Series VI Band 4 · No. 39.
De characteristica logica
[November 1678 bis April 1681 (?)]
[November 1678 bis April 1681 (?)]
Propositio Vera: a est a vel de est de
item: ac est a vel def est de vel de,f est d,fe
item: b est a posito b est ac vel b est a posito b esse def et a esse de.
Scholium. Nota: propositio a est a continetur in propositione ac est a, posito c
haberi pro non adjecto, ut in algebra cum litera aliqua multiplicans significat unitatem.
Hypothesis est propositio pro arbitrio assumta, ut b est ac vel de est ac. Quando scilicet praefamur, nos eam non velle probare, sed tantum supponere, et quid ex ea posita sequatur ostendere. Ita enim theoremata sunt conclusiones ex ista hypothesi factae.
Propositio reciproca ut: b est a, si etiam a est b.
Definitio est hypothesis reciproca, in qua definitum est terminus simplicior, ut definitio est: a est idem quod de vel de est idem quod ghl. Quum dico esse idem intelligo esse reciproca seu unum posse substitui in alterius locum. Nota pro voce est substitui potest vox continet, ut a est a vel ac est a.
Ad modum Algebrae res rediret ad divisibilitatem, ut b est a, id est est integer, seu b est divisibilis per a seu b est arius, ut si b sit 6 et a sit 3, nam ac est a seu b est a seu 3,2 est 3ⁿarius seu numerus divisibilis per 3.
Ut characteristica Logica probe constituatur, ita concipi debet, ut ex calculo etiam ostendi possint subsumtiones, conversionesque, item modi et figurae. Consequentiae quae nullis syllogismis aliisque logicis artibus probari possunt, quas Jungius notavit, eae referendae ad characteristicam Grammaticam.
Videtur negatio exprimi posse per [bricht ab]