Series VI Band 4 · No. 363.

Physica scientia attributorum corporis

[Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)]

Latin

 [Sommer 1678 bis Winter 1680/81 (?)]

Attributa autem quae de corpore cognoscuntur sunt vel Distincta vel Confusa.

Distincta sunt de quibus intelligimus in quae resolvantur. Exempli gratia: Extensum, id est habens partes, easque inter se situm habentes. Itaque extensi notio resolvitur in duas alias magnitudinis et situs. Magnitudinis autem consideratio petenda est ex Algebra vel Arithmetica, situs autem ex Geometria. Mobile, id est quod mutare situm potest. Itaque notio Motus resolvitur in notionem situs et mutationis. Et situs quidem consideratio sumitur ex Geometria, mutationis ex metaphysica.

Confusa sunt de quibus non intelligimus in quae resolvantur. Ut rubrum, calidum. Etsi enim discernamus rubrum a non rubro, non tamen ideo possumus explicare quid sit rubrum, sive quomodo rubedo producatur. Itaque caeco nullis descriptionibus explicare possum, quid sit lux vel rubedo. Circulus autem quid sit explicare illi possum, etsi nunquam vel visu vel tactu circulum percepisset. Itaque notiones distinctae definitione, at confusae sola ostensione sive sensu aliis traduntur.

Attributa distincta tractantur in Metaphysica et Mathematica, et eatenus Physica his duabus scientiis subordinata est. Confusa vero physicae propria sunt, et in his consistit historia naturalis, ad scientiam vero acquirendam non conferunt, nisi quatenus distincta illis applicantur; nam alioqui nullam intellectualem resolutionem sive analysin instituere possemus. Exempli causa quia sensu visus deprehendimus angulum incidentiae et reflexionis radii lucidi esse aequales; ex hac hypothesi in physica ratiocinari possumus geometrica certitudine. Resolutio autem quae sensu deprehenditur, etsi utilissima sit ad resolutionem intellectualem reddendam faciliorem, non tamen eam statim exhibet, neque efficit, ut notio cesset esse confusa. Exempli gratia saepe deprehensum est ex flavo et caeruleo mixtis existere viride; sed non ideo demonstratum est hoc de omni viridi nam quoties propositio aliqua sola inductione constituitur, nunquam certi sumus eam esse plane universalem; et licet verum esse constanter deprehenderetur, non ideo menti nostrae apparet quomodo ex juncta apparentia caerulei et flavi diversa adeo ab ambabus existat, nempe apparentia coloris viridis. In his vero quae distincte percipimus longe secus est, exempli causa quomodo ex duobus motibus oppositis fiat quies; facile enim patet demonstrarique potest si corpus aliquod in tabula procedat versus orientem, et tabula corpus secum ferens eadem celeritate contrario plane motu, tendat versus occidentem, corpus esse quieturum, sive eandem a circumstantibus omnibus quiescentibus distantiam servaturum. Talia quae distincte cognoscuntur etiam ante experimentum infallibiliter praedici possunt; priora vero per experientiam discere debemus.