Series VI Band 4 · No. 365.

Conspectus libelli elementorum physicae

[Sommer 1678 bis Winter 1678/79 (?)]

Latin

 [Sommer 1678 bis Winter 1678/79 (?)]

Elementorum Physicae conscribendus erit libellus. Cui adjiciatur Descriptio Pyropi, id est noctilucae constantis simulque ignis non consumentis neque alimento indigentis.

Physica nostra non aget de observationibus atque Historia naturae, sed de rationibus; sive qualitatibus, et quae ex illis vel necessario vel certe per se (si nil impediat scilicet), sequuntur. Nam tantum postea opus erit, has ratiocinationes observationibus applicare. Erit ergo prima pars de Qualitatibus; altera pars vero aget de Subjectis qualitatum, sive de Corporibus quae in mundo extant, ubi Historia cum ratiocinatione jungetur.

Agemus igitur de Corpore et ejus qualitatibus tum intelligibilibus, quae distincte concipimus, tum sensibilibus quae confuse percipimus.

Corpus est extensum, mobile, resistens. Id est quod agere et pati potest quatenus extensum est; agere si sit in motu, pati si motui resistat. Consideranda itaque primum Extensio, deinde Motus, tertio Resistentia seu concursus.

Extensum est quod habet magnitudinem et situm. Est autem magnitudo modus determinandi omnes rei partes seu cum quibus res intelligi possit; Situs est modus determinandi cum quibus res percipi possit.

Magnitudo rei exacte cognita est cognito numero partium cuidam mensurae congruentium. Agendum erit ergo de Numeris, tam certis seu definitis, quod est Arithmeticae, tam indefinitis quod est Algebrae. Hic de aequalitate et ratione. Nam aequalia sunt quae congrua fieri possunt. Ratio est ad aequalitatem, ut numerus ad unitatem.

Situs partium rei inter se dicitur Figura. Hinc oriuntur similia quae discerni non possunt, nisi simul percipiantur. Homogenea autem sunt quae reddi possunt similia. Omnia similia et aequalia sunt congrua.

Antequam de figura agatur, agendum de Spatio ipso et de puncto. De Sphaera, et de intersectione duarum sphaerarum seu circulo; de plano, de intersectione duorum planorum seu recta; de intersectione trium sphaerarum seu puncto. Unde patet cur puncti locus sit datus, si ejus distantia ex tribus aliis punctis sit data; et praeterea plaga, nam tres sphaerae se in duobus punctis secare possunt. Hinc habebimus et naturam lineae rectae, cur scilicet duae rectae non possint duo puncta habere communia; hinc jam elementorum facilis erit demonstratio. Et haec quidem erit consideratio Figurarum sine ull[o] adhibito motu.

Sequitur jam Motus seu mutatio situs; ubi modus efficiendi circulum et rectam. Hic explicanda erit scientia tornatoria, sive de motuum vestigiis. De modo exhibendi rectam, planum, sphaeram, conum; coni sectiones earumque in plano delineationem; de figuris magis adhuc compositis, de varia motuum compositione.

De concursu, seu de motu et resistentia inter se junctis. Ubi de variis machinis, rotis, vasis.

Hinc jam demonstrandum est: Spatium esse indefinite extensum, Über Spatium ... extensum: Hoc potius omittetur. nam nulla ratio esse potest cur alibi finiatur, quia de quocunque aliquid concludi potest, id de ejus simili similiter concludi potest. Itaque idem magis adhuc de circulo majore concludetur, quod conclusum est de minore. Itaque impossibile est assignari posse certam aliquam sphaeram, ultra quam ne spatium quidem extet. Nam si ratio esset aliqua pro ista, eadem ratio proportionaliter pro aliis omnibus valeret. Deus autem nihil agit sine ratione.

Demonstrandum est etiam omne corpus esse actu divisum in partes minores seu non dari atomos, ac nullum in corpore assignari posse accurate continuum. Ex hujus divisionis modo oritur fluidum et firmum; spatium vacuum et corpus perfecte fluidum nullo modo discerni posse. Non dari corpus perfecte fluidum. Non dari vacuum. Cartesius introducta sua materia subtili, vacuum solummodo nominetenus sustulit.

Sequitur jam de incorporeis. Fiunt quaedam in corpore quae ex sola necessitate materiae explicari non possunt; qualia sunt leges motus; quae pendent ex principio Metaphysico de aequalitate causae atque effectus. Hic ergo agendum de anima, et ostendendum omnia esse animata. Nisi anima esset, seu forma quaedam, corpus non esset ens aliquod, quia nulla ejus pars assignari potest, quae non iterum ex pluribus constet, itaque nihil assignari posset in corpore, quod dici posset hoc aliquid, sive unum quiddam. De natura animae seu formae esse perceptionem aliquam et appetitum, quae sunt animae passiones et actiones, et cur; nimirum quia resultant animae ex Deo res cogitante, seu sunt imitationes idearum. Omnes animae sunt inextinguibiles, sed eae demum immortales sunt, quae cives sunt in Republica universi, seu quibus Deus non solum autor sed et Rex est, his enim peculiari quadam ratione conjungitur, hae animae dicuntur Mentes, hae nunquam obliviscuntur sui, hae solae cogitant Deum; distinctasque habent de rebus conceptiones. Ineptum est perceptionem soli homini tribuere velle; cum tamen omnia corpora perceptionem aliquam pro modulo perfectionis suae habere possunt, adeoque et habeant, nam quicquid fieri potest, nullo aliorum detrimento, id utique fit, quia omnia perfectissime fiunt. Explicanda hic natura voluptatis et doloris quae est nihil aliud quam perceptio successus, seu perfectionis suae; itaque cum conatui satisfit, successus est, cum ei resistitur oritur dolor. Tot sunt specula universi quot mentes; omnis enim mens totum universum percipit, sed confuse.

De vi seu potentia nunc agendum est; ubi sciendum est, eam aestimandam esse a quantitate effectus. Esse autem potentiam effectus et causae inter se aequales, nam si major esset effectus, haberemus motum perpetuum mechanicum, si minor, non haberemus motum perpetuum physicum. Hic operae pretium ostendere non posse eandem servari quantitatem motus, sed servari tamen eandem quantitatem potentiae. In universo tamen videndum est an non servetur et eadem quantitas motus.

De perturbationibus et restitutionibus; de natis inde reciprocationibus. De Isochronismo reciprocationum liberarum et omnimodarum. Tempora igitur esse ut potentias. In omni machina seu composito potentia aequabili ratione tenditur ad restitutionem.

De pondere seu corporis soliditate, ac de centro gravitatis. Ostenditur in unoquoque corpore esse centrum gravitatis.

De vi elastica.

De vi magnetica.

De concursibus; de reflexionibus.

De firmitatis gradibus, de fluidis, firmis, flexibilibus, tenacibus etc.

De motu solidi in fluido.

De refractione in transitu ab uno fluido ad alterum.

Videntur revera omnia esse fluida, sed varie tantum plicata, sine solutione continui.

De his quae ex certis quibusdam legibus reflexionis et refractionis sequuntur.

De corporibus tensis eorumque pulsationibus et vibrationibus.

De fluido intra fluidum; de fluido intra solidum, quod exire non potest, de fluido extra solidum quod intrare non potest, de fluido permeante.

De fluido Elastico, ac de propagatione vibrationum in eo; ac de corporibus homotonis.

Tractandum de stellulis, crystallis aliisque corporum figurationibus.

Optimum erit parum immorari t^h̃ ăkribologíä definiendi ac demonstrandi, sed continuo atque lucido sermone rem omnem exponere. Itaque sic ordiemur:

Cum felicitas nostra in mentis perfectione consistat, mens autem nostra in hac vita a corpore suo varie afficiatur, et corpus humanum ab aliis circumstantibus corporibus juvari et laedi possit, ideo corporum naturam nosse magna sapientiae pars haberi debet; ut vim eorum noxiam declinemus, amicam experiamur. Bona enim censenda sunt tum quae voluptate in praesens afficiunt, modo non majus malum post se trahant, tum quae dolorem impediunt, tum vero quae nos reddunt potentiores ad grata comparanda, ingrata amolienda. Quae his contraria sunt Mala habentur. Bona autem tum produci, tum si jam producta sint nobis admoveri possunt, contra mala vel destrui sive immutari, vel depelli. Itaque cognoscendae sunt corporum proprietates, item quomodo corpora produci, immutari, atque etiam loco moveri possint. Antequam enim corporum natura ad usus nostros satis referri possit, prius ipsa per se intelligenda est.

Duo sunt modi, quibus corporum attributa cognoscimus, experientia et ratiocinatio. Sunt enim quae solis sensibus discimus, exempli causa, quod magnes ferrum tracturus sit nemo unquam divinasset. Sunt alia quae praevideri possunt sine ullo experimento, ut si libra quaedam accurate elaborata sit, id est ab utraque parte eodem se modo habeat, et duo globuli accurate tornati aequales ejusdemque materiae duabus lancibus imponantur, nemo ratione utens dubitabit bilancem in aequilibrio fore, etiamsi hoc nunquam fuisset expertus. Sunt denique quae principiis partim a sensu partim a ratione sumtis, nituntur, exempli causa, quod speculum sphaericum concavum soli expositum materiam combustibilem in aliquo loco, quem focum appellant accendet. Nam sensu didicimus radios solis collectos flaminam excitare posse, et vel sensu vel ratione constat radios lucis in superficiem aliquam incidentes inde reflecti ad angulos aequales respectu tangentis; hinc jam adhibitis propositionibus Geometriae sola ratione cognitis ex natura superficiei sphaericae facile colligitur radios solis ita reflecti ut in exiguo spatio colligantur, ibique adurant. Itaque fieri potest ut specula [caustica] sint inventum rationis potius quam casus: quemadmodum Tubi Optici jam apud Portam [adumbratim exta]bant, antequam in Belgio [exec]utioni fuissent mandati. Et hujusmodi multa alia [vitae utilia esse arbitror, quibus ob] solam exequendi segnitiem hactenus caretur.