Series VI Band 4 · No. 368.

De motu insensibili in barometro

[Sommer bis Winter 1678/79 (?)]

Latin

 [Sommer bis Winter 1678/79 (?)]

Cum motus corporis est insensibilis, ut non nisi progressu facto notari possit, potest tamen motus et directio ejus in liquido agnosci ex ipsa ejus figura. Ita in Barometro ascensus Hydrargyri vel descensus est insensibilis, et tamen ex inspectione ipsa judicari statim potest utrum et quorsum tendat, id est ascensumne an descensum moliatur. Nam si motus tendat sursum, superficies erit convexa, sin descendat, concava erit. Quoniam media minus extremis resistunt, quia ipsa interna tubi superficies contactu suo descensum moratur. Ex Mediis igitur procedentibus in ascensu intumescit superficies, in descensu excavatur.