Series VI Band 4 · No. 361.

De modo perveniendi ad veram corporum analysin et rerum naturalium causas

Mai 1677

Latin

 Mai 1677 Mai 1677 ~~De modo perveniendi ad veram Corporum Analysin et rerum naturalium causas*

~~*Ante omnia, pro certo sumo omnia ~~fieri per causas quasdam intelligibiles sive quae a nobis possent percipi, si quis angelus eas nobis vellet revelare.* Cumque nihil a nobis accurate percipiatur, quam magnitudo, figura, motus et ipsa perceptio; hinc sequitur omnia per haec quatuor debere explicari et quoniam de iis rebus loquimur, quae videntur sine perceptione fieri, ut reactionibus liquorum, praecipitationibus salium etc. ideo reliquum est, ut explicentur per magnitudinem, figuram et motum, id est per Machinam. Quod vero hoc modo non poterit explicari, id ad cujusdam rei percipientis actionem erit referendum. Fingamus ergo Angelum aliquem venire, explicaturum mihi veram causam declinationis magneticae, et periodorum quae in ea observantur, is profecto mihi non satisfaciet, si talem esse dicat naturam magnetis, aut si dicat esse quandam sympathiam, vel quandam in magnete esse animam qua id faciat, sed opus est ut mihi causam explicet, qua intellecta videam tam necessario sequi quae experimur, quam necessario intelligo ex horologio cognito, quae sit causa ictuum mallei stato tempore evenientium.

Corpora aspectu composita ut planta, animal reducantur ad corpora aspectu simplicia, ut carnem, tendines, glandulas, sanguinem:

Corpora aspectu simplicia reducantur ad ea ex quibus aut quibus concurrentibus possunt produci ita orichalcum quod vocant, producitur ex cupro et cadmia accedente igne et aëre; Vitriolum ex sulphure aliove acido et cupro vel ferro.

Quia datur circulus in compositionibus ac productionibus (: ex. gr. rursus potest produci sulphur ex vitriolo; et nobis nondum notum est utrum vitriolum sit sulphure an sulphur vitriolo natura prius :), ideo sufficit nos paucas quasdam species posse determinare, ex quibus varias alias species et qualitates sensibiles possimus arte producere; cum enim intellecta causa intelligatur effectus, sequitur ex his paucis speciebus accurate intellectis, accedente accurata notitia eorum quae in praeparatione contingent, posse a nobis perfecte et ad machinae instar, explicari species reliquas omnes.

Caeteris ingredientibus computanda etiam sunt agentia, atque instrumenta generalia, ignis, aër, aqua, terra, sine quibus nihil possumus tractare, ac praeparare: et notandum etiam quaenam accesserint ignis, aëris, aquae, terrae species, eaeque etiam reducantur ad simplices et paucas. Certum enim est aërem plurimum conferre ad ignem, igne calcium pondus augeri; subtilem quandam vim per ipsa penetrare vitra, ut in congelationibus; crystallos aliquid ex aqua assumere, cum ex solutionibus emicant; vasa quoque contri buere ad alterationem eorum quae praeparantur: denique alia igne carbonum alia igne lampadis praestari.

Quando diversis adhibitis ingredientibus atque instrumentis idem prodit effectus referendus est, ad id quod est utrique commune.

Reductis omnibus aut certe plerisque ad paucas quasdam species, ut nitrum sal commune, sulphur, alcali, fuliginem, spiritum ardentem tunc opus tantum erit ut instituamus aut annotemus plurima experimenta, quae fiunt harum specierum combinatione inter se exempli gratia quod saponi (qui fit ope alcali et pinguedinis) injectus, sal communis facit terram praecipitari et pinguedinem aquae innatare.

Instituenda sunt quoad ejus fieri potest experimenta facta per se, id est in quibus praeter corpus similare unicum, nihil ad operationem concurrit, nisi agentia illa necessaria et generalia.

Deinde exhaustis experimentis per se; instituenda sunt experimenta quam plurima cum duabus tantum speciebus simul sumtis; ut cum nitro et sale communi tantum: ea varie igni, aqua, aëre tractando et varia ex iis praeparata conjungendo (verbi gratia praeparata ex sale tum inter se, tum cum praeparatis ex nitro).

Post Combinationes veniatur ad conternationes, etc., seu terniones ac quaterniones specierum.

Omnia experimenta, in quae paucae tantum concurrunt species ad scientiam utiliora sunt aliis, quia facilius est, divinare, in quonam lateat causa.

In experimentis quae fiunt plurium corporum conjunctione, tentandum est, utrum aliquid possit mutari vel rejici salvo experimento, ut oleum ab experimento ferrifico.

Tentanda sunt ea inprimis experimenta, in quibus analogia cum aliis experimentis singularem aliquem eventum spondet.

Credibile est ea, quae in multis jam compertis sunt similia, etiam in aliis quae nondum experti sumus, sed quae cum expertis connexionem habere videntur, fore similia, aut saltem appropinquantia. Sive autem eventus offendat etiam in reliquis similitudinem, sive fallat, semper lucrabimur.

Fieri potest ut quae in uno subjecto sunt nimis subtilia et capi vel sensu percipi non possunt, in alio possint capi; ita Gas vini nondum potest capi, Gas autem alterius corporis forte potest capi. Ita in animalibus quoque videmus, quaedam vasa et organa in nonnullis esse insensibilia, in aliis valde notabilia.

Experimenta maxime annotentur quorum fidus atque infallibilis est successus.

Ea quoque omnia experimenta in Catalogum referantur quae habentur apud alios: modo certa sint et communi consensu approbata et distinctissime descripta.

Corpora eorumque praeparata examinentur ope Organorum Empiricorum: Librae, Thermometri, Hygrometri, Antliae pneumaticae, denique visu nudo et armato, olfactu atque gustu.

Nullum puto esse medium intimas corporum naturas discernendi, efficacius gustu. Quia gustus Corpora nobis in substantia applicat, et in nobis dissolvit, ita ut nos totam dissolutionem intime percipiamus.

Non Microscopia tantum adhibenda sed et specula concava perfecte polita et ex ingenti sphaera. Nam quia lentes eo magis augent quo minoris sunt diametri, specula vero quo majoris et vero augeri possunt diametri in infinitum, non vero minui, ideo utiliora videntur specula; deinde in speculis tantum superficiei opus bonitate: ac denique in uno speculo totum corpus uno ictu patebit, quod non est in Microscopio.

Verisimile est, causas eorum quae in corporibus (maxime in aspectu similaribus) fiunt non esse valde compositas; et si cui angelus aliquis, eas aperiret, atque explicaret forte miraremur, nos eas non invenisse dudum de nostro.

Verisimile ideoque est corpora ipsa aspectu similaria non esse adeo composita, ut desperandum sit eorum intimam constitutionem quantum ad multos usus nostros necesse est, a nobis posse deprehendi.

Quanquam corpora subdividantur in infinita alia subtiliora; neque credibile sit, ulla extare prima Elementa, id tamen nos non debet deterrere a causis quaerendis: ut enim is [qui saxis utitur in architectonica, non moratur exigua terrae frustula interjecta, et] qui aquis utitur in hydraulica non curat aërem in ea latentem, quem postea antlia Gerickiana extrahit: et qui terra utitur ad vallum ducendum non ratiocinatur de lapillis exiguis qui in ea passim reperiuntur, eumque nihil morantur: ita credibile est illorum subtilissimorum corporum in corpora nobis tractabilia ingredientium effectus non magis pertinere ad Phaenomena nostra, quam lapilli in aggere existentes vel etiam corpuscula insensibilia terram componentia ad firmitatem munimenti.

Si corpora invisibilia in corporibus visibilibus latentia et ad effectum eorum quae apparent experimentorum notabiliter concurrentia, adeo essent varia, tunc etiam essent valde subtilia et si adeo subtilia essent, tunc levissimo momento mutarentur et corpora, ut nitrum, sulphur non tamdiu in suo statu perdurarent, eademque experimenta producerent.

Si Corpora illa ad effectum Phaenomenorum concurrentia adeo a nobis remota essent et subtilia, tunc levis aliqua et superficiaria mixtura duorum liquorum non posset tantos producere effectus; aut sequeretur, quamlibet mixturam etiam maximos producere effectus.

Effectus physici levibus mechanicis Enchirematis, ut agitatione, flatu, affusa aqua, etc. plurimum intenditur ac remittitur. Exempli causa: aqua oleo vitrioli subito superfusa magnum calorem producit quod non facit lente instillata: trituratione corpora valde alterantur. Quae omnia certo sunt indicio, non adeo remota a nobis esse, quae tam facile crassas nostras Enchireses percipiunt.

Duplex est resolutio: una corporum in varias qualitates per Phaenomena seu experimenta; altera, qualitatum sensibilium in causas sive rationes per ratiocinationem.

Itaque accuratissima ratiocinatione instituta quaerendae sunt qualitatum causae formales et generales quae scilicet omnibus hypothesibus sint communes et instituendae accuratae, sed generales, possibilium in iis modorum dinumerationes, ut in pondere elastro, lumine seu calore, frigore, liquiditate, firmitate, tenacitate, volatilitate, fixitate, solubilitate, praecipitatione ex menstruo, crystallisatione. Has analyses si combinemus cum experimentis, quaenam in quolibet subjecto cujusque qualitatis sit causa, deprehendemus. Haec autem per definitiones et linguam rationalem egregie inprimis fient.