Series VI Band 4 · No. 360.
Quod motus sit ens respectivum
Februar 1677
Februar 1677
Febr. 1677
Mira res: motum esse quiddam respectivum, nec distingui posse quodnam ex corporibus moveatur. Ideoque si affectio est, subjectum ejus erit non corpus ullum singulare, sed totus Mundus. Hinc etiam omnes effectus ejus respectivos esse neccesse est. Motus autem absolutus quem nobis fingimus non nisi animi nostri affectio est, dum nos ipsi vel alias res velut immobiles spectamus, quando ipsis velut immobilibus spectatis cuncta facilius intelligere possumus. Ex eo quod motus non unius corporis sed totius Mundi affectio est, patet causam primam rerum omnium totiusque Mundi unicam esse, nec alias esse intelligentias astrorum diversorum motrices.
Notandum tamen motum non in se formaliter, sed ratione causae considerando, posse attribui ejus corpori a cujus contactu provenit mutatio. Si quaerenti cur hic ignis urit, respondeam quia is ussit a quo accensus est, vel ita de quolibet, vel cur hic canis latrat, quia ejus pater latravit, nihil explicuere etiamsi enim eam hoc modo in infinitum, non ideo explicuero cur canes latrent, seu quae sit eorum latratus causa.
Melius exemplum praebet consistentia. Quam aliqui per Tabulas sibi incumbentes explicant, sed rursus explicare debent unde ipsae tabulae sint consistentes; aut fateri se nihil perfecte explicuisse, nec rationem firmitatis intelligere, nisi supposita alia firmitate. Itaque firmitatem absolute non explicuere. Unde sequeretur firmitatem corpori competere per se, quod absurdum est.
Ex eo quod motus sit Ens respectivum, sequitur non dari vacuum, nam hinc tollitur motus in vacuo, quia nihil est quo dignosci possit. Quod autem dignosci non potest, ne ab omniscio quidem, id nihil est.