erunt nomina, et participia non erunt nomina.

Nomen ideam quandam exprimit, nullam autem veritatem seu propositionem. Hoc sensu pronomen et participium sunt nomina.

Pronomen est nomen quo significatur aliud nomen huc repeti vel hic subintelligi debere. Cujus usus in eo est, ne semper priora nomina repetere necesse sit.

Verbum est praedicatum cum copula.

Nominativus est subjectum vel praedicatum alicujus propositionis.

Nomen adjectivum est quod subjectum alicujus propositionis esse non potest, nisi alteri nomini adjiciatur.

Nomen proprium est nomen individui seu rei per tempus et locum determinabilis.

Sanctius et Scioppius in Grammatica Philosophica non explicant Etymologiam, in* *Syntaxi tantum haerent.

Omne verbum consignificat tempus.

Etiam nomen potest consignificare tempus, ut participium: acturus. amaturus.

An sint verba quae non agunt, ut sum, vivo, curro, an semper subintelligi debeat accusativus, ut vivere vitam, currere cursum, disputari potest. Scioppius affirmat, mihi minime necessarium videtur, nam ex verbo sum, quod accusativum non habere ipse *Scioppius fatetur, cum aliquo nomine statim fieri potest verbum, ut *sum aeger; aegroto: sum sanus; valeo: sum bonus; bon...o.*

*Diversae plane naturae particulae male sub adverbii appellatione miscentur; nam exempli gratia: an, adverbium interrogandi quidnam commune habet cum adverbio* fortiter id est cum fortitudine. Itaque haec quae vocant adverbia interrogandi malim *referre ad conjunctiones. Haec tamen diligentius consideranda.

Pronomen est nominis Vicarium. Vicarii substantivorum sunt: *ego, tu ille, iste, ipse, is, quis.* Caetera sunt adjectivorum vicaria, ut meus id est Ciceronianus, si Cicero sit qui* *loquitur.

Rectionem definit Scioppius casus asciscendi potestatem, quasi in solis nominibus esset, nec verba quoque regantur, ut certa tempora certosque modos habeant.

Natus Romae, Scioppius subintelligit scilicet in urbe. Ego puto dici Romae natum,* uti dicitur puer natus est nobis. Nam qui in urbe Roma nascitur urbi Romae velut patriae *natus videtur. Non est ergo genitivus ut putat Scioppius sed dativus.

Omnis genitivus regitur a nomine substantivo expresso vel suppresso. *Quanti ea res est*, id est quanti ~~(aeris pretio) ea res est.

~~*Omne adjectivum habet substantivum simile expressum vel suppressum.

Genitivus est adjectio substantivi ad substantivum quo id cui adjicitur ab alio distinguitur. Ensis Evandri, id est Ensis quem habet Evander; pars domus, id est *pars quam habet domus. Lectio poetarum*, id est actus quo legitur poeta. Optime sic explicabitur* ut Paris est amator Helenae, id est: Paris amat ~~et eo ipso Helena amatur. Sunt *ergo duae propositiones in unam compendiose collectae. Seu Paris est amator, *et eo ipso Helena est amata. Ensis* est ensis Evandri, id est Ensis est supellex, *quatenus Evander est dominus.* Poeta est lectus quatenus ille vel ille est legens. Nam nisi obliquos casus* *resolvas in plures propositiones nunquam exibis quin cum Jungio novos ratiocinandi modos fingere cogaris. Vel sic: Paris amat Helenam id est [Paris] *putat quod Helena est sibi futura jucunda. Ensis* Evandri, id est Ensis qui est *subditus quatenus Evander est dominus.* Subditum vel subditus est quod patitur quatenus alius agit, et quatenus is est* *justus. Itaque reductis omnibus ad nominativum, fiet: Ensis est Evandri, id est *si Ensis patitur, et si Evander agit*, Evander est eatenus justus. Seu *(si) Ensis patitur (quatenus) Evander agit, (tunc eo respectu) Evander est justus.* Tantum ergo opus est illis conjunctionibus* quae connectunt propositiones. Imo ipsum quatenus adhuc amplius explicari deberet hoc modo: si Ensis patitur, quia Evander agit, non ideo Evander est injustus. Imo *opus erit explicando recurrere usque ad definitionem causae et effectus. Sed ne semper id opus sit, utile erit in characteristica certa quoque excogitari signa hujusmodi resolutionem semel repraesentantia, ne semper molesta resolutione opus sit. Tantum servanda perpetuo calculi aequalitas, ut propositiones demonstrabiles calculo ipso pateant.

Ensis Evandri est pulcher. Id est is *Ensis est pulcher, qui si patitur quia Evander agit*, non ideo Evander est injustus. Unde intelligi potest quantae molis futura sit verae* *characteristicae restitutio a qua omnes obliqui omnesque flexiones exesse debent, perinde ac si edicto vetitae essent.

Omne verbum (personale) habet praecedentem nominativum.

Aliquando habet sequentem nominativum, ut tu esto sobrius; *quadrigae sunt instrumentum*.

*Omne verbum infinitum vel impersonale habet pro supposito accusativum expressum aut suppressum. Scio te amare. Cupio scire id est *cupio me scire. Omnes homines qui se student praestare caeteris animantibus*.

*Omne verbum activum sive finitum sive infinitum semper regit accusat[iv]um (ego malim vel regere potest: ut vitam vivere, einen Kampf kämpfen).

In Grammatica rationali necessarii non sunt obliqui, nec aliae flexiones. Item careri etiam potest abstractis nominibus. Ad flexiones quidem vitandas circuitu opus est, sed tanti est ratiocinari compendiose, etsi non compendiose te enunties.