Series VI Band 4 · No. 364.
Veritates physicae
[Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)]
[Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)]
Intellectuales sunt quae sola ratione cognoscuntur, suntque rursus vel Axiomata
vel Theoremata.
Axiomata sunt quae sine probatione assumi possunt, tanquam per se manifesta, exempli causa si duo gravia sint per omnia aequalia et similia, et suspendantur eodem modo a duobus brachiis aequalibus ca, cb ejusdem librae, erunt in aequilibrio. Hoc sane omnes admittent etiamsi non sint experti, nec alios expertos fuisse audiant, itaque est veritas intellectualis; neque postulabunt ut ratione aliqua confirmetur, itaque est axioma.
Theoremata sunt veritates intellectuales quae ex aliis demonstrantur; exempli
gratia si duo corpora gravia ejusdem materiae diversae magnitudinis suspendantur ex
duobus brachiis quae sint inter se reciproce ut corporum ex iis suspensorum magnitu
dines, erunt in aequilibrio; ut si pondus quidem b sit duplum
ponderis a, sed brachium cb dimidium brachii ca. Haec propositio
ex paulo ante dicta demonstratur assumtis quibusdam
ratiociniis geometricis.
Veritates physicae sensuales sunt quae solo sensu a
nobis cognoscuntur; suntque vel Historiae vel Inductiones.
Historiae sunt veritates sensuales singulares, ut relatio Eclipseos cujusdam lunaris.
Inductiones sunt veritates sensuales universales ex pluribus singularibus consentientibus,
suntque vel observationes vel experimenta.
Observationes sunt inductiones ad quas tantum opus est ut spectatores agamus, tales sunt observationes coelestes, ut post diem semper sequi noctem; solis viam esse obliquam ad aequatorem, et alia id genus.
Experimenta sunt inductiones, ubi non nudos spectatores agimus, sed corpora tractamus vel immutamus, talia sunt experimenta chymicorum.
Inductiones habent suos gradus universalitatis, suntque aliae aliis certiores. Exempli gratia nemo prudens dubitat, quin cras sol sit oriturus; sed rhabarbarum purgare, non aeque certum est, aliquando enim fit ut nonnulli vix fortissimis medicamentis solicitentur. Saepe tamen contenti esse cogimur propositionibus plerumque veris, praesertim in Medicina. Nonnullae inductiones sunt plane insufficientes, et imprudenter illis fiditur. Exempli gratia, quoniam nautae notaverunt suo tempore nullam esse declinationem acus magneticae apud insulas Azores dictas, non ideo concludere debuerunt idem sequentibus temporibus futurum esse, nec proinde debuerunt hujus observationis causa primum meridianum per has insulas ducere.
Veritates mixtae sunt quae partim ex sensualibus partim ex intellectualibus concluduntur. Exempli causa quod speculum concavum radios colligat, hoc pendet partim ex observatione sensu deprehensa, quod nimirum angulus incidentiae et reflexionis radii sint aequales, partim ex ratiociniis geometricis.
Ubi notandum nos ratione quidem conjicere posse aequalitatem anguli incidentiae et reflexionis; imo, ubi naturam lucis cognoverimus, etiam demonstrare. Sed ad discendam lucis naturam prius opus est observationibus sensuum, ex quibus haec ipsamet de angulorum aequalitate, una esse potest.
Patet etiam ex his eandem veritatem uni posse esse intellectualem, alteri sensualem,
prout in ejus notitiam devenit. Notandum est etiam etsi in ratiocinationibus physicis saepe
opus sit conjecturis, tamen ipsam conjectandi artem certis quibusdam regulis niti, quas
etsi quandoque eventus destituat, plerumque tamen voto respondent; et prudentis viri
officio functi sumus si eas sequamur. Serviunt vero hae conjecturae non tantum in usu
vitae, sed etiam ut facienda experimenta nobis in mentem veniant quibus postea
certi reddamur an recte conjecerimus; exempli causa quia spiritus ardens ex vino destillare
potest, probabile erat eundem destillaturum et ex frumento et aliis, tentandum tamen
erat antequam tuto crederetur: ita is qui observaverat aquam in antliis tantum ad triginta
pedes elevari posse recte conjecit Hydrargyrum seu Mercurium vix ad totidem pollices
elevatum iri, quia est plus quam duodecuplo gravior aqua; sed opus erat experimento ut
securi redderemur, poterat enim haec elevationis terminatio ab alia longe causa quam
liquoris gravitate oriri.
Et hic quidem modus procedendi per conjecturas utramque in physicis et civilibus paginam facit, imo et in arithmetica et in geometria aliquando utilis est ad inveniendum etsi postea deprehenso successu certior probandi modus sit quaerendus. Est tamen ut dixi certa quaedam conjectandi seu conjecturae vim demonstrandi scientia, unde conjecturales quoque propositiones ad scientias pertinent.